William of Ockham, Dialogus,
pars 1, lib. 6, cap. 94-100.

Uncorrected Text of Goldast's edition; not proofread.
(Version 1, September 1995)
Copyright (c) 1995, The British Academy



CAP. XCIV

Discipulus Satis disservisti, an quaestio fidei spectat ad laicos an non: nunc dic (secundum quod promisisti) per quem modum videlicet fidei quaestio ventilari potest seu spectat ad laicos. Per hoc autem# de praedictis magis advertam, an aliquid contineant veritatis.

Magister Dicitur quod quaestionem ventilari multis modis potest accipere. Aut enim ventilatur quaestio de aliquo pertinente# ad fidem, quod apud omnes catholicos tanquam catholicum extitit hactenus divulgatum, puta si aliqui incipiant vertere in quaestionem, an Christus sit verus Deus et verus homo; vel an Christus fuerit natus de virgine, vel beata vita sit futura: vel aliud consimile, de quo notum sit apud omnes catholicos literatos et illiteratos, quod ad fidem pertinet orthodoxam.

Aut ventilatur de aliquo, quod est ab aliqua ecclesia explicite approbatum, licet talis approbatio non sit apud omnes catholicos divulgata. Puta si aliqui incipiant vertere in quaestionem, an Salomon fuerit filius Bersabeae, vel vir eius, audivi enim a quodam fide digno, quod asseruit se fuisse praesentem, quando quidam Magister in Theologia Parisiis tenuit in scholis, quod Bersabeae erat uxor Salomonis, dicens, quod illud quod dicitur in genealogia Salvatoris: David autem rex genuit Salomonem, et cetera debet sic punctuari: David autem rex genuit Salomonem, ut ibi sit finis versus, et alius versus sic incipiat; ex ea quae fuit Uriae, Salomon genuit Roboam, quamvis igitur haec veritas; Salomon fuit filius Bersabeae, sit ab ecclesia explicite approbata, quemadmodum scriptura divina est explicite approbata: tamen potest ab insipientibus nonnunquam verti in quaestionem, sicut posset verti in quaestionem veritas Scripturae divinae, quae non est apud catholicos omnes tanquam catholica divulgata, sicut etiam potest verti, an in Christo fuerunt duae voluntates, quamvis in Christo non esse duas voluntates sit explicite pro haeresi condemnata.

Aut ventilatur quaestio de aliquo, quod non est implicite approbatum, nec est haeresis explicite condemnata, sicut quaestio fidei inter Theologos saepissime ventilatur, sicut ante determinationem ecclesiae de processione Spiritus sancti a Filio inter Graecos et Latinos quaestio vertebatur. Loquendo de quaestione fidei primo modo dicta dicitur, quod talis quaestio multipliciter spectat ad laicos, uno modo, ut laici eandem assertionem apud catholicos divulgatam pro loco et tempore fateantur: quia secundum Apostolum ad Romanos decimo Corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem. Et veritas ipsa Lucae undecimo ait: Qui erubuerit meos sermones, hunc filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum. Ex quibus verbis colligitur, quod quilibet fidelis astringitur veritatem fidei sibi notam solenniter confiteri, quare laici in quaestione tali fidei veritatem sibi notam confiteri tenentur.

Discipulus Dic in quibus casibus laici tenentur veritatem fidei, de tali quaestione simplici confiteri.

Magister Respondetur, quod in duobus casibus laici, sicut et omnes Christiani, ad talem quaestionem de necessitate salutis sunt astricti. Primus est, quando per omissionem huiusmodi confessionis subtraheretur honor fidei, quando videlicet per omissionem huiusmodi confessionis averterentur alii a fide, vel coverterentur ad haereticam pravitatem.

Secundo sunt laici ad confessionem talem astricti, quando per omissionem confessionis huiusmodi fideles aliquod detrimentum incurrerent, aut subtraheretur a fidelibus aliquod subsidium impendendum, utpote si defendentes aliquam veritatem catholicam in tali quaestione mota per confessionem principis sui provocarentur ad defendendum, iuvandum, et favendum confitentibus catholicis veritatem et impugnantibus haereticam pravitatem, per omissionem autem talis confessionis, seu per taciturnitatem subditi principis provocarentur ad impugnandum defendentes catholicam veritatem, et ad subtrahendum eis favorem, auxilium et consilium oportunum, in hoc casu de necessitate salutis deberet princeps catholicam veritatem circa talem quaestionem publice confiteri: et consimiliter de aliis laicis est dicendum.

Discipulus Vellem scire, an aliquis Doctor modernus praeter Doctores autenticos concordat cum ista sententia.

Magister Ista sententia videtur esse Thomae secunda secundae quaestione tertio, articulo secundo, qui ait: confiteri fidem non semper, nec in quolibet loco est de necessitate salutis: sed aliquo loco et tempore, quando scililicet[sic] per omissionem huiusmodi confessionis subtraheretur honor Dei et utilitas proximis impendenda: puta si aliquis interrogatus de fide taceret, et ex hoc crederetur, vel quod non habet fidem, vel quod fides non est vera, vel alii per taciturnitatem averterentur a fide, in huiusmodi casibus confessio fidei est de necessitate salutis: et post dicit, quod quando honor Dei et utilitas proximi hoc exposcit, non debet esse contentus homo, ut per fidem suam ipse divinae veritati coniungatur: sed debet fidem exterius confiteri: et post: dicendum est, quod in casu necessitatis ubi fides periclitatur, quilibet tenetur fidem suam aliis propalare, vel ad instructionem aliorum fidelium, siue confirmationem, vel ad reprimendum infidelium insultationem: et post: si aliqua utiltas fidei praepararetur, aut necessitas adsit (contempta turbatione infidelium) debet homo publice fidem confiteri. Unde Matthaei decimo quinto dicitur, quod cum discipuli dixissent Domino, quod Pharisaei audito eius verbo scandalizati sunt, Dominus respondit: sinite eos, seilicet turbari: caeci sunt et duces caecorum.

Ex quibus verbis colligitur evidenter, quod principes et alii laici siue interrogentur siue non interrogentur (si per omissionem confessionis veritatis eis notae circa quaestionem motam de fide, alii a fide vel a defensione necessaria fidei avertantur, vel fideles aliqua dispendia patiantur) de necessitate salutis veritatem notam publice confiteri tenentur, et non solum viri ad confessionem publicam veritatis eis notae, sed etiam mulieres in supradictis obligantur casibus.

Discipulus Quid si praelati ecclesiae mandarent laicis, quod a tali confessione cessarent?

Magister Respondere deberent verbum Petri dicentis Actorum quinto, Obedire oportet Deo magis quam hominibus.

Discipulus Nonne laici debent sequi doctrinam praelatorum ecclesiae, cum dicat Caelestinus Papa, distinctione 62 capitulo docendus: Docendus est populus non sequendus?

Magister Respondetur, quod populus magis credet scripturae divinae, quam omnibus clericis: quia scriptura divina est omnibus mortalibus praeferenda. Item magis credet populus toti communitati fidelium praecedentium, quam multitudini existentium in vita praesenti, et ideo si multitudo clericorum recedat ab illis, quae priores nunc regnantes cum Christo concorditer tenuerunt, non essent ullatenus audiendi, sed essent poenis debitis coercendi.

Discipulus Dixisti unum modum, per quem quaestio fidei mota de aliquo apud omnes orthodoxos, tanquam catholica divulgata spectat ad laicos, ideo nunc dic alium modum secundum opinionem prius recitatam.

Magister Dicitur quod quaestio talis sic secundo spectat ad laicos, ideo consequenter dicitur quod laici omnes constringantur, tenentes, praedicantes, docentes, seu etiam dubitantes assertionem, quae est contraria veritati, esse veram; et omnes negantes vel dubitantes catholicam veritatem taliter divulgatam esse de substantia fidei, tanquam excommunicatos et haereticos vitare et pro non praelatis habere: et eis nullatenus obedire tenentur.

Verbi gratia: si aliqui praedicarent, docerent, vel assererent quoquomodo, vel etiam dubitarent Christum non fuisse natum de virgine, vel non fuisse passum, aut non resurrexisse a mortuis, laici autem omnes tales (etiam si aliquis eorum Papali fuisset praeditus dignitate) tanquam haereticos et excommunicatos vitare, et eis nullatenus obedire tenentur. Quod enim tales sunt reputandi haeretici, ex his quae dicta sunt libro 4 capitulo 2 colligitur evidenter. Quod autem sint excommunicati, ex capitulo 61 huius sexti apparet. Ex quibus sequitur luculenter, quod laici scientes Papam vel alios clericos praedicare, docere, vel qualitercunque tenere aliquam assertionem, quae catholicae veritati apud omnes orthodoxos vulgatae contradicit, non debent aliqualiter obedire.

Discipulus Dic, quid si principes et alii laici nesciunt per scientiam certam Papam tenere vel docere contra talem veritatem catholicam: sciunt tamen Papam esse de tali doctrina pestifera publice diffamatum, nunquid ipsum vitare tenentur?

Magister Respondetur, quod non propter verba paucorum, sed propter publicam famam laicorum, ad quos talis fama pervenerit, Papam talia praedicantem vitare tenentur, quia ad hoc, quod aliquis excommunicatus vitetur, sufficit publica fama, extra, de sententia excommunicata# cum desideres, libro quinto, ubi Clemens Tertius dicit in haec verba: Tuae quaestioni hunc finem duximus imponendum, quod si publica fama est aliquem verberasse clericum, nec episcopus nec alius communicare sibi debet, nisi ad arbitrium episcopi de hoc se purgaverit, vel ad cautelam absolutionis beneficium consequatur, ergo a simili, si fama publica est, Papam vel alium praedicare, docere, vel tenere contra veritatem apud omnes catholicos divulgatam, nec laici nec clerici sibi communicare debent, nisi se purgaverit, vel absolutionis beneficium rite et debite consequatur.

Discipulus Mirum videtur, quod propter famam Papa debeat evitari, praesertim cum fama probationem non faciat: et per consequens nec certitudinem faciat, antequam igitur aliquis sit certus, Papam ab homine vel a iure esse depositum, eum vitare non debet. Praeterea in dubiis via tutior est tenenda, tutius enim est obedire, quam non obedire, quando dubitatur an aliquis sit verus Papa, licet ergo propter famam de Papa, quod praedicet contra talem veritatem catholicam, possit quis dubitare, an sit verus Papa, tamen propter tale dubium non debet ab obedientia eius recedere.

Magister Dicitur ad primum, quod quamvis per solam famam, quantumcunque publicam nemo de crimine convincatur, tamen sunt propter famam nonnunquam quaedam agenda, et aliqua omittenda. Nam fama impedit matrimonium contrahendum, extra de consanguine et affinita, super eo, et propter famam est diffamato purgatio indicenda, 2 quaestione 3 si mala fama, sic etiam propter famam est obedientia deneganda.

Cum autem dicitur, quod in dubiis via tutior est tenenda, respondetur, quod ex hoc aperte concluditur, quod Papa haereticus propter solam famam publicam est vitandus, et ei est nullatenus obediendum. Nam si in dubiis via tutio[r?] est tenenda, illa autem via, qua est minus periculum, est tutior reputanda, igitur via, quae maiori caret periculo, est tenenda, obedire autem haeretico Papae et communicare eidem maius habet periculum, quam eum vitare, et ei minime obedire: quia ex obedientia et communione cum Papa haeretico immineret periculum fidei orthodoxae, tale autem periculum est maius omni periculo, quod potest personae (Papae etiam catholici) imminere, igitur periculum fidei orthodoxae est summe vitandum, igitur cum propter famam publicam dubitatur, an Papa inciderit in pravitatem haereticam vitandus est, ne ex communione eius periculum immineat fidei orthodoxae.

Discipulus Nunquid propter omnem famam publicam laici tenentur Papam haereticum devitare?

Magister Videtur nonnullis probabile, quod quia Papa tanquam signum est positus ad sagittam: et multos habet offendere, ideo est cautela diligens adhibenda, ne criminetur inique; ita tamen ut caveatur ne delinquere valeat insolenter, igitur apparet, quod propter famam ab incerto auctore vel certis auctoribus malevolis et maledicis ortam, non est Papa haereticus a nescientibus eum esse haereticum, evitandus, sed propter famam ortam ex certis auctoribus bonae famae hactenus (praesertim qui sunt in sacra pagina eruditi) valentibus Papam de pravitate haeretica accusare; seipsos ad poenam talionis (si in probatione defecerint) obligare, est Papa haereticus devitandus, etiam antequam in iudicio de haeresi convincatur.

Discipulus Dic secundum priorem assertionem, an quaestio fidei de qua est sermo, alio modo spectat ad laicos.

Magister Dicitur quod quaestio fidei, de qua sermo habitus est prius, sic spectat ad laicos, quod et principes seculares et alii laici debent defendere catholicos pravitatem haereticam impugnantes, in tantum quod scientes Papam haereticum, vel ad quos pervenit fama publica (modo praefato) quod Papa est haereticus, tenentur de necessitate salutis in favorem fidei Christianae omnes accusantes Papam haereticum, et pro ipsa causa haeresis appellantes, ac ipsum de haeresi impugnantes, si possunt, ab omni molestia eis per Papam haereticum, vel eius complices inferenda et illata defendere.

Discipulus Illa quae tractavimus supra in isto sexto a capitulo decimo usque ad capitulum vigesimum quintum, ad istum modum poterunt applicari, ut videtur, ideo dic alium modum, quomodo quaestio fidei spectat ad laicos.

Magister Dicitur, quod quaestio fidei talis, de qua sermo habitus est prius, sic spectat ad laicos, quod tractantibus de tali quaestione (maxime si clericos suspectos habuerint) possunt si voluerint interesse, quia, sicut tactum est prius, quod omnes tangit, ab omnibus debet tractari, talis autem quaestio fidei tangit omnes laicos, ergo laici (maxime curam aliorum gerentes) possunt tractatoribus, de tali quaestione fidei interesse.

Discipulus Quamvis de hoc videatur esse dictum, supra, cum de concilio generali ageretur, ubi allegationes adduxisti, quod laici, si voluerint, possunt generali concilio, in quo tractatur de fide catholica, interesse: tamen adhuc ad assertionem praedictam allegare conare.

Magister Quod laici tractantibus de huiusmodi quaestione fidei valeant interesse, nititur posse probari tali ratione. Illi possunt tractantibus de quaestione fidei interesse, qui loqui de his, quae spectant ad quaestionem fidei sunt minime prohibendi, quia tales si non sunt prohibendi, sunt audiendi, si loqui voluerint, sed laici non sunt prohibendi loqui quaestiones fidei, teste Glossa quae super illud ad Thessalonicensos ultimo spiritum nolite extinguere, ait: Si cui Spiritus sanctus ad horam quid revelavit, nolite prohibere loqui: quia Deus qui os asinae aperuit, saepe revelat minori quod melius est. Ex quibus verbis colligitur, quod ille in quaestione fidei loqui prohiberi non debet, cui Deus quandoque meliora revelat, sed Deus revelat quandoque laicis meliora.

Unde et David regi quamvis non esset sacerdos, Spiritus sanctus quamplurima revelavit, laicis etiam aliis tam in Veteri, quam in Novo Testamento plura ad fidem spectantia, et ad catholicam fidem revelata fuerunt. Unde et Christus dicit Matthaei undecimo Confiteor tibi pater Domine coeli et terrae: quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Igitur laici in sacra pagina maxime eruditi a tractantibus de quaestione fidei, quae ad omnes pertinet Christianos, excludi non debent.

Discipulus Ista assertio consuetudini ecclesiae maxime repugnare videtur. Tum, quia secundum assertionem praecedentem etiam mulieres a tractatibus fidei non sunt excludendae. Tum, quia quandoque quaedam absconduntur a viris, quae mulieribus revelantur: et tamen mulieres ad tractatus fidei sunt nullatenus admittendae, cum etiam mulieres in ecclesia loqui non debeant, sed solum domi interrogare viros suos de ignotis, teste Apostolo, qui primo ad Corinthos 14 ait: Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse sicut lex dixit: Si quid autem volunt dicere, domi viros suos interrogent, turpe autem est mulieri in ecclesia loqui, igitur mulieres tractatibus de quaestionibus fidei interesse non debent.

Magister Ad primum istorum respondetur, quod non est ex consuetudine ecclesiae, quod ad tractatus fidei unquam laici recipiantur: quia, sicut probatum est prius, saepe conciliis generalibus, in quibus tractabatur de quaestionibus fidei, Imperatores fuerunt praesentes, saepe tamen quaestiones fidei per solos clericos tractabantur: quia tunc temporis clerici de fide non fuerunt suspecti, qui vita, scientia, et zelo fidei catholicae praefulserunt: et laici interesse non curabant, scientes quod quaestiones fidei sufficienter per clericos ad honorem Dei et exaltationem fidei tractabantur. Si enim principes ex zelo fidei se tractatibus huiusmodi ingessissent, clerici tunc temporis fidei zelatores eos nullatenus repulissent, sed libenti animo audivissent.

Ad secundum respondetur, quod mulieres non sunt passim ad tractatus fidei admittendae, si tamen sunt aliquae mulieres sapientia, sanctitate, potentia et virtutibus praecellentes, petentes ex zelo fidei audientiam, cum fides pertractatur, non sunt repellendae, si enim Iudith vidua petens audientiam a presbyteris, cum de liberatione patriae tractaretur, non fuit repulsa, sed audita: multo magis in casu nostro, quia maior debet esse sollicitudo de salvatione fidei, quam de liberatione patriae. Si mulier sapientia, potentia et sanctitate praecellens ex zelo fidei petierit audientiam cum de quaestione fidei tractatur, repelli non debet, sed audiri, imo nonnunquam cum quaestio fidei agitatur pro consilio et auxilio obtinendo, ad mulieres sapientia, sanctitate et potentia praecellentes expedit recursum habere pro quaestione fidei laudabiliter terminanda, exemplo Mardochaei, qui pro salvatione populi Dei auxilium ab Hester regina suppliciter postulavit. Quamvis igitur mulieres non sint passim ad tractatus fidei amittendae, non sunt tamen omni tempore repellendae: cum quaestio fidei ad eas pertinere noscatur, in tantum quod si omnes viri diffinirent et assererent esse tenendum, quod Christus non fuit natus de virgine, aut quod animae damnatorum non cruciantur in inferno, aliquid huiusmodi, mulieres deberent resistere, et illa tenere quae ab orthodoxis didicerant.

Cum vero dicit Apostolus, quod mulieres in ecclesiis taceant, et cetera. Respondetur, quod Apostolus loquitur, cum ad audiendum verbum Dei convenerint, volens quod mulieres sic in ecclesiis taceant, quod officium docendi non habeant, et ideo ubi verbum Dei proponeretur a catholico et fideli, licet mulieres ignorent aliqua, quae proponuntur a praedicante, non debent in ecclesiis interrogare, quae ignorant: sed domi viros suos et aliquos Doctores vel doctos interrogent, aliter est ubi tractatur, quomodo fides est servanda et defendenda, tunc enim possunt nonnullae mulieres esse utiles et causam fidei multipliciter promovere, et ideo a talibus tractatibus non sunt omnes et omni tempore excludendae.

Discipulus Spectat ne quaestio fidei alio modo ad laicos?

Magister Quaestio fidei cum aliquid apud omnes catholicos tanquam catholicum divulgatum in quaestione vertitur, sic spectat ad laicos, quod prohibere possunt et statuere leges, ne aliquis in terris eorum subiectis dominiis contra veritatem taliter divulgatam praedicare aut docere praesumat, exemplo Nabuchodonosor regis, qui quamvis non esset clericus nec praelatus ecclesiae, legem statuit, ne quis Deum Sydrach, Mysach, et Abdenago praesumeret blasphemare, hoc ex his, quae dicta sunt prius, ubi ostensum est, quod laici possunt pro fide leges statuere, colligitur evidenter.

Discipulus Nunquid possunt laici coercere transgressores praeceptorum et legum suarum huiusmodi?

Magister Respondetur, quod transgressores huiusmodi, qui a iurisdictione laicorum sunt exempti; puta clericos, non possunt regulariter coercere; in casu tamen possunt.

CAP. XCV

Discipulus De hac materia interrogabo te, ideo postquam disservisti de quaestione fidei, ubi aliquid apud omnes orthodoxos tanquam catholicum divulgatum in quaestione vertitur, dic an quaestio fidei spectet ad laicos, cum aliquid catholicum non totaliter divulgatum, sed tamen ab ecclesia explicite approbatum in quaestione vertitur.

Magister Respondetur, quod talis quaestio fidei postquam laicis constiterit veritas huiusmodi quaestionis sic spectat ad eos, quod pro loco et tempore veritatem tenentur simpliciter confiteri, scilicet cum honor Dei et utilitas proximi hoc exposcit.

Secundo talis quaestio sic spectat ad laicos, quod tales omnes praedicantes, docentes, tenentes pertinaciter contra veritatem huiusmodi quaestionis vitare tenentur, et eis nullatenus obedire. Unde quamvis audirent et scirent Papam praedicare et docere, Pilatum non misisse Christum ad Herodem tempore passionis, aut Apostolos et alios credentes, de quibus fit mentio Actis# 4 fuisse proprietarios et Dominos portionum sibi assignatarum; aut Christum inquantum homo mortalis fuisse regem in temporalibus; non deberent propter hoc statim Papam tanquam haereticum evitare, quantumcunque constaret eis, quod tales sunt inter haereses damnatas explicite computandae, si tamen scirent eum diffinitive docere ipsum tanquam haereticum vitare deberent.

Discipulus Video quod opinio istorum in hac parte dependet ab illis, quae dicta sunt libro quarto, in quo tractatur, quomodo de pertinacia debeat quis convinci.

Magister Verum dicis, quod non constat laicis aliquam assertionem, de qua est quaestio, esse catholicam et haereticam simul: cum hoc constat, quod docens praedicans et tenens contra catholicam veritatem est pertinax in sua assertione. Et per omnia dicunt de quaestione fidei secundo modo dicta: sicut dictum est de quaestione primo modo dicta, quia illis duobus suppositis, eisdem modis pertinet quaestio fidei, secundo modo dicta ad laicos, quibus modis pertinet ad eos quaestio fidei primo modo dicta. Veruntamen quamvis assertio fidei utroque modo praedictis modis spectat ad laicos, principalius tamen spectat ad praelatos ecclesiae, quibus ex officio incumbit magis intelligere catholicas veritates, et eas frequentius aliis propalare, ac circa punitionem haereticorum magis diligenter insistere.

CAP. XCVI

Discipulus Dic de quaestione fidei tertio modo dicta, an spectat ad laicos.

Magister Dicitur, quod quando aliquid, quod non est ab ecclesia explicite approbatum, nec per consequens eius contrarium est explicite condemnatum, vertitur in quaestionem, laici non tenentur publice confitendo, ordinando, statuendo, prohibendo, praecipiendo, se de tali intromittere quaestione, nisi evidenter adverterent, quod aliter grave periculum fidei, vel reipublicae immineret.

Si quis vero aperte cognosceret, quod ex tali quaestione fidei seditiones, bella, et schismata provenirent, nisi laici per potentiam temporalem occurrerent, ad ipsos talis quaestio fidei pertineret. Quod sic ostenditur, quando# pax aliter haberi non potest, est ad regalem providentiam recurrendum. Igitur si ex quaestione fidei (modo praedicto) oriuntur sectae, seditiones et schismata in communis pacis dispendium, quae absque laicorum potentia sedari non possunt, ad regalem seu laicalem potentiam oportet recurrere, et per consequens in hoc casu saltem talis quaestio spectat ad laicos.

Antecedens istius rationis testimoniis et exemplis probatur aperte. Onias enim sacerdos, ut legitur 2 Machabaeor.# ad regem infidelem se contulit, non ut civium accusator, sed ut communem utilitatem (apud semetipsum) immensae multitudinis considerans, videbat enim sine regali providentia impossibilem rebus pacem dari.

Item, ut legitur distinctione 17 capitulo consilia (para) hinc etiam, Theodorus rex advertens seditiones et dissensiones in clero propter Simachum papam commisit potestati pontificum, ut sive propositum vellent audire negativum, sive nollent, quod magis putarent utile deliberarent, dummodo venerandi provisione pax consilii in Romana civitate daretur. Ex quibus aliisque quamplurimis patet, quod quando ex quaestione fidei oriuntur divisiones, sectae et schismata, quae absque laicorum sententia sedari non possunt, necesse est pro pace recurrere ad providentiam laicalem.

CAP. XCVII

Discipulus In capitulo 93 dixisti, quod tria sunt declaranda circa opinionem dicentem, coertionem papae haeretici et quorumcunque haereticorum in casu speciali ad laicos pertinere, de duobus autem primis sumus satis breviter expediti, ideo modo tractemus de tertio, in quo scilicet casu spectat ad laicos coertio papae haeretici et aliorum haereticorum.

Magister Sicut dictum est prius, secundum quandam opinionem non eodem modo est de haereticis omnibus sentiendum, nam haereticorum quidam sunt laici, et alii sunt clerici, laici haeretici etiam quantum ad crimen haeresis sunt de foro iudicis secularis, haeretici autem clerici non sunt de foro iudicis secularis, nisi in specialibus casibus.

Discipulus Intende primo probare quod heretici laici sunt de foro iudicis secularis

Magister Ad hoc allegatum est supra, c. xciii.

Discipulus Peto ut ad eandem assertionem aliquas alias rationes cogitare nitaris.

Magister Hoc videtur posse probari. Primo sic: Ille, qui est minister Domini regis praecipue habet iudicare peccata, quae subditi sui committunt in Deum, reges autem sunt ministri Dei, quibus dicitur Sapient.# 6 cum essetis ministri regis illius, non recte iudicastis et cetera ergo ad reges pertinet praecipue punire peccata, quae subditi sui committunt in Deum, haeresis autem est peccatum in Deum, ergo ad reges spectat haereticos sibi subiectos debita animadversione punire.

Secundo: ille habet punire haereticos subiectos sibi, cuius est omne malum iudicare vel dissipare, sed hoc interest regis, teste Salomone Proverbio 20 cum dicit, rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo, ergo adipsum spectat omnes haereticos sibi subiectos debite punire.

Tertio sic: Ad eosdem spectat haereticos in nova lege punire ad quos in veteri lege idololatras et blasphemos condigna poena punire spectabat. Sed ad reges in veteri testamento spectabat haereticos, idololatras, blasphemos condigna poena punire, ergo et hoc spectat ad reges in novo testamento. Maior videtur apparens. Minor probatur exemplis apertis, nam de rege Aza loquitur 3 Regum 15 quod fecit rectum in conspectu Domini, sicut David pater eius, et abstulit effoeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum, quae fecerunt patres eius, insuper et Maacham matrem suam, ne esset princeps in sacris Priapi amovit, et in luco eius, quem consecraverat, subvertitque specum eius, et confregit simulachrum turpissimum. Ex his verbis habetur aperte, quod rex Aza de idololatris, qui erant inter haereticos computandi, zelo Dei fecit iustitiam. Item, ut patet 3 Regum 10 Helias omnes prophetas Baal occidit.

Quarto sic: Si laici quoad crimen haeresis a iurisdictione regum et principum sunt exempti, aut ista exemptio est a iure divino, aut a iure humano, non a iure divino, quia de tali exemptione in scripturis sacris (in quibus continetur ius divinum) nihil penitus invenitur, igitur talis exemptio non est a iure divino, nec a iure humano, quia si est a iure humano, aut est a iure Canonico, aut a iure civili, videlicet regum et principum secularium aut pontificum vel universitatum, non est talis exemptio a iure Canonico: quia conditores iuris Canonici sic non debent minuere iurisdictionem secularium, extra de iudiciis, novit, itaque non debent subditos secularium ab eorum iurisdictione eximere, nec talis exemptio est a iure civili secularium: quia in iure civili de tali exemptione non legitur, et ita laici a iurisdictione regum et principum quo ad crimen haeresis minime sunt exempti.

Quinto sic: non minus est de foro iudicis secularis laicus haereticus quam clericus haereticus, sed clericus haereticus quam cito degradatus est, est sic de foro iudicis secularis, quod est per eum debite puniendus, ergo laicus semper est de foro iudicis secularis: et per consequens ideo laicus potest et debet punire laicos haereticos.

Discipulus Tenent ne omnes, quod laici quo ad crimen haeresis sunt sub foro iudicis seculatis antequam a iudice ecclesiastico foro iudicis secularis relinquantur.

Magister Multi tenunt, quod non.

Discipulus Pro ista assertione aliquas allegationes adducas.

Magister Ista assertio videtur expresse de intentione Lucii papae, qui, ut habetur extra de haereticis ad abolendam, ait: laicus autem nisi (prout dictum est abiurata haeresi et satis factione exhibita confestim ad fidem confugit orthodoxam,) iudicis secularis arbitrio relinquatur, debitam recepturus pro qualitate facinorum ultionem. Ex quibus verbis datur intelligi, quod laicus iudex laicum haereticum punire non debet, antequam sibi ab ecclesiastico iudice relinquatur. Huic etiam Glossa concordare videtur dicens: Laici enim per ecclesiam damnandi sunt de haeresi: sed iudex secularis illos punire debet, ergo haeretici antequam per ecclesiam fuerunt condemnati non spectant ratione haeresis ad forum iudicis secularis.

Item sicut causae seculares non spectant ad iudices ecclesiasticos: sic nec causae ecclesiasticae pertinent ad iudices seculares, sed haeresis est causa ecclesiastica, teste Glossa quae 2 quaestione 1 notat: causarum alia ecclesiastica, alia secularis, et ecclesiasticarum alia est spiritualis, alia criminalis, alia civilis. Spiritualis est ubi ageretur de decimis vel matrimoniis. Criminalis vero ubi agitur de crimine ecclesiastico scilicet haeresis vel usurarum, cuius examinatio spectat ad iudicem ecclesiasticum, infra capitulum si quis cum clerico, et 6 quaestione 1 capitulo 1. Ex quibus verbis datur intelligi, quod ecclesiastica causa spectat ad iudicem ecclesiasticum: et per consequens non spectat ad iudicem secularem, causa autem haeresis est causa ecclesiastica, sicut in verbis praedictis habetur expresse, igitur causa haeresis non spectat ad iudicem secularem, et ita iudex secularis laicos haereticos, antequam fuerint per ecclesiam condemnati, punire non debet.

Discipulus Quamvis istam assertionem secundam reputem consonam veritati, tamen qualiter contingat respondere ad motiva istius assertionis secundae, libenter audirem.

Magister Respondetur quod secundum Gregorium ut recitatur distinctione 29 capitulo regulae: Regulae sanctorum patrum pro tempore et loco et persona ac negocio (instante necessitate) traditae sunt, cui concordat Isidorus ut habetur distinctione eadem capitulo 1 dicens: Sciendum est quod plura capitula tam ex persona, ex loco et ex tempore consideranda sunt, quorum modi (quia medullitus non indagantur) in erroris labyrinthum nonnulli intricando impingunt: cum ante iudicant quam intelligant, ideo auctoritates Lucii papae et maiorum dicta, ex qua causa et fine et quo tempore intelligenda sunt, videre oportet, quo viso patebit, quod iudices seculares laicos haereticos sibi subditos poterunt coercere.

Dicitur ergo quod ideo Lucius papa negat laicum haereticum, nisi ad fidem confugerit orthodoxam, secularis iudicis arbitrio relinquendum: quia pro tempore, et forte semper fuit ita, quod iudices seculares de haereticis, antequam essent a iudice ecclesiastico condemnati, se nullatenus intromiserunt, propter negligentiam igitur secularium iudicum, ecclesia se de haereticis laicis intromisit inquirendo et convincendo ipsos: sed nullam poenam voluit eis inferre, sed voluit quod poena debita inferretur per iudicem secularem.

Sicut igitur iudex ecclesiasticus saepe propter negligentiam iudicis secularis nonnunquam compellit eundem iustitiam exercere: ita et modo facit ecclesia laicos punire haereticos, quos tamen iudices seculares possent debite coercere. Cum igitur dicit Glossa quod laici per ecclesiam condemnandi sunt de haeresi, verum dicit de facto: quia iudices seculares quamvis de iure possent inquirere et corrigere laicos haereticos sibi subiectos, id tamen de facto saepe omittunt, et ideo ne haeretici laici remaneant impuniti in praeiudicium fidelium et periculum fidei orthodoxae, iudex ecclesiasticus supplet negligentiam iudicum secularium, et de ipsis inquirit, eosque quos convincit damnat, iniungens iudici seculari, quod eos debita poena percellat.

Et ad hoc insinuandum Glossa praedicta post verba praescripta immediate post subiungit: hoc verum, nisi ubi traditur laicus curiae seculari, sed clericus solummodo, infra de verborum signi capitulo novimus: quia laicus semper est de foro seculari. Ex quibus verbis datur intelligi, quod laicus non est exemptus a foro seculari pro crimine haeresis, sed cum iudex secularis laicos haereticos negligeret coercere, damnandi sunt primo a iudice ecclesiastico: et postea compellendus est iudex secularis punire eosdem, et propter hoc subiungit Glossa ibidem: sed in casu isto executio fit solummodo per secularem iudicem, hoc est, quod quamvis condemnatio valeat fieri per iudicem ecclesiasticum supplentem in hoc negligentiam iudicis secularis, tamen executio punitionis fieri debet a seculari iudice tantummodo.

Cum vero alia Glossa dicit, quod causa haeresis est causa ecclesiastica, conceditur quantum ad clericos haereticos, quia clerici haeretici non sunt de foro iudicis secularis, nisi in quibusdam casibus determinatis, quantum ad laicos autem causa haeresis est causa secularis et etiam causa ecclesiastica: quia iudex secularis habet punire laicos haereticos: et ideo est causa secularis, est etiam aliquo modo causa ecclesiastica: quia iudex ecclesiasticus supplendo negligentiam iudicis secularis, potest haereticos laicos condemnare.

Discipulus Istud apparentia videtur carere, nam crimen haeresis nullo modo est crimen seculare. Cum, quia committitur directe in Deum. Tum quia est peccatum in religionem Christianam solummodo. Tum quia apud iudices seculares paganos non esset crimen, igitur nullo modo est crimen seculare, ergo est solummodo crimen ecclesiasticum. Ex quo patenter infertur, quod solummodo ad ecclesiasticum iudicem spectat, et non ad secularem.

Magister Licet crimen sit ecclesiasticum, et non seculare: tamen spectat ad iudicem secularem, quia ad iudicem secularem non tantum spectat crimina secularia punire, sed etiam crimina commissa in Deum et in personas et in res ecclesiasticas, hoc enim habet omnis lex et secta, quod reges et principes distincti a sacerdotibus non solum puniunt crimina secularia, sed etiam crimina quae reputant in Deum vel in Deos suos et in sectam commissa, propter hoc etiam reges in veteri testamento idololatras punierunt, Imperatores etiam iudices paganorum Christianos tanquam contra Deos suos et sectam graviter delinquentes acerbissime persecuti sunt.

Sic etiam reges Christiani homicidas sacerdotum et furantes res ecclesiasticas plectunt poena debita, et tamen homicidium sacerdotis et furtum rei ecclesiasticae sunt crimina ecclesiastica, ergo multa crimina ecclesiastica ad secularem iudicem spectant, et ita per hoc, quod crimen haeresis est crimen ecclesiasticum et in Deum committitur, probari non potest quod ad iudicem secularem minime spectat. Huic Augustinus concordare videtur, prout legitur 23 quaestione 5 si propterea, ait: Si propterea persecutor non fuit Nabuchodonosor rex, quia scelus in sanctum Danielem commissum vindicavit iustissime: quomodo vindicandum est a regibus, quod Christi sacramenta exsufflantur, si prophetae membra, quia in periculum missa sunt, sic vindicari meruerunt?

Ex quibus verbis datur intelligi, quod multo magis vindicandum est a regibus peccatum, quod in Deum committitur, quam peccatum quod in prophetam vel in sacerdotem committitur. Si igitur rex potest et debet absque inquisitione praelatorum punire homicidam sacerdotis sibi subiectum; multo magis potest et debet debita animadversione ferire sibi subiectos, si per pravitatem haereticam Dei offenderint maiestatem.

CAP. XCVIII

Discipulus Postquam indagavimus de haereticis laicis, an iudicio regum et secularium iudicum absque inquisitione praelatorum ecclesiae sint subiecti, vertamus stylum ad clericos: et specialiter ad papam haereticum, an in aliquo casu papa vel clericus alius haereticus per iudicem secularem debeat coerceri, si iudex secularis super hoc a praelatis ecclesiae minime fuerit requisitus.

Magister Circa hoc sunt opiniones diversae, quarum una est, quod nec de clericis haereticis nec quibuscunque aliis laici nisi per praelatos ecclesiae fuerint requisiti, in nullo casu intromittere se debent. Alia opinio est, quod laici, deficiente ecclesiastica potestate, de clericis etiam de papa haeretico possunt diffinitivam proferre sententiam, et executioni eandem sententiam demandare. Tertia opinio est haec, quod deficiente ecclesiastica potestate laici possunt et debent papam haereticum, et eadem ratione alios clericos haereticos, detinere, et ne virus suae iniquitatis effundant in alios prohibere: sed diffinitivam contra ipsum vel ipsos non debent nec possunt proferre sententiam: nec per consequens sententiam executioni mandare.

Discipulus Pro prima opinione, quam puto veram, allega.

Magister Haec videtur sententia Lucii papae esse, qui, ut habetur extra de haereticis, ad abolendam, ait: Statuimus de haereticis, ut Comites, Barones, Rectores et Consules civitatum, et aliorum locorum, iuxta monitionem episcoporum (praestito corporaliter sacramento) promittant quod fideliter et efficaciter (cum ab eis fuerint requisiti) ecclesiam contra haereticos et horum complices adiuvabunt bona fide secundum posse suum, si vero illud observare noluerint, honore, quem obtinent, spolientur, et ad illos nullatenus assumantur (eis nihilominus excommunicatione ligandis) terris eorum interdicto ecclesiae supponendis, civitas autem quae his institutis duxerit resistendum vel (contra monitionem episcopi) punire neglexerit resistentes, aliarum careat civitatum commercio, et episcopali se noverit dignitate privandam. Ex his verbis datur intelligi, quod laici et iudices seculares de punitione clericorum se intromittere non debent, nisi per praelatos ecclesiae fuerint requisiti.

Cui concilium generale sub Innocentium tertium papa celebratum, ut legitur suptadicto[sic] capitulo excommiunicamus, concordare videtur, in quo sic scribitur: moveantur, inquit, et inducantur, et si necesse fuerit per censuram ecclesiasticam compellantur seculi potestates (quibuscunque fungantur officiis) ut sicut reputari cupiunt et haberi fideles, ita pro defensione fidei praestent publice iuramentum, quod de terris suae iurisdictioni subiectis universos haereticos ab ecclesia damnatos bona fide pro viribus exterminare studebunt: ita quod a modo quandocunque aliquis in potestatem sive per potentiam temporalem assumptus fuerit, hoc teneatur totum iuramentum firmare, si vero Dominus temporalis requisitus et monitus ab ecclesia terram suam purgare neglexerit ab haeretica feritate, per metropolitanum vel comprovinciales episcopos excommunicationis vinculo innodetur et cetera. Ex quibus verbis datur intelligi, quod punitio haereticorum non spectat ad laicos, nisi fuerint per ecclesiam requisiti.

CAP. XCIX

Discipulus Ista mihi sufficiant pro assertione praedicta, praesertim cum clerici a iurisdictione laicorum sint exempti, sane quia opinio secunda et tertia in hoc concordant, quod laici deficiente ecclesiastica potestate habent papam haereticum et eadem ratione alios clericos haereticos detinere: et etiam prohibere, ut non valeant in alios haereticam infundere pravitatem, de hoc solo omissis aliis, in quibus discrepant opiniones praedictae, dicere non postponas.

Magister Assertionem dictam magis intelliges, si fuerit declaratum, quomodo intelligant ecclesiasticam posse deficere potestatem.

Discipulus Dic quomodo hoc debet intelligi.

Magister Quod papa effecto haeretico ecclesiastica potestas deficiat quatuor modis potest intelligi, videlicet per impotentiam, per malitiam, per damnabilem negligentiam et per ignorantiam. Per impotentiam quidem, si papa haereticus tanta uteretur potentia temporali, ut nullus praelatus ecclesiae (nec illius dioecesis in qua papa haereticus moraretur) nec alius posset ad brachium seculare recurrere: utpote si omnes praelatos catholicos teneret in vinculis, vel aliis modis impediret, ne ad seculare volarent auxilium. Alio modo potest ecclesiastica potestas deficere per impotentiam, puta si aliqui praelati catholici impotentes et pauperes requirerent laicos aliquos pro papa haeretico coercendo, et illi nollent eos iuvare.

Secundo modo potest intelligi deficere potestas ecclesiastica per malitiam: puta si omnes praelati ecclesiae et clerici papae haeretico adhaererent eius errores vel personam pro viribus defendendo. Tertio potest deficere ecclesiastica potestas per damnabilem negligentiam, utpote si praelati et clerici qui possent per se (invocato auxilio brachii secularis) papam haereticum coercere: et tamen conculcationem fidei nullatenus attendentes, vel non accusantes ipsum permittant libere in suis erroribus remanere. Quarto potest deficere ecclesiastica potestas per ignorantiam: utpote si praelati ecclesiae, saltem multi qui possent papam haereticum coercere, nescirent ipsum in pravitatem haereticam incidisse. Istis quatuor modis (papa haeretico existente) potest intelligi potestas ecclesiastica dificere.

Discipulus Intelligo quomodo dicunt ecclesiasticam potestatem posse deficere, ideo nunc allega pro assertione praefata.

Magister Quod deficiente ecclesiastica potestate aliquo praedictorum modorum laici valeant papam haereticum captivare, et ne pravitate haeretica inficiat alios prohibere, multis modis, tam scilicet aliorum testimoniis, quam rationibus videtur posse probari. Hoc enim Glossa distinctione 17 capitulo non licuit, sententialiter et verbaliter videtur asserere, ait enim: Ubicunque deficit ecclesiastica potestas, semper recurritur ad brachium seculare, sive ergo deficiat ecclesiastica potestas per impotentiam, sive per malitiam, sive per damnabilem negligentiam, coertio papae haeretici, ne valeat fideles inficere, ad laicos aliquos pertinebit.

Item haec videtur sententia Isidori qui, ut legitur 23 quaestione 5 capitulo principes, ait: Principes nonnunquam intra ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eandem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant, ubi dicit Glossa in haec verba: Et ecce laici habent iurisdictionem multipliciter intra ecclesiam, quandoque in personis, cum sunt incorrigibiles, ut 23 distinctione eos qui, et infra eadem de legislatoribus. Item quandoque propter ambitionem alicuius, ut 79 distinctione capitulo si quis pecuniam. Item cum fidem volunt subvertere, 8 distinctione quo iure, et eadem capitulo 1 et 17 distinctione ubi licuit, et infra. Item cum falsarius est clericus, et extra de crimine falsi, ad falsariorum, et cum schisma faciunt: et cum contemnunt excommunicationem, ut infra de legislatoribus, et ubicunque ecclesiastica potestas deficit, ut hic, et cum tributum petunt ab ecclesia, ut infra capitulo quaestione 8 capitulo convenior.

Ex quibus verbis habetur non solum sententialiter, sed etiam verbaliter, quod ubicunque ecclesiastica potestas deficit, laici habent iurisdictionem intra ecclesiam, hoc est super clericos et deficiente per consequens ecclesiastica potestate sive per impotentiam sive per malitiam sive per ignorantiam, laici super papam haereticum obtinent potestatem, sed et ex eisdem verbis colliguntur diversae rationes, quare papa haereticus ad iurisdictionem pertinet laicorum, quod debet intelligi, deficiente ecclesiaastica potestate.

Quarum prima est: quia papa haereticus est incorrigibilis, ex hoc enim quod est pertinax, debet incorrigibilis reputari: etiam cum omnes incorrigibiles debeant coerceri deficiente ecclesiastica potestate est papa haereticus per laicos coercendus. Secunda ratio assignatur ambitio, nam papa haereticus per ambitionem occupans Apostolicam sedem (ne totus ordo ecclesiasticus confundatur et fides periclitetur) deficiente ecclesiastica potestate coerceri debet per providentiam laicorum. Tertia ratio propter hoc quod papa haereticus fidem subvertere cupit, potestate ecclesiastica deficiente, est a laicis prohibendus. Quarta propter hoc, quod excommunicationem contemnit, ne excommunicatione cum eo catholici maculentur, per principes seculi quando ecclesiastica potestas deficit coerceri debet.

Item Isidorus ubi prius, dicit in haec verba: caeterum intra ecclesiam potestates necessariae non essent, nisi ut quod sacerdotes non praevalent efficere per sermonem doctrinae, potestas imperet per disciplinae terrorem, saepe enim per regnum terrenum coeleste regnum proficit: ut qui intra ecclesiam positi contra fidem et disciplinam agunt, rigore principum terreantur, ipsamque disciplinam, quam utilitas ecclesiae exercere non praevalet, cervicibus super horum potestas principalis imponat. Ex quibus verbis colligitur evidenter, quod quando circa correctionem eorum, qui contra fidem et disciplinam agunt, deficit ecclesiastica potestas, tales sunt per principes comprimendi. Si igitur papa est haereticus, et sacerdotes per doctrinae sermonem eum non valent vel nolunt corrigere: per potestates publicas comprimi debet.

Item Pelagius papa, ut habetur 23 quaestione 5 capitulo quali, ait: Hoc etiam divinae et humanae leges statuerunt, ut ab ecclesiastica unitate divisi et eius pacem iniquissime perturbantes, a secularibus potestatibus etiam comprimantur, nec quicquam maius est, unde Deo sacrificium possitis offerre, quam si ordinetis ut hi qui in suam et aliorum perniciem debachantur, competenti debeant vigore compesci. Ex quibus verbis evidenter habetur, quod secundum leges divinas ab ecclesiae unitate divisi et eius pacem perturbantes per seculares debent comprimi potestates, papa autem haereticus ab unitate ecclesiae est divisus, cuius pacem iniquissime nititur perturbare, quia dum fides ecclesiae corrumpitur et laceratur, vera pax ecclesiae perturbatur, igitur papa haereticus, ubi deficeret ecclesiastica potestas, esset per potestates publicas compescendus.

Discipulus Quae sunt illae leges divinae, quibus statuitur, quod ab ecclesiae unitate divisi et eius pacem iniquissime perturbantes, sunt per potestates publicas comprimendi?

Magister Respondetur, quod illae leges divinae specialiter de haereticis perturbantibus ecclesiam habentur Deuteronomio 13 et 17 nam Deuteronomio 13 non solum sacerdotibus, sed etiam generaliter omnibus et specialiter in potestate constitutis sic praecipitur: si surrexerit in medio tui propheta, aut qui somnium dicat se vidisse, et praedixerit signum et portentum, et venerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus et sequamur Deos alienos quos ignoras, et serviamus eis, non audies verba Prophetae illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam sciat utrum diligatis eum, aut non in toto corde et in tota anima vestra, et post ait: Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti, et redemit vos de domo servitutis, ut errare te faceret de via quam praecepit tibi Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui, ibi immediate subiungitur: si voluerit te persuadere frater tuus Filius matris tuae, aut Filius tuus, vel Filia, sive uxor tua, quae est in sinu tuo, aut amicus quem diliges ut animam tuam, dicens: exeamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae, non acquiescas ei, neque audias neque parcat ei oculus tuus et miserearis, et auscultes eum: sed statim interficies eum, et post sic legitur: si audieris in una urbium tuarum, quas Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos, egressi sunt filii Belial, et everterunt habitatores urbis atque dixerunt: eamus, serviamus diis alienis quos ignoratis, quaere sollicite et diligenter (rei veritate perspecta) si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam, statim percuties habitatores urbis eius in ore gladii.

Item Deuteronomio 17 sic scribitur: Cum reperti fuerint intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, aut vir aut mulier, qui faciunt malum in conspectu Domini Dei tui, ut transgrediantur pactum eius, ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos et solem et lunam et omnem militiam coeli quam non praecepi, et hoc tibi fuerit nunciatum, audiensque inquisieris diligenter, et verum esse repereris abominationem factam esse in Israel, educes virum et mulierem, quae rem sceleratissimam perpetravit ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur.

Hae sunt leges divinae contra omnes avertentes et conantes avertere a veritate legis divinae, inter quos constat haereticos computandos indistincte cunctos constringentes catholicos, ut universos a lege Dei apostatantes delere conentur, quae leges non esse ordinem iuris in hoc observandum aperte declarant, ut scilicet quicunque viri vel mulieres, vel sacerdotes, vel non sacerdotes, vel prophetae, id est doctores, vel alii de pravitate haeretica, seu apostasia a fide accusantur vel etiam diffamantur, omni diligentia et sollicitudine veritas inquiratur per quoscunque fideles, ad quos accusatio vel diffamatio talis pervenerit, si non sint superiores, qui velint vel possint inquirere de veritate, iustitia minime differatur, sed tales maledicti pro suis demeritis puniantur.

Discipulus Talis inquisitio et punitio non debet fieri per quoscunque: sed solummodo per iudices, quibus talia ex officio suscepto incumbunt.

Magister Conceditur quod talia primo spectant ad iudices: si tamen iudices non possunt vel nolunt in hos iustitiam exercere, ad subiectos spectat facere de hoc iustitiae complementum, propter quod verba praedicta legum, non ad iudices tantummodo pertinent, sed indistincte ad cunctos catholicos diriguntur, ut intelligant universi fideles, quod huiusmodi iustitia in nullo casu debet differri: sed quicunque fideles subditi vel alii iustitiam facere debent, si tantam habuerint potestatem ut queant leges divinas executioni mandare, propter quod Helias propheta, quamvis non esset sacerdos nec iudex, iussit populo, non iudicibus, apprehendere prophetas Baal: quos comprehensos duxit ad torrentem Cyson, et interfecit eos ibi, ut legitur 3 Regum 18 ergo leges divinae praedictae non solum iudices, sed subiectos universos constringunt: ordine tamen quodam, ut primo ad talem iustitiam faciendam iudices obligentur, secundo autem subiecti, si iudices non possunt vel nolunt iustitiam exercere.

Discipulus Istae leges divinae cum pertineant non ad moralia, sed ad iudicialia legis divinae antiquae fideles sub lege libertatis constitutos nequaquam constringunt.

Magister In legibus supradictis aliquid est morale et aliquid est iudiciale, morale est, quod fideles haereticis et apostaticis a fide cupientibus alios et lege Dei avertere, nullo modo consentire tenebantur, sed eis obviare et resistere modis sibi convenientibus, legemque divinam observare, defendere et tueri tenebantur. Iudiciale autem erat, quod occidi debebant, licet ergo fideles sub lege libertatis constituti ad id, quod est iudiciale in legibus memoratis minime astringantur: quia ratione illarum legum non tenentur haereticos aut a fide apostatantes neci tradere corporali: ad illa tamen quae in illis legibus moralia sunt cuncti Christiani necessario sunt astricti, et ideo nec haereticis consentire debent nec favere noc obedire: sed ipsis resistere pro viribus et prohibere, ne fidem corrumpere valeant orthodoxam principes seculi; et propter eorum negligentiam vel malitiam ad id omnes Christiani tenentur.

Discipulus Nunquid aliquis doctorum ab ecclesia receptorum tenet praedictas leges veteris testamenti nunc a catholicis universis esse servandas?

Magister Beatus Cyprianus, ut legitur 23 quaestione 5 capitulo si audieris, hoc videtur expresse sentire, ait enim: si audieris in una ex civitatibus, quas Dominus Deus tuus dabit tibi inhabitare illic dicentes, eamus et serviamus diis alienis, quos non novisti, interficies, necabisque omnes qui sunt in civitate in caede gladii, et incendes civitatem igni: et erit sine habitaculo, in aeternum non reaedificabitur, etiam nunc ut avertatur Dominus ab indignatione irae suae et dabit tibi misericordiam, et miserebitur tui et multiplicabit te, si audieris vocem Domini Dei tui et observaveris praecepta, cuius praecepti et vigoris memor Mathathias interfecit eum qui ad aram sacrificaturus accesserat, quod si ante adventum Christi circa Deum colendum et idola spernenda haec praecepta servata sunt: quanto magis sunt post adventum Christi circa Deum colendum servanda, quando ille veniens non solum verbis nos hortatus sit, sed etiam factis. Ex quibus verbis colligitur quod leges praescriptae sunt magis servandae post adventum Christi quam ante, quod intelligendum est de moralibus, quae in praedictis legibus continentur.

Discipulus Quamvis ista moralia servanda sunt a iudicibus, non tamen ab omnibus.

Magister Contra hoc videtur Glossa in praeallegato capitulo: quae super verbo necabis, ibi ait: Tu quicunque sis. Et sic quandoque qui non est iudex potest punire maleficos, ut infra eo q.# ultim.# legi ex quibus verbis datur intelligi, quod non solum ad iudices, verum etiam ad alios pertinet in hoc casu, scilicet cum volunt subvertere haeretici fidem, et non apparet qui eis resistat, punire maleficos. Et ita cum papa est haereticus, et clerici non possunt vel nolunt ipsum coercere, ipsius coercio spectat ad laicos, quamvis per clericos non fuerint requisiti.

Discipulus Si plura testimonia maiorum sonant eandem assertionem, ipsa non differas allegare.

Magister Hoc Pelagius papa, ut legitur 23 quaestione 5 capitulo non vos, sentire videtur, cum dicit: malum autem schisma esse et per exteras etiam potestates huiusmodi opprimi debere homines et canonicae scripturae auctoritas et paternarum nos regularum veritas docet, igitur haeretici etiam clerici sunt per potestates exteras comprimendi, et per consequens papa haereticus (si potestas deficiat clericorum) per principes laicorum compesci deberet.

Item papa Pelagius infra eo capitulo de Liguribus scribens Narso principi ait: regulae patrum hoc specialiter constituerunt, ut si qua ecclesiastici officii persona cui subiectus est, restiterit, vel seorsum turbas collegerit, aut aliud altare erexerit, seu schisma fecerit, iste excommunicetur atque damnetur, omnes schismaticos etiam per exteras potestates opprimendo. Quod si forte hoc contempserit et permanserit divisiones et schismata faciendo, per potestates publicas opprimatur. Ecce Domine, quia animus noster forte timidus est, nec persequi videaris, de patrum auctoritate vobis haec breviter scribenda curavi: cum mille alia exempla et constitutiones sint, quibus evidenter cognoscitur, ut facientes scissuras in sancta ecclesia, non solum exiliis sed etiam inscriptione rerum et dura custodia per publicas potestates debeant coerceri.

Ex quibus verbis datur intelligi, quod episcopi, de quibus fuit sermo in capitulo supradicto Pelagii, si excommunicationem et damnationem contemnendo scissuras et schismata fecerint, quales sunt episcopi haeretici, auctoritate canonum sanctorum patrum debent per potestates publicas coerceri, ergo si papa fiat haereticus, quantumcunque praelati ecclesiae noluerint vel non potuerint ad ipsum coercendum auxilium invocare brachii secularis, publicae potestates non solum auctoritate divinae legis, et rationis simul ex lege divina et naturali dictamine rationis acceptae: sed auctoritate constitutionum patrum sanctorum possunt et debent papam haereticum coercere.

Item Augustinus ut legitur 11 quaestione 3 capitulo Imperatores, scribens Donatistis, qui erant clerici et quidam eorum episcopi, ait: ipse Nabuchodonosor post miraculum trium puerorum commotus atque commutatus pro veritate contra errorem edictum proposuit, ut quicunque blasphemarent Deum Sydrach, Mysach et Abdenago, in interitum irent et domus eorum in ruinam, et non vultis ut aliquid tale contra vos iubeant Imperatores Christiani, cum sciant a vobis, quos rebaptizatis, Christum exsufflari? Ex quibus verbis datur intelligi, quod quemadmodum Nabuchodonosor rex infidelis edictum proposuit contra blasphemantes Deum verum, sic possunt imperatores Christiani punire clericos haereticos et episcopos Christum exsufflantes, sed Nabuchodonosor tale poterat edictum proponere a sacerdotibus minime requisitus, ergo imperatores possunt punire clericos haereticos, et ita si papa fuerit haereticus, et praelati non velint ipsum vel non poterint ipsum coerecere, est per laicos comprimendus. Item Glossa 23 distinctione dicit, quod clerici propter haeresim facti sunt de foro iudicis secularis.

Discipulus Si pro assertione ista rationes aliquas cogitasti, ipsas adducas in medium.

Magister Assertio supradicta multis videtur rationibus posse probari: quarum prima est haec. Contra crimen, quod est gravius in se et toti communitati fidelium periculosius et perniciosius oportet catholicos et fideles cum maiori vigore et sollicitudine et cautela resistere, sed crimen haeresis in papa gravius est et toti communitati fidelium perniciosius et periculosius, si circa eius correctionem ecclesiastica potestas deficit, sive per malitiam sive impotentiam sive per damnabilem negligentiam sive per ignorantiam, quam sit crimen apostasiae ab ordine etiam post trinam monitionem, ergo cum maiori vigore, sollicitudine et cautela debent catholici universi rescindere crimen haeresis in papa; quam crimen apostasiae in clerico etiam post trinam admonitionem, sed publicae potestates punire possunt clericos apostatas ab ordine post trinam admonitionem, ergo multo fortius deficiente ecclesiastica potestate publicae potestates papam haereticum compescere possunt, maior primi Syllogismi patet aperte, nam saepe videmus crimina leviora in se gravius puniri propter hoc quod sunt communitati periculosiora, et ita magis resistitur crimini leviori propter hoc solum, quod est communitati periculosius, unde et in multis regionibus, regnis et terris furtum gravius punitur quam adulterium: quoniam furtum punitur poena capitali, quia est periculosius: adulterium vero non sic punitur, furtum autem licet sit periculosius communitati, tamen est levius, teste Salomone, qui Proverbio 6 ait: non grandis est culpae cum quis fuerit furatus, furatur enim ut esurientem impleat animam: deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet et liberabitur, qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam, turpitudinem et ignorantiam congregabit sibi, et opprobrium eius non delebitur. Ex quibus verbis datur intelligi, quod crimen furti est minus grave, quam adulterium.

Sic etiam licet detractio levius puniatur, quam furtum vel rapina: tamen gravius crimen est censendum, teste Anacleto papa, qui, ut habetur 6 quaestione 1 capitulo deteriores, ait: deteriores sunt qui doctorum vitam moresque corrumpunt his qui substantias aliorum praediaque diripiunt, ipsi enim ea quae extra non sunt (licet nostra sint) auferunt: nostri quoque detractores et morum corruptores nostrorum, sive qui adversus nos armantur, proprie nos ipsos diripiunt, et ita constat, quod minora saepe (quae magis nocent rei publicae) gravius puniuntur, quod Glossa extra, de immunitate ecclesiarum capitulo ultimo, insinuare videtur, quaerit enim dicens: quare publicus latro et depopulator agrorum potius extrahuntur ab ecclesia, quam alius malefactor, qui forte deterior est? Et respondens ait: Quoniam plerumque interest illos puniri, quam alios malefactores: cum pluribus exitia cogitent, quam alii, 23 quaestione 4 capitulo est iniusta, quod est capitulum Ambrosii, ubi ait: Si quis latronem filiis deprecantibus motus et lachrymis coniugis eius inflexus absolvendum putat: cui adhuc latrocinandi aspirat affectus, nonne innocentes tradet exitio, qui liberat exitia multorum cogitantem? Ex quibus verbis colligitur, quod ideo aliqua crimina gravius vindicantur, quia sunt gravius communitati nociva, et ita patet maior Syllogismi primi.

Minor (scilicet quod crimen haeresis in papa non solum est in se gravius, sed etiam periculosius et perniciosius communitati) est de se manifesta et ex verbis Augustini quae ponuntur distinctione 83 capitulo nemo, patenter habetur. Ait enim: Nemo quippe in eccelsia[sic] amplius nocet, quam si perverse agens, nomen et ordinem sanctitatis et sacerdotis habet, delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit, et in exemplum culpa vehementer extenditur, quando pro reverentia peccator honoratur. Ex quibus inferri potest, quod nemo amplius in ecclesia nocet, quam qui perverse docens nomen papae habet, quia doctrina eius pestifera vehementer diffunditur, si pro reverentia summi pontificis haereticus honoratur.

Quod autem publicae potestates punire debeant apostatantem ab ordine clericum post trinam monitionem (quae est minus periculosa et minus nociva quam crimen haereticae pravitatis in papa) patet aperte ex eo, quod extra de sententia excommunitionis capitulo in audientia, sic legitur: huiusmodi clerici si a praelatis suis tertio moniti militaria arma nolunt deponere, de privilegio clericorum subsidium aliquod habere non debent, igitur multo fortius si papa a fide catholiea[sic] apostataverit, pravitatem haereticam incurrendo, et docendo si praelati ecclesiae eum noluerint vel non potuerint coercere, compesci debet per publicas potestates.

Discipulus Ista ratio falsum videtur accipere, cum innuit, quod peccatum levius aliquotiens gravius vindicatur: et quod peccatum periculosius est gravius puniendum, utrumque enim istorum scripturis autenticis repugnare videtur. Ait enim Hieronymus, ut legitur 24 quaestione 1 capitulo non afferamus: quis iam dubitet hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicatum? Ex quibus verbis patenter videtur haberi, quod gravius peccatum gravius vindicatur. Quod etiam secundum, scilicet quod peccatum magis nocivum gravius debeat vindicari, scripturae divinae repugnat, patet, nam furtum est peccatum magis nocivum communitati quam adulterium: et tamen adulterium poena capitis punitur, non autem furtum.

Magister Ad primum istorum respondetur, quod regulare est illud, quod est sceleratius commissum, esse gravius vindicandum, fallit tamen in casu secundum quod notat Glossa 1 quaestione 1 capitulo cito, nam interfector propriae uxoris punitur gravius quam matricida 33 quaestione 2 admonere, etiam in multis aliis casibus fallere invenitur. Ad secundum autem dicitur, quod accidit furto quod sit magis nocivum communitati quam adulterium, aliquando est magis nocivum et aliquando minus nocivum, et ideo aliquando minus punitur in aliquibus regionibus, et quandoque gravius vindicatur, sed crimen haeresis in papa est periculosissimum: ideo contra crimen haeresis papae est vigilantissime occurrendum, et ideo nullum crimen clericorum minus haeresi in nullo casu debet magis spectare ad laicos, quam crimen haeresis in papa, quando clerici nolunt aut non possunt papam haereticum coercere.

Secunda ratio est haec: Qui ecclesiam Dei a Deo recipiunt defendendam, nec propter clericorum impotentiam nec propter eorum malitiam nec propter eorum ignorantiam nec propter eorum negligentiam debent circa defensionem negligentes existere vel remissi esse, principes autem seculi a Deo suscipiunt ecclesiam defendendam, teste Isidoro, qui, ut legitur 23 quaestione 5 capitulo principes, ait: Cognoscant principes seculi Deo se debere rationem esse reddituros propter ecclesiam, quam Christo tuendam suscipiunt, nam sive augeatur pax et disciplina ecclesiae per fideles principes sive solvatur: ille ab eis rationem exigit, qui eorum potestati suam ecclesiam credidit committendam, igitur principes populi deficiente ecclesiastica potestate sive per impotentiam sive per malitiam sive per ignorantiam vel negligentiam, defensionem ecclesiae negligere minime debent, non autem defendunt ecclesiam nisi papam haereticum cupientem fidem et veritatem ecclesiae dissipare a conatu maligno curaverint prohibere, ergo deficiente eclesiastica[sic] potestate aliquo praedictorum modorum principes seculi papam haereticum, ne fidem corrumpat ecclesiae, prohibere tenentur.

Tertia ratio est haec: Non minorem potestatem habent laici super papam haereticum sedem Apostolicam occupantem inique, quam super papam intrusum sedem Apostolicam invadentem, nam uterque sedem Apostolicam occupat inique, sed papa haereticus ultra occupationem sedis iniustam catholicos nititur trahere ad haereticam pravitatem, ad quod intrusus papa non conatur. Laici autem potestatem habent papam intrusum de Apostolica sede pellendi, teste Nicolao papa, qui, ut legitur distinctione 70 capitulo Si quis pecunia, ait: Si quis pecunia vel gratia humana, aut populari seu militari tumulti: sine concordi et Canonica electione Cardinalium et sequentium religiosorum clericorum fuerit Apostolicae sedi intronizatus, non Apostolicus sed Apostaticus habeatur. Licet itaque Cardinalibus, et aliis clericis Deum timentibus et laicis invasorem illum anathematizare: et humano auxilio a sede Apostolica pellere, ergo multo magis laici potestatem habent pellendi a sede Apostolica papam haereticum eandem sedem indignius occupantem: quam si solummodo absque haeretica pravitate esset sedis invasor, praesertim si praelati ecclesiae noluerint vel non potuerint papam haereticum debite coercere.

Quarta ratio est haec: Gregorius in concilio generali Lugdunensi, ut habetur extra, de electionibus: Ubi periculum intenditur in periculo est plenius agendum et consulendum, sed maius periculum immineret Christianitati, si papa haeretica pravitate fuerit maculatus, et clerici ipsum noluerint vel non potuerint coercere, quam si sacerdos enormitatibus se miscuerit. Sacerdos enim se enormitatibus immiscendo potest licite per principes seculi coerceri, extra, de sententia excommunicationis, perpendimus, ubi sic dicitur: perpendimus ex literis tuis, quod quidam sacerdos pro eo, quod filium regis se nominari praesumpsit, et armis acceptis seditionem fecit et guerram, ab Comite iussus est fustigari, qui postea de eius mandato tractus patibulo expiravit. Et ideo sic duximus respondendum, quod si memoratus sacerdos tali modo processit, et non propulsando sed inferendo iniuriam fuerit occisus, non videtur nobis quod interfectores eius propter hoc ad obtinendam absolutionem apostolicam sedem adire cogantur, ubi dicit Glossa quod clericus immiscendo se enormitatibus privilegium amittit, igitur multo magis si papa est haereticus, et si ipsum clerici noluerint, vel non potuerint coercere, est per principes seculi coercendus.

Quinta ratio est haec: Publicae utilitatis interest ne crimina remaneant impunita, extra, de sententia excommunicationis, ut famae, quod potissime de illis climinibus[sic] potest intelligi, quae in dispendium salutis omnium vergere dignoscuntur, crimen autem haeresis in papa praecipue noscitur vergere in dispendium omnium Christianorum: cum fides catholica, quam papa haereticus satagit extirpare, sit fundamentum salutis ominium[sic] Christianorum, igitur crimen haeresis in papa impunitum nullatenus debet remanere, et per consequens si clerici non potuerint vel noluerint papam haereticum coercere, per fideles laicos comprimi debet.

Sexta ratio est haec: Sicut secundum canonicas sanctiones potius consideranda est causa facti quam ipsum factum: ita in legibus statuendis, interpretandis et intelligendis causa statuendi considerari debet, teste Isidoro, qui, ut allegatum est superius, distinctione 19 capitulo primo, ait: sciendum est quod pleraque capitula ex causa, ex persona, ex loco et tempore consideranda sunt, in pluribus autem decretis generalium conciliorum et summorum pontificum habetur, quod Domini temporales terras sibi subiectas ab haeretica pravitate studeant expurgare, extra, de haereticis, capitulo ad abolendam, et capitulo excommunicamus, talia autem statuta non sunt in favorem alicuius personae: sed in favorem vel in defensionem aut salvationem fidei catholicae ordinata, igitur quandocunque imminet periculum fidei orthodoxae, Domini temporales sive requirantur per praelatos, sive non, terras suas purgare tenentur ab haeretica pravitate. Ex quo patenter infertur: quod si clerici noluerint, vel non potuerint papam haereticum coercere: prinicipes seculares et laici in favorem et salvationem fidei Christianae papam haereticum debent coercere.

Confirmatur haec ratio: quia posita causa ponitur effectus. Et ubi est ratio eadem, debet esse idem ius, scilicet causa et ratio quare principes seculi et publicae potestates, cum fuerint requisiti a praelatis ecclesiae, debent terras suas ab haeretica pravitate purgare, est ne fides periclitetur ecclesiae, sed si papa fuerit haereticus et clerici noluerint vel non potuerint ipsum coercere, periclitabitur fides ecclesiae, nisi papa haereticus prohibitus fuerit alios haeretica pravitate inficere per potentiam laicalem, ergo in hoc casu cum clerici noluerint, vel non potuerint papam haereticum coercere, ipsum comprimere debet potentia laicalis.

Septima ratio est haec: Magis defendenda est catholica fides, si eiusdem fidei periculum immineat, quam propria persona, hoc patet: quia catholici in multis casibus pro defensione fidei orthodoxae proprias personas tenentur morti exponere, sed laicis catholicicis[sic] licet clericos attentantes eos occidere potenter repellere et detinere eosdem, si alio modo eorum violentiam non possunt evadere, quia licitum est vim vi repellere, distinctione 1 ius naturale, igitur multo magis si papa haereticus fidem conatur subvertere: et clerici nolunt vel non possunt ipsum comprimere, est per laicos comprimendus, ac in firma custodia detinendus, si alter nequit pro sua insania prohiberi.

Octava ratio est: Sicut (iuxta promissionem Christi) fides catholica usque ad finem seculi permanebit: ita in ecclesia Dei potestas de iure coercendi haereticos usque ad finem seculi remanebit, sed si papa cum omnibus clericis esset haereticus, potestas coercendi de iure haereticos non esset in papa et in clericis: quia illi omni potestate spirituali essent privati, igitur in isto casu potestas coercendi haereticos de iure esset ad laicos devoluta, et ita laici in hoc casu haberent de iure potestatem papam haereticum coercendi, et clericos sibi credentes.

Nona ratio est haec: Principes seculares et laici arctius astringuntur fidem defendere orthodoxam, quam propriam patriam. Hoc probatione non indiget, sed principes seculares propriam patriam, cum periculum imminet, tenentur defendere, ergo multo magis cum periculum imminet fidei propter impotentiam vel malitiam, aut damnabilem negligentiam vel ignorantiam clericorum ex perfidia et potentia papae haeretici fidem subvertere molientis, principes seculares et laici quamvis non fuerint per clericos requisiti debent resistere viriliter et eum potenter a sua vesania prohibere.

Decima ratio est haec: Qui debitor est, ut catholicam veritatem defendat, debitor est ut potenter resistat catholicam veritatem impugnanti. Laicus autem debitor est, ut catholicam veritatem sibi notam defendat, igitur debitor est ur resistat viriliter et potenter catholicam veritatem impugnanti, et per consequens laici (licet fuerint per clericos nullatenus requisiti) si ipsi clerici papam haereticum noluerint vel non potuerint coercere, ipsum debent comprimere. Maior apparet aperte: quia secundum Innocentium ut habetur distinctio 83 error.# Veritas cum minime defensatur, opprimitur, negligere quippe, cum possis perturbare perversos, nihil aliud est quam fovere, nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori definit obviare, et per consequens eis, qui debent veritatem defendere, licet impugnanti veritatem pro viribus obviare.

Minor probatur auctoritate Iohannis Chrysostomi qui, ut legitur 11 quaestione 3 capitulo nolite, ait, sicut superius allegatum existit: nam sicut sacerdos debitor est ut veritatem, quam audivit a Deo, libere praedicet, sic laicus debitor est ut veritatem quam audivit a sacerdotibus (probatam quidem in scripturis) defendat fiducialiter, quod si non fecerit prodidit veritatem. Ex quibus verbis patet aperte, quod laicus debitor est ut defendat catholicam veritatem.

Discipulus Ista ratio non probat, quod laicus sit debitor ut defendat veritatem, nisi fuerit a sacerdotibus requisitus, quod innuit Chrysostomus cum dicit: Laicus debitor est ut defendat veritatem, quam audivit a sacerdotibus probatam quidem in scripturis, ergo solum debet veritatem defendere, quando sacerdotes probant sibi veritatem per scripturas: et ipsum ut defendat requirunt.

Magister Nonnullis apparet quod frivola est instantia seu responsio, tum quia si laicus est debitor ut defendat veritatem, quam audivit a sacerdotibus, multo fortius debitor est ut defendat veritatem quam legit in scripturis sacris. Tum quia laicus potuit audire veritatem a sacerdotibus ante omnem impugnationem veritatis. Igitur etiam mortuis sacerdotibus laicus debitor est ut veritatem quam audivit ab eis in scripturis probatam, defendat. Ad defendendum enim veritatem non debet movere laicum auctoritas sacerdotum, sed auctoritas et veritas scripturarum, et ita debet veritatem defendere, quamvis minime a sacerdotibus requiratur.

Discipulus Alias rationes ad assertionem praedictam adducas.

Magister Undecima ratio est haec: ad illos spectat papam coercere haereticum, qui ipsum minime coercendo a scelere nullatenus sunt immunes, sed laici non sunt immunes a scelere, si papam haereticum cum eum clerici noluerint vel non potuerint coercere, non coercent, ergo in hoc casu debent papam haereticum coercere. Maior probatione non indiget. Minor probatur sic, qui habent auctoritatem coercendi summos sacerdotes occisores Christi, habent et auctoritatem coercendi haereticos negantes fidem Christi. Populus autem habuit auctoritatem coercendi summos sacerdotes occisores Christi, aliter non coercendo a scelere fuissent immunes, cuius contrarium dicit Augustinus Psalmo 60 et ponitur 23 quaestione 3 capitulo ultimo ait: ostendit propheta nec illos immunes a scelere esse, qui permiserunt principibus Christum crucifigere et interficere, cum pro multitudine timerentur: et possent illos a facto et se a consensu liberare. Qui enim desinit obviare cum potest perversis et non facit: consentire videtur, ergo consimiliter populus habet auctoritatem coercendi papam haereticum, et alios haereticos fidem catholicam destruentes, si clerici noluerint, vel non potuerint eos coercere, nec est immunis a scelere si permittit papae haeretico fidem corrumpere orthodoxam.

Duodecima ratio est haec: Non minus tenentur principes seculi fidem catholicam contra papam haereticum defendere, quam tenentur socii socios, et infirmos contra latrones defendere, sed socii tenentur socios infirmos contra latrones defendere, teste Ambrosio qui, ut legitur 22 quaestione 3 capitulo fortitudo, ait: fortitudo quae bello tuetur a barbaris patriam vel domi defendit infirmos vel a latronibus socios, plena iustitia est, igitur multo magis principes fidem catholicam contra papam haereticum, quem nolunt vel non possunt clerici comprimere, tenentur coercere.

Tertiadecima ratio est haec: qui alium tanquam excommunicatum vitare tenentur, ipsum a se in firma custodia sequestrare deberent, si aliter eius communionem evitare non possunt, sed principes seculares laici scientes papam esse haereticum, ipsum tanquam excommunicatum vitare tenentur, quia omnis haereticus sententia excommunicationis involuitur, igitur principes seculares et laici scientes papam esse haereticum, ipsum sub firma custodia sequestrare tenentur, si eius communionem aliter vitare non posunt, quantumcunque non fuerint a clericis requisiti.

CAP. C

Discipulus De istis rationibus post completionem huius operis collationem habebo, nunc autem peto, ut indices quomodo in contrarium respondere contingat, et primo dic ad illa, quae allegantur superius capitulo 98.

Magister Ad illa unica ratione respondetur: quod illae auctoritates ibidem adductae sunt purae affirmativae, et ideo ista negativa: haeretici non sunt puniendi per laicos, nisi fuerint a praelatis ecclesiae requisiti, inferri non potest.

Discipulus Ista est brevis responsio, de qua alias tecum conferam diligenter, ideo ostende, quomodo respondetur ad allegationes supra capitulo 91 adductas.

Magister Ad primam dicitur, quod papa haereticus in casu praescripto, scilicet quando clerici nollent vel non possent eum corrigere, est de foro iudicis secularis, quantum ad hoc, quod potest ipsum in firma custodia detinere et prohibere ne in alios virus pravitatis haereticae effundat: potest etiam de ipso inquirere, ipsumque sollicite examinare et audire, sed non potest degradare, neque diffinitivam contra ipsum proferre sententiam, et in hoc deferretur futuris praelatis catholicis zelum ex fidei charitate habituris, quia secundum nonnullos degradatio papae haeretici, et prolatio diffinitivae sententiae contra ipsum essent a praelatis ecclesiae (quibus Spiritus sanctus infunditur) reservatae.

Cum vero accipitur, quod clerici non sunt de foro iudicis secularis: Respondetur, quod hoc fallit in multis casibus, extra de sententia excommunicationis cum vero ab homine, et capitulo perpendimus, et extra, de aspostatis# capitulo 1 et extra, de vita et honestate clericorum# capitulo ultimo unde sicut allegatum est prius, Glossa 23 quaestione 5 capitulo principes, plures casus notat, in quibus laici habent iurisdictionem super clericos, inter quos est unus, cum clerici volunt fidem subvertere, ad forum pertinent iudicis secularis, potissime papa haereticus, quem clerici nolunt, vel non possunt corrigere, ad forum spectabit iudicis secularis, quia si periculis minoribus oportet occurrere, multo fortius necesse est maioribus periculis obviare, ut colligi potest ex verbis beati Gregorii in generali concilio Lugdunensi extra de electionibus, ubi periculum, libro sexto.

Sed minus periculum immineret fidei, si clerici inferiores fuerint pravitate haeretica irretiti, quam si papa conatus fuerit totam ecclesiam labe haeretica maculare, igitur si quicunque clerici inferiores in quocunque casu spectant ad forum iudicis secularis: potissime debent iudices seculares et laici resistere papae haeretico, quando eum clerici nolunt vel non possunt coercere.

Discipulus Per istam rationem laici in hoc casu possent papam haereticum neci tradere corporali: quia in nonnullis casibus laici clericos haereticos licite possent occidere.

Magister Respondetur, quod in omnibus causa est consideranda, causa autem quare clerici haeretici in nonnullis casibus fiant de foro iudicis secularis, est ut ad terrorem aliorum debite comprimantur. Similiter causa, quare papa haereticus, quem clerici nolunt vel non possunt coercere, est per laicos comprimendus, est, ne fides catholica per papam haereticum comprimatur, et ideo ubi fides salvaretur catholica per solam vinculationem, vel captivationem papae haeretici, laici ad aliam poenam procedere non deberent, ubi autem a papa haeretico in sola captivitate detento periculum fidei probabiliter timeretur, et per eius mortem fides salvaretur, ad mortem corporalem papae haeretici possent procedere laici zelo fidei orthodoxae.

Discipulus Licet saepe reperiatur cautum in iure, quod clerici non spectent ad forum iudicis secularis, tamen in multis casibus hoc fallit, qui per conditores legum, quibus cavetur, quod clerici non pertinent ad forum iudicis secularis, plures casus excipiuntur, inter quos non invenitur casus de papa haeretico, quia de illo casu in iure nunquam fit mentio, ideo casus de papa haeretico non debet inter alios casus computari, et ita papa haereticus nunquam spectabit ad forum iudicis secularis, nisi per praelatos ecclesiae fuerit traditus curiae seculari.

Confirmatur haec ratio: quia eius est interpretari legem, cuius est condere, cum igitur conditor legum, quibus cavetur, quod clerici non spectant ad forum iudicis secularis, nunquam dictas leges taliter interpretetur, ut casum de papa haeretico excipiat, in nullo casu papa haereticus spectabit ad forum iudicis secularis, nisi in quo secundum exceptiones sacrorum canonum aliquando clerici haeretici fiunt de foro iudicis secularis. Illi autem non fiunt de foro iudicis secularis, quin scilicet primo fuerint degradati: et postea traditi curiae seculari, extra, de haereticis, ad abolendam, et capitulo excommunicamus, igitur similiter papa haereticus non spectabit ad forum iudicis secularis, nisi antea fuerit degradatus, et curiae seculari traditus.

Magister Respondetur, quod non illius solius est interpretari legem, cuius est condere, quod Glossa extra, de apostatis capitulo primo, insinuat manifeste, nam diversas interpretationes legum enumerans, quarum prima est principis legem condentis, alia consuetudinis, alia iudicis, subiungit: alia est quae non est generalis, nec redigenda in scriptis magistrorum. Ex quibus verbis habetur, quod non solius condentis legem est interpretari eandem. Ad cuius evidentiam dicitur esse sciendum, quod interpretatio legis non videtur esse, nisi quaedam declaratio intellectus legis seu expositio apertior, unde tunc solum videtur interpretatio legum, quando ignoratur intellectus legis. Ex tribus autem causis potest ignorari intellectus legis.

Quandoque enim verba legis propter aliqua verba aequivoca vel multiplicia in ipsa contenta, possunt habere diversos sensus, quorum nullus repugnat iuri divino, nec iuri naturali, nec iuri positivo minime abrogato, et in hoc casu interpretatio legis solummodo spectat ad conditorem legis vel superiorem, qui eandem legem condere posset. Quia sicut aliorum non est condere legem ambiguam, sic non est aliorum condere eandem sub determinato sensu, et per consequens non est aliorum asserere talem sub tali sensu debere intelligi, quandoque autem ignoratur ultimus intellectus legis per ignorantiam iurium positivorum: quando scilicet nesciuntur exceptiones legum, quae ex iure positivo dependent, et ideo necesse est declarare, et exponere sive interpretari quomodo lex debet intelligi.

Et talis interpretatio, expositio sive declaratio intellectus legis spectat ad consuetudinem, quae est optima legum interpres: Et ad iudicem, cuius est legum et consuetudinum habere peritiam: Et ad magistros, hoc est Iurisperitos, ad quos spectat notitiam legum habere. Interdum autem ignoratur intellectus legum propter ignorantiam iuris divini, vel iuris naturalis, sive rationis naturalis, aut rationis acceptae simul a iure divino et naturali dictamine rationis, verbi gratia, ut habetur extra de sponsalibus capitulo veniens, papa mandat statuendo legem: quod si quis inveniatur cognovisse mulierem, cui fidem dedit de matrimonio contrahendo, debet remanere in eadem. Si quis autem attendat verba legis, et nescierit ius divinum, quo conceditur, quod licet causa fornicationis dimittere uxorem, intellectum legis verum nequaquam habebit.

Item ut habetur extra de deposito capitulo secundo despositori licet pro voluntate sua depositum revocare: tamen ignarus iuris naturalis (quo cavetur ne ad patriam expugnandam depositum reposcatur) nequaquam ultimate intelligit. Cum igitur ex ignorantia iuris divini et iuris naturalis ignoratur intellectus legis: et ob hoc necessaria est interpretatio sive expositio et declaratio intellectus legum: principalissime spectat ad peritos in iure divino et philosophia morali in tantum, quod si institutor legis non sufficienter fuerit instructus in scriptura divina et philosophia morali, interpretatio talis ab eo conditae legis principalius spectat ad aliquos eruditos quam ad ipsum, imo ipse posset et deberet in casu interpretationem legis suae ab eis recipere.

Quemadmodum secundum mundi sapientem ad epieikeian# spectat dicere, quo casu verba legis non sunt servanda, quod fit per agnitionem aequitatis naturalis. Unde si illitteratus experientia rerum et negociorum peritia carens, statuit legem, solum considerans ea quae communiter accidunt, philosophus eruditus et expertus melius dicet, in quibus casibus verba legis non sunt servanda, et profundiorem intellectum legis habebit, quam rex qui statuit eam.

Discipulus Narratio supra dicta plura dubia, imo falsa continere videtur, quorum duo tantum ad praesens reprobare conabor, quorum primum est. Quod dicit aliquam legem esse ambiguam duos sensus habentem, quod Isidorus reputare videtur falsum. Isidorus enim (ut habetur distinctione 4 capitulo erit) asserit, quod lex debet esse manifesta, ne aliquid per obscuritatem in captivatione contineat, lex enim ambigua diversos sensus habens est obscura, igitur lex non debet esse ambigua. Secundum est, quod dicit interpretationem legis ad peritos spectare. Hoc enim Augustinus cuius verba ponuntur di.# supradicta capitulo in istis temporalibus, ait enim: In istis temporalibus legibus quanquam de his homines iudicent, cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae ac firmatae, non licebit iudici de ipsis iudicare, sed secundum ipsas. Ex quibus verbis patenter habetur, quod de legibus temporalibus iudicare non licet: et per consequens eas interpretari non licet.

Magister Ad primum istorum respondetur, quod quamvis quantum convenienter fieri potest lex debeat esse manifesta, ne aliquid per obscuritatem in captionem contineat: tamen non est dicendum, quin leges multae sic sint ambiguae quod in eis verba multiplicia diversos habentia sensus ponantur, cum etiam in lege divina talis diversitas et multiplicitas reperiatur, teste Glossa ad Gal.# 6 super illud Apostoli, unusquisque onus suum portabit, ait: quod dicitur, videtur contrarium praecedentibus, ubi ait: alter alterius onera portate, et declarans, quod non est contrarium dicit: quod non est hoc contrarium praecedentibus: quia nomen oneris multis modis accipitur. Multa enim sunt verba quae in diversis locis posita varie intelliguntur: sicut hoc nomen oneris, quod nisi sub diversis significationibus acceperis, procul dubio putabis eundem sibi in loquendo esse contrarium. Et haec est causa, quare cum Paulus ante diceret: alter alterius onera portate: hic dicit, unusquisque onus suum portabit. Ex quibus verbis patet aperte, quod verba ambigua et multiplicia reperiuntur in lege divina, igitur nec ab humanis legibus hoc est negandum, et non est inconveniens, quod lex humana possit diversis modis intelligi.

Ad secundum dicitur, quod quamvis secundum sententiam beati Augustini de temporalibus legibus, quae sunt purae positivae, postquam fuerunt institutae et firmatae, nec iudex nec alius debeat iudicare, an sunt servandae vel non servandae: quia constat quod servandae sunt, licebit tamen non solum iudici et eruditis et doctis iudicare et indagare secundum quem intellectum servandae sunt, et secundum quem intellectum servandae non sunt, sicut secundum mundi sapientum epieiksia# iudicat, in quo casu verba legis non sunt servanda, utens naturali dictamine rationis, hoc est utens iure naturali: quia ex quo nulla lex positiva iusta potest esse contraria iure naturali, lex quaecunque humana in nullo casu, in quo si servaretur, sicut verba sonant, esset contraria, minime est servanda, sicut dictum est supra, similiter lex humana, imo et lex naturae, ut innuit Isidorus, prout recitatur distinctione 1 ius naturale, statuit quod res deposita, quando deponitur, restituatur: et tamen si quis gladium depositum reposceret ad occidendum seipsum vel alium innocentem iniuste, gladius depositus sibi restitui non deberet. Quia qui in hoc casu restitueret depositum, ageret contra ius naturale, quo quilibet obligatur flagitium et dispendium proximi prohibere, si potest.

Discipulus Dic quomodo per praedicta contingat repellere rationem, quam feci.

Magister Respondetur, quod licet in iure contra regulam, qua dicitur quod clerici non spectant ad forum iudicis secularis excipiantur casus, in quibus regula illa fallit, non fiat mentio de papa haeretico, debet tamen inter alios computari. Cuius ratio est: quia sicut licet de multis quae spectant ad ius naturae, non fiat mentio in iure scripto, tamen facienda sunt, cum occurrerit necessitas faciendi: ita licet in iure scripto non fiat mentio de casu, in quo papa esset haereticus: tamen casus ille excipi debet, quando papa incurrit haereticam pravitatem, et clerici nollent vel non possent eum coercere.

Discipulus Quare non excipitur casus de papa haeretico, si clerici nollent vel non possent eum coercere: quando cum conditoribus canonum, glossatoribus et doctoribus excipiuntur casus, in quibus illa regula fallit, quod clerici non sunt de foro iudicis secularis?

Magister Respondetur quod sicut leges non feruntur nisi de his quae saepe accidunt: et non de illis quae accidunt raro vel nunquam: ita saepe a conditoribus legum et glossatoribus eorundem ac doctoribus non excipiuntur casus, in quibus regulae generales fallunt, nisi illi qui saepe accidunt: et non illi qui raro, vel nunquam accidunt. Casus autem de papa haeretico, quem clerici nolunt vel non possunt corrigere raro accidit. De nullo enim papa haeretico ante tempora nostra unquam legitur, quod clerici saltem omnes in coercendo papam haereticum fuerint negligentes. Nam et Liberio papae haeretico multi viriliter restiterunt, et Anastasium haereticum multi clerici fortiter impugnaverunt, et a communione eius laudabiliter abegerunt, et ita iste casus ante tempora nostra non videtur accidisse, et propter hoc conditores legum et glossatores earundem aliique doctores excipiendo casus, in quibus regula fallit, qua dicitur, quod clerici non sunt de foro iudicis secularis, de papa haeretico, quem clerici nollent vel non possent corrigere, non fecerunt mentionem, et ideo iste casus multo magis excipiendus est, quam alii casus, quos conditores canonum et glossatores excipiunt.

Discipulus Quare debet excipi iste casus?

Magister Respondetur quod ideo debet excipi, quia exceptio casus ex ratione evidenti (cui nulla lex humana praeiudicare potest) quoquomodo patenter infertur.

Discipulus Quae est illa ratio?

Magister Ratio est haec. Ille casus a regula generali excipi debet: quo non excepto detrahitur honori divino, fides periclitatur catholica, ac detrimentum et periculum et dispendium spirituale omnium fidelium procuratur. Haec est manifesta: quia contra honorem divinum nulla regula est observanda.

Iterum: nulla lex humana, quae cedit seu vergit in periculum fidei, et dispendium salutis aeternae, ab homine statui potest. Si enim pacta, promissiones, vota et iuramenta, quae vergunt in interitum salutis aeternae, servanda non sunt secundum Canonicas sanctiones: ratione consimili leges quaecunque in illo casu, in quo vergerent in periculum fidei catholicae, et dispendium spirituale fidelium, non sunt servandae.

Sed in casu praedicto de papa haeretico, quem clerici nolunt vel non possunt coercere, non excepto a regula illa: clerici non sunt de foro iudicis secularis: honori divino detrahitur, quia inferiores cum facile sequantur exempla maiorum a vero cultu (papam haereticum imitando) se subtraherent. Fides etiam periclitatur catholica: quia sicut teste beato Hieronymo, ut legitur 24 quaestione 3 capitulo resecandae, Arrius, qui in Alexandria una scintilla fuit, sed quoniam non statim oppressus est, per totum orbem eius flamma populata est: multo magis papa haereticus, si non fuerit statim extinctus, eius flamma haereticae pravitatis totum depopulabitur orbem inficiendo labe haeretica Christianos, et ita si casus ille non excipitur a regula memorata, fides periclitatur ecclesiae, et per consequens periculum et detrimentum ac dispendium spirituale omnium fidelium procuratur. Quare ille casus est excipiendus omnino: nec papa de plenitudine potestatis posset facere, quod casus ille non exciperetur, ut notat Glossa distinctione 40 si papa, dicens: nunquid posset papa statuere, quod non posset accusari de haeresi? Respondetur quod non posset statuere quod non posset accusari: quia ex hoc fides periclitaretur ecclesiae.

Iterum quod casus ille debeat excipi, probatur ex hoc: quia teste Isidoro, ut habetur distinctione 3 capitulo erit, nullo privato commodo, sed pro communi utilitate civium lex debet conscribi. Lex igitur quae esset contra utilitatem civium, non esset lex, sed si casus ille de papa haeretico, quem nollent vel non possent clerici corrigere, ab ipsa lege qua cavetur quod clerici non sunt de foro iudicis secularis, non exciperetur, esset contra utilitatem Christianorum, igitur non esset vera lex, sed falsa, iniqua et iniusta, quare non esset servanda, quia secundum Esaiam 10 capitulo scribitur: vae qui condunt leges iniquas.

Discipulus Contra praedicta impugnatio fortis occurrit, quia si verba legum in quibusdam casibus, qui non sunt excepti in legibus, non essent servanda, posset ad libitum quilibet excipere casus a lege, quos vellet, et dicere in istis casibus verba legis sicut sonant non sunt servanda, et ita ex lege nulla haberetur certitudo, quando verba legis non essent servanda, et quando essent servanda.

Magister Ad hoc respondetur, quod non licet excipere cuilibet casum ad libitum et dicere; verba legis in tali casu non sunt servanda, sed si dicit in tali casu verba legum non sunt servanda, oportet quod hoc ostendat per legem superiorem vel per rationem evidentem, et si altero illorum modorum patenter ostendit verba legum in tali casu non esse servanda, standum est dicto suo: non quia ipse dicit, sed quia hoc lex superior vel ratio evidens ostendit. Et ratio huius est: quia nulla potest esse lex, quae legi superiori, vel apertae rationi repugner, unde quaecunque lex civilis repugnat legi divinae vel rationi apertae, non est lex, eodem modo verba legis canonicae vel civilis, in illo casu quo repugnarent legi divinae, scilicet scripturae sacrae vel rationi rectae, non essent servanda.

Discipulus Ad quem pertinet iudicare verba legis canonicae vel civilis scripturae divinae repugnare vel rationi rectae?

Magister Respondetur quod hoc iudicare per modum doctrinae et simplicis assertionis spectat ad eruditum in scriptura divina et ratione naturali ac philosophia morali pollentem, hoc autem iudicare ex auctoritate officii obligando ad hoc servandum et tenendum spectat ad conditorem legis cum consilio peritorum in scripturis sacris et naturali ratione pollentium.

Discipulus Igitur secundum praedicta Theologi et Philosophi haberent iudicare de intellectu legum civilium et canonum.

Magister Conceditur quod ultimum iudicium de intellectu legum civilium et canonum est servandum Theologis et Philosophis, quemadmodum ultimum iudicium de aliquo dubio in scientia inferiori reservandum est scientiae superiori eo modo, quo per principia iudicandum est de conclusione, quae sequitur ex principiis.

Discipulus De hac materia dictum est supra libro primo, ideo transi et monstra, quomodo respondetur ad secundam rationem, supra adductam capitulo 91.

Magister Respondetur, quod nonnunquam ad iudicem secularem spectat cognoscere de causa haereticae pravitatis: et hoc dupliciter, uno modo per seipsum, quia et ipse tenetur multa scire, per quem potest in causa pravitatis haereticae in casibus multis iudicare, etiam absque aliorum consilio peritorum. Si enim aliquis Christianus dixerit fidem Christianam falsam et malam: Iudex secularis non debet indigere consilio, ut sciat, an talis sit tanquam haereticus condemnandus: sed ipse tenetur scire, quod talis est haereticus reputandus et de haeresi condemnandus. Similiter si quis docuerit, quod Christus non sit natus de virgine: vel quod non fuit passus: vel quod non resurrexerit: vel quod non est unus Deus: vel quod non sunt tres personae in Deo: Iudex secularis tenetur scire, quod talis est haereticus, et ita sicut iudex secularis multa ad fidem spectantia orthodoxam credere tenetur explicite, ita in multis casibus per seipsum potest cognoscere, quid est tenendum in causa haereticae pravitatis.

Alio modo potest cognoscere de causa haereticae pravitatis requirendo consilium peritorum, quemadmodum de multis criminibus contingit ex informatione aliorum, in quibus nesciret per seipsum, quid rectum, quid obliquum, nisi per informationem aliorum discutere, cum enim coram iudice aliquis accusatur de falsa moneta: nescit discernere per seipsum an moneta, de qua fit quaestio, sit vera et falsa, et ideo antequam sententiam proferat, requirit monetarios, quos iuramento vel alio modo astringit, ut sibi de tali moneta indicent veritatem, et ita in pluribus casibus iudex secularis, qui non habet omnes artes et naturas rerum scire de consilio aliorum profert sententiam, quia in talibus casibus quam pluribus per seipsum non posset cognoscere, quomodo oporteat iudicare.

Sic dicunt de iudice seculari in casibus multis respectu causae pravitatis haereticae: quia in multis casibus indigeret consilio in sacris literis peritorum. Si enim aliquis Christianus accusaretur coram iudice seculari in Biblia minime erudito: quod pertinaciter asservit beatum Paulum fuisse conversum ante passionem Christi, quemadmodum quidam magnus canonista dixit, et in scripturis suis reliquit, quod beatus Paulus fuit unus de duodecim Apostolis, qui sequebantur Christum antequam pateretur: Iudex secularis nesciret per seipsum dare sententiam: sed de requisito consilio peritorum in Scripturis sacris; ex quibus penderet quaestio supradicta, posset scire dare sententiam.

Ubi autem iudex secularis, nec per consilium suum posset scire aperte, quae esset veritas in aliqua quaestione mota de fide, in tali casu se intromittere non deberet. Ad propositum igitur applicando dicitur, quod si Papa haereticus teneret fidem Christianam esse falsam, non esse tres personas distinctas in divinis, aut aliquid huiusmodi, quod iudex secularis per seipsum, vel per consilium peritorum posset aperte cognoscere esse haereticum: secure posset Papam haeretium iudicare, si clerici nollent vel non possent ipsum debite coercere: Cum vero dicitur, quod ad iudicem secularem non pertinet causa fidei vel Dei: Respondetur, quod dicere causam fidei vel Dei nullo modo spectare ad iudicem secularem, vel laicos, omnino esset insanum, et est verbum clericorum avarorum et superborum; qui ideo ab ecclesia Dei laicos conantur excludere, ut ipsis laicis exclusis possent ab ecclesia laicorum Domini reputari, cum (sicut saepe allegatum est) in Scriptura sacra nunquam laici ab ecclesiae nomine excludantur, sed ubicunque in Scripturis sacris nomen ecclesiae viros et mulieres et laicos comprehendat.

Causa igitur fidei et Dei secundum istos spectat ad laicos. Et sicut Deus est Deus clericorum, ita est Deus laicorum. Sic causa fidei quae spectat ad clericos, etiam spectat ad laicos. Si etiam causa fidei et Dei nullo modo spectaret ad laicos: laici nec fidem Domini defendere, nec haereticos evitare, nec in persecutione fidei praelatis assistere, nec in aliquo se intromittere de haereticis etiam per ecclesiam condemnatis deberent; quae sunt insana censenda. Causa igitur quae est causa Dei, aliquo modo spectat ad laicos: principalius tamen spectat ad praelatos ecclesiae, quia praelati ecclesiae non solum haereticos laicos coercent, sed etiam clericos possunt debite coercere: de quibus laici iudicare non possunt, nisi clerici noluerint vel non potuerint castigare. Secundario autem causa fidei spectat ad laicos: quia laici etiam clericos, imo Papam haereticum possunt et debent (ne virus suae perfidiae transferant in alios) prohibere, si eum clerici noluerint vel non potuerint coercere.

Discipulus Dic, quomodo respondetur ad auctoritates supra adductas.

Magister Respondetur, quod cum de causis fidei agitur: et sacerdotes Christi suum officium digne et sollicite exequuntur: Imperatores et reges debent voluntatem suam sacerdotibus Christi, recipiendo eorum informationem et consilia eorum iudicio in his, quae ad ipsos pertinent iudicare, subdere, non praeferre, ubi autem sacerdotes averterentur a fide, vel in causis Dei essent damnabiliter negligentes: Imperatores et reges voluntatem suam sacerdotibus non subdere, sed praeferre debent.

Et sic intelligenda sunt verba Felicis Papae; qui per sua verba honorem Dei intendebat. Et ideo quia esset contra honorem Dei, quod reges voluntatem suam subderent sacerdotibus haereticis et negligentibus seu laborantibus ad subversionem fidei orthodoxae, noluit Felix Papa, quod reges in hoc casu suo subderent sacerdotibus voluntatem.

Ad auctoritatem Nicolai Papae dicitur, quod verba eius non possunt nec debent sine omni exceptione intelligi, tunc enim clerici incorrigibiles et haeretici per ecclesiam condemnati, et traditi curiae seculari per iudices seculares nullo modo iudicari deberent, quae tamen constat falsa esse. Verba igitur Nicolai Papae cum exceptionibus suis debent intelligi. Potissima autem exceptio est, quando Papa est haereticus: et clerici nolunt vel non possunt corrigere, igitur cum ista exceptione potissime verba Nicolai debent intelligi.

Ad tertiam auctoritatem respondetur, quod Theodosius minor scribens synodo Ephesinae noluit, quod Candidianus Comes de piis degradationibus, quae in eadem synodo tractabantur, se intromittere attentaret, quia eius impia dogmata, de quibus tractabatur, poterant sufficienter terminari per sacerdotes, qui convenerant, cum vero dicit: illicitum est enim eum, qui non est in ordine sanctissimorum episcoporum ecclesiasticis intromisceri tractatibus: respondetur quod haec verba non possunt nec debent intelligi, sicut prima facie sonant, tum quia nunquam magister Theologiae aut alius literatus in decretis et scripturis divinis, qui non esset episcopus, deberet interesse ecclesiasticis tractibus: tum quia etiam Imperatores non deberent interesse concilio generali, in quo tractaretur de quaestione fidei; quae falsa sunt et absurda, debent igitur verba praedicta, sicut praecedentia, intelligi quia illicitum est eum, qui non sit in ordine episcoporum, tanquam sit episcopus, ecclesiasticis intermisceri tractatibus: et quando per episcopos rite et ordinate tractantur; ubi autem episcopi convenirent in subversionem fidei catholicae, deberet laicus catholicus non solum eis praeesse, sed eos debite coercere; quando per alios clericos coerceri non possunt.

Ad quartam auctoritatem respondetur, quod Imperatores non debent indebite usurpare, quae solis sacerdotibus conveniunt, sed detinere Papam haereticum (quando clerici nollent vel non possent eum corrigere) non convenit solis sacerdotibus: sed competit laicis orthodoxis, ideo et cetera.

Ad quintam auctoritatem dicitur, quod Imperator catholicus est filius (secundum Iohannem Papam) ecclesiae catholicae non haereticae, et non est praesul ecclesiae catholicae, sed praesul, hoc est superior est et Iudex ecclesiae haereticae: quando clerici nolunt vel non possunt ecclesiam haereticam corrigere. Et ideo quoad religionem competit ei discere a catholicis, non docere, tanquam habens praedicandi officium, quia habet privilegia potestatis suae, ad quae ministrandum legibus publicis divinitus constitutus est, nec in quantum solummodo Imperator, sed in quantum Imperator Christianus est: non solum ad administrandum legibus secularibus debet intendere, sed ei incumbit haereticos clericos, etiam Papam haereticum (quando ecclesiae potestas deficit) coercere.

Et ideo Imperator circa dispositionem coelestis ordinis nihil usurparet indebite, quia ad sacerdotes catholicos, non autem haereticos Deus voluit, quae in ecclesia dispensanda sunt pertinere principaliter: non ad seculi potestates principaliter, nec etiam non principaliter quantum ad sacramenta ecclesiae dispensanda. Quantum vero ad clericos ordinatos (qui haeretici facti sunt) corrigendos et recipiendos, si remanserint in errore: de errore non debent se Imperatores intromittere, nisi supplendo malitiam, vel negligentiam, aut impotentiam, vel ignorantiam sacerdotum. Verba igitur haec Iohannis Papae sane debent intelligi, ut in detrimentum fidei orthodoxae nullo modo redundent.

Discipulus Quomodo possent in detrimentum redundare?

Magister Respondetur, quod verba Iohannis Papae in detrimentum fidei redundarent, si in nullo casu Imperator vel Iudex secularis posset Papam haereticum coercere, sed si Papa esset haereticus, et omnes clerici una cum Papa, exceptis duobus vel tribus episcopis, quos Papa haereticus in vinculis detineret, in multitudine populi Christiani periclitaretur fides, nisi laici possent compescere haereticos et catholicos liberare.

Discipulus Dic, quomodo respondetur ad auctoritatem Cypriani.

Magister Respondetur, quod beatus Cyprianus loquitur in casu, in quo Pontifices non sunt haeretici, nec in suo officio negligentes.

Discipulus Video quod omnes auctoritates de hac materia uno modo exponuntur: quia videlicet intelligendae sunt, quando non deficit potestas ecclesiastica, quando autem deficeret potestas ecclesiastica, non habet locum, ideo dic, quomodo ad rationem tertiam respondetur.

Magister Respondetur, quod omne crimen ecclesiasticum spectat in aliquo casu ad iudicem secularem, aliter non omnis pater filium pro crimine haeresis coercere posset, aliter etiam Iudex laicus clericum condemnatum pro haeresi et curiae traditum seculari iudicare non posset.

Discipulus Executio sententiae latae contra clericum pro crimine ecclesiastico, puta pro crimine haeresis, spectat ad laicum, sed examinatio causae et sententiae pronunciatio non spectat ad laicum. Unde illa punitio haereticorum fit auctoritate ecclesiae, et ita eam magis fecit ecclesia, quam iudex secularis.

Magister Videtur nonnullis, quod minime habeas sacrorum canonum intellectum, quia Iudex secularis puniendo clericos ab ecclesia condemnatos et curiae seculari traditos: non est tantum executor sententiae per ecclesiasticum Iudicem latae, tunc enim nullam poenam posset infligere, nisi per ecclesiasticum Iudicem taxatam, quod falsum est. Iudex igitur secularis non est in hoc casu merus executor: et per consequens habet in hoc casu de clerico haeretico iudicare. Ad convincendum tamen ipsum de haeretica pravitate, sufficit quod convictus fuerit in alio iudicio, et ideo solum sibi iudicialiter debitam poenam imponit, et ita videtur, quod crimen ecclesiasticum in aliquo casu ad iudicem secularem spectat, quare tunc potissime spectat, cum Papa esset haereticus, et clerici nollent vel non possent coercere eundem. Ad decretum autem (2 quaestione 1 capitulo si quis in hoc) respondetur, quod decretum illud loquitur in casu, quando tota potestas ecclesiastica non deficit. Quando autem tota potestas ecclesiastica deficit, aliter esset tenendum.

Discipulus Hoc videtur contra iura, dicit enim Glossa 11 quaestione 1 capitulo 1 quod propter negligentiam iudicis ecclesiastici clericus non potest conveniri coram laico, licet econverso propter defectum iudicis secularis, causa secularis coram iudice ecclesiastico sit tractanda.

Magister Respondetur, quod Glossa loquitur in casu, in quo non tota ecclesiastica potestas deficeret, licet enim episcopus negligeret facere iustitiam de clerico, non esset ad secularem iudicem recurrendum, quia ad Papam posset haberi recursus, sed si nullus esset Papa, et nullus clericus esset, qui posset et nollet de clerico publice delinquente iustitiam facere, deberent laici iustitiam adhibere, et sic etiam ubi tantum periculum fidei immineret, esset clericus per laicos detinendus.

Ad rationem vero, qua probatur, quod crimen ecclesiasticum ad iudicem secularem non spectat: Respondetur, quod ad decentiam iudicis, qui per seipsum ex consuetudine audit et examinat, et diffinit causas, spectat quod habeat noticiam illarum legum et iurium: secundum quae est in causis huiusmodi iudicandum. Et ideo qui ex consuetudine per seipsum audit, examinat et diffinit in causis criminalibus et ecclesiasticis (et maxime de crimine haeresis) decet ut non solum in notitia canonum; sed etiam in scripturis divinis sit peritus et exercitatus.

Sed non est simpliciter necessarium, quod ille, qui non ex consuetudine per seipsum huiusmodi causas examinat, sed aliis committit, notitiam habeat, praesertim excellentem legum et iurium notitiam: secundum quae oportet iudicem iudicare in huiusmodi, sed sufficit quod habeat peritiam iudicandi. Aliter enim quis non posset eligi in summum Pontificem, nisi esset in scripturis divinis excellens: cum tamen constet, saepe in sacra pagina simplices fuisse ad Papatum assumptos, constat enim, quod ad summum Pontificem sunt causae fidei deferendae 24 quaestione 1 quotiens. In causis enim fidei potissime et principalissime oportet secundum sacras literas iudicare, ergo si iudex in talibus causis debet habere noticiam praecellentem iuris, secundum quod posset iudicare, nullus posset eligi in summum Pontificem, nisi esset excellens in sanctarum notitia scripturarum.

Item nullus posset eligi in episcopum, nisi haberet notitiam decretorum et decretalium: quia secundum decreta et decretales oportet in causis ecclesiasticis iudicare, videtur ergo dicendum, quod cum aliquis tractat aliquas causas aliis committendo, et de consiliis aliorum, non est necesse quod habeat legum (secundum quas debet iudicare) notitiam excellentem, ergo quando aliquae causae non spectant ad iudicem, nisi in casu speciali, qui raro accidit: non est necesse, quod Iudex iuris secundum quod iudicare debet notitiam habeat praecellentem, causae autem fidei in casu speciali, et qui raro accidit spectant ad iudicem secularem: ut scilicet iudex secularis per seipsum causam fidei examinet, et in ea diffiniat absque consilio aliorum in sacra pagina peritorum, hoc enim nunquam debet facere, nisi quando omnes in sacris literis eruditi, quorum posset consilium habere, aperte contra fidem errarent, et ideo non est necesse, quod iudex secularis notitiam habeat praecellentem scripturae divinae: sed sufficit sibi pro multis casibus (qui tamen raro vel nunquam accidunt) quod aliqualem notitiam explicitam fidei habeat orthodoxae, quam habere tenetur, quemadmodum omnes Christiani aliqua credere tenentur explicite, quae debent tam firmiter credere, quod si omnes clerici mundi in sacra pagina eruditi contraria affirmarent, docerent, praedicarent, assererent et tenerent, laici credere non debent, sed eos redarguere, reprobare et acriter reprehendere tenentur explicite, omnes laici Christiani ratione utentes, quales debent esse iudices, in quibuscunque causis habent sufficientem peritiam iudicandi in talibus causis de clericis quibuscunque.

Magister[sic] Mirabile est, quod idiota de clerico, imperitus de perito, illiteratus de litterato in his, quae ad sacras literas spectant, debeat et valeat iudicare: et tamen si ad hoc aliqua exempla possunt adduci, libenter scirem.

Magister Ad hoc probandum exempla plurima allegarentur. Si omnes eruditi in sacra pagina una cum Papa et cardinalibus omnibus praedicarent, assererent et docerent fidem Christianam esse falsam et malam: et legem Iudaeorum vel Sarracenorum esse servandam: laici illiterati per notitiam fidei, quam in ecclesia didicerunt, essent iudices eorum idonei, quantum est ex parte scientiae vel peritiae seu notitiae: licet aliqui non essent iudices eorum idonei propter carentiam iurisdictionis et potestatis. Item si omnes clerici mundi assererent Christum non fuisse crucifixum, vel non esse venturum ad iudicium, vel animas reproborum non esse in inferno, vel aliquid huiusmodi, quod omnes Christiani ecclesiastici et laici credere tenentur explicite; puri illiterati, quantum est ex parte notitiae essent iudices eorum idonei.

Discipulus Tu ponis exempla, quae nunquam acciderunt.

Magister Respondetur, quod propter duo talia ponuntur exempla, primo, quia talia licet nunquam acciderunt, tamen possunt accidere, secundo, quia per exempla tam aperte manuducitur intellectus ad discernendum, quod in aliis est tenendum.

Discipulus Puto me intelligere responsionem datam ad rationem illam, ideo dic quomodo respondetur ad rationem quartam.

Magister Respondetur, quod maiores causae sunt ad maius iudicium deferendae, quando iustitia et veritas in maiori iudicio poterit inveniri, et iudicium maius non deficit. Quando autem non inveniretur maius iudicium, tunc maiores causae essent ad iudicium inferius deferendae. Et ideo si Papa et omnes clerici (ad quos posset haberi recursus) contra fidem errarent, aperte docentes vel tenentes aliquid contra aliquam veritatem, quam eodem modo omnes clerici tenentur credere explicite: huiusmodi causa non ad Papam haereticum, sed ad laicos catholicos esset omnino deferenda.

Cum vero accipitur, quod causa haeresis est inter causas maximas computanda: Respondetur, quod causa haeresis sicut causa fidei duplex est, quandoque enim# vocatur causa haeresis, quando quaestio agitatur de aliquo, quod manifestum est esse haeresim, quia est haeresis explicite condemnata, et haec causa haeresis vel causa fidei inter causas maximas minime computatur, quia haec causa ad episcopos spectat, et inquisitores haereticae pravitatis, et ideo haec causa in casu speciali potest competere laicis super Papam haereticum: quem clerici nolunt, vel non possunt coercere.

Alia est causa haeresis sive fidei, quando quaestio de aliquo efficitur, quod non est certum esse haeresim: quia non est haeresis explicite condemnata: nec eius contrarium est veritas catholica explicite approbata, et talis causa haeresis vel fidei inter causas maximas computatur, nec diffinitio seu determinatio talis causae, unquam spectat ad laicos illiteratos, sed solummodo spectat ad ecclesiam universalem et concilium generale, vel Romanum Pontificem, et ita talis causa nunquam deferenda est ad iudicium seculare, et ideo quantum ad talem causam, iudicium ecclesiasticum maius est iudicio seculari, sicut scribit Gregorius Nazianzenus. Si tamen iudicium ecclesiasticum propter infidelitatem clericorum deficeret; talis causa tunc minime est tractanda.

Ad quintam rationem respondetur, quod licet potestas iudiciaria sacerdotalis et secularis sint potestates distinctae, non tamen taliter sunt distinctae, quod nunquam una habeat iudicare de alia, et quod nulla causa, quae spectat ad unam potestatem in nullo casu spectat ad aliam potestatem, quia hoc est expresse contra canonicas sanctiones, quibus asseritur manifeste, quod potestas ecclesiastica nonnunquam habet de potestate seculari iudicare, nonnunquam habet iudicare de causis spectantibus ad iudicem secularem, ergo per distinctionem istarum potestatum non potest probari, quod in nullo casu spectat ad iudicem secularem de Papa haeretico iudicare.

Ad sextam rationem respondetur, quod sicut ad Imperatores, qui erant pagani, spectabat non in quantum erant pagani, sed in quantum erant homines, Deum colere et idola relinquere: ita ad Imperatores et reges, qui erant pagani, non inquantum erant pagani, sed inquantum erant Imperatores et reges, pertinebat catholicos defendere, propter quod ad Imperatores et reges Christianos, qui succedunt Imperatoribus et regibus paganis, non in paganismo, sed in Imperiali et regali dignitate, spectat etiam Papam haereticum, quem clerici nolunt vel non possunt, corrigere vel coercere.

Ad rationem septimam respondetur, quod in eadem causa contigit uti legibus diversis, et in causa consimili unus Iudex tenetur uti aliquibus legibus, quibus alius uti non tenetur. In eadem ergo causa seculari aliis legibus utitur Iudex in Italia, et aliis legibus Iudex in Francia, et ideo licet Papa vel Iudices ecclesiastici non teneantur uti legibus imperialibus, seu secularibus in causa haeresis: tamen iudices seculares in huiusmodi causa, quando spectat ad eos, uti possunt et legibus divinis et ecclesiasticis et etiam secularibus, quae non sunt contrariae divinae legi vel ecclesiasticis, ad quas omnes catholici astringuntur.

Ad octavam rationem respondentur eadem, quae dicta sunt in responsione ad rationem quintam, quod una causa fidei, quae est de aliquo, quod nec est explicite condemnatum nec explicite approbatum, nunquam pertinet ad diffinitionem iudicis secularis.

Return to Table of Contents