Magister Quod nescientes et dubitantes talem appellationem vel recusationem non esse legitimam eis deferre non debeant maxime si Papa sciens causam esse falsam non deferret eidem videtur posse probari.
Primo sic: praeceptis Papae oportet non solum in certis sed etiam in dubiis obedire: cum etiam in dubiis praecepto regis sacrilegi miles debeat obedire teste Augustin. qui ut habetur 23. quaest. 1. cap. quid culpatur ait: vir iustus si forte etiam sub tege et homine sacrilegio militet recte potest illo iubente bellare: si vice pacis ordinem servans quod sibi iubetur vel non esse contra Dei praeceptum certum est vel utrum sit certum non est ita ut fortasse reum faciat regem iniquitas imperandi innocentem autem militem ostendat ordo serviendi. Ex quibus verbis colligitur quod miles regi sacrilego in dubiis obedire tenetur. ergo multo magis in dubiis est obediendum summo Pontifici. ex quo concluditur quod dubitantes talem appellationem vel recusationem esse legitimam si Papa non defert ei et aliis mandat ne deferant ipsi ei obedire debent.
Secundo sic: nulli clerico licet ante tempus sententiae ab Episcopo suo discedere. 8. quaest. 4. propter nullam appellationem vel recusationem ante decisionem causae licet catholicis ab obedientia Papae recedere. ergo post recusationem vel appellationem huiusmodi est in omnibus obediendum Papae sicut prius. ergo si Papa praecipit tali appellationi vel recusationi nequaquam deferri dubitantes talem appellationem vel recusationem non esse legitimam tenentur ei non deferre. aliter oportet catholicos nescientes Papam haereticum esse ab obedientia ipsius recedere quod nullatenus est tenendum.
Magister Ad primam respondetur de dubiis distinguendo. nam sicut distinguitur de ignorantia prout legitur. 1. quaest. 4. cap. crimen. para. notandum quod alia est ignorantia facti alia est iuris. Ignorantia facti alia est eius quod oportet scire et alia eius quod non oportet scire. Et similiter ignorantia iuris alia est iuris naturalis alia civilis. Sic est alia dubitatio facti et alia dubitatio iuris. et alia dubitatio facti quod oportet scire et similiter alia est dubitatio quod quis scire non tenetur. et alia est iuris quod quis scire tenetur. et alia est dubitatio iuris quod quis scire non tenetur. Per hoc respondetur ad primam rationem quod quaedam sunt dubia quae oportet scire: et quaedam sunt dubia quae non oportet scire. In dubiis autem quae non oportet scire est obediendum superiori. et in tali casu loquitur Augustin. in verbis superius allegatis. In dubiis vero quae oportet scire non est semper obediendum superiori. Si enim Rex vel alius praeciperet adorari Machometum vel servare legem Iudaeorum quamvis subditus dubitaret tale praeceptum esse contra legem Dei et iniquum nullatenus excusaretur a peccato obediendo sicut Iudaei et alii minime excusantur licet non sciant se malefacere. Sic dicunt in proposito quod si aliquis dubiter an sit obediendum Papae praecipienti quod tali appellationi vel recusationi minime deferatur dubitat de illo quod oportet scire et nullatenus dubitare. quilibet enim capax rationis scire tenetur quod magis favendum est legi divinae quam cuicunque mortali. et ideo occurrendum est magis ubi imminet periculum legis divinae quam ubi imminet periculum hominis cuiuscunque mortalis. Quare quilibet scire tenetur quod in derogationem et subversionem legis divinae nulli oportet obedire praelato. Tenetur etiam quilibet scire quod si non esset deferendum appellationi vel recusationi huiusmodi antequam constet eam non esse legitimam posset legis divinae subversio imminere. Posset enim libere Papa haereticus absque resistentia legem divinam subvertere et introducere sectam catholicae fidei adversantem: quia quilibet scire tenetur quod tali praecepto est minime obediendum. Et ideo si dubitans obediat a peccato minime excusatur quia dubitat ubi dubitare non debet.
Discipulus Omnino videtur irrationibiliter dictum quod quilibet tenetur scire quod tali praecepto Pa#pae non sit obediendum: cum pauci vel nulli hoc teneant. ea autem quae quilibet tenetur scire cognoscuntur esse contraria his quae paucis sunt ignota. ergo non quilibet tenetur scire quod non est obediendum tali praecepto summi Pontificis. Quod etiam ratione videtur posse probari: quia spectantia ad mores quae quilibet scire tenetur vel pertinent ad ius naturale vel ad ius divinum. Ea vero quae sunt de iure positivo non quilibet tenetur scire: sed non obedire tali praecepto non pertinet ad ius naturale: quia tunc naturaliter esset votum. nec pertinet ad ius divinum: quia ius divinum in scripturis sacris habetur in tota autem scriptura divina nulla de hoc sit mentio. ergo non spectat ad ius divinum.
Magister Respondetur quod sicut natura humana est corrupta per peccatum ita et cognitio humana in multis per varia vicia quo ad multa penitus est amissa. et ideo si nulli vel pauci tenent quod non est obediendum tali praecepto Papae hoc ex corruptione accidit vitiorum. pauci enim vel nulli inveniuntur qui velint pro veritate indignationem incurrere summi Pontificis. si autem summus Pontifex hoc teneret omnes vel multi de hoc nullatenus dubitarent: si etiam vellent ad conscientiam suam recurrere invenirent esse tenendum quod nulli mortali est obediendum in subversione legis divinae et per consequens quod tali praecepto Papae cum possit esse in subversionem legis divinae non est obediendum quoquo modo.
Cum vero dicis quod spectantia ad mores quae quilibet scire tenetur vel pertinent ad ius naturale vel ad ius divinum: dicitur quod verum est aliquo modo: quia vel sunt principia aut conclusiones iuris naturalis vel divini aut sequuntur similiter ex iure naturali et divino. et ita est de assertione ista: non est obediendum huiusmodi praecepto Papae quia sequitur ex his qui sunt ex dictamine iuris naturalis et ex aliquibus contentis in iure divino. et quia per rationem naturalem scitur quod quilibet debet praeferre legem quam reputat divinam omni mortali. per legem autem divinam scitur quod lex Christiana est lex divina. igitur per rationem et legem divinam similiter scitur quod lex Christiana est omni homini praeferenda. et per consequens nulli praecepto Papae in derogationem vel subversionem legis Christianae est aliqualiter obediendum. et ita spectat quodammodo ad ius naturale et ad ius divinum. Cum vero probatur quod non pertinet ad ius naturale: quia tunc esset naturaliter notum. Respondetur quod non est verum: quia multa spectant ad ius naturale tanquam ad conclusiones quae non sunt naturaliter nota. cum autem dicis quod de hoc in iure divino nulla sit mentio. Respondetur quod de hoc non sit mentio vocaliter in iure divino. in iure tamen divino sicut conclusio virtualiter continetur.
Discipulus Dic quomodo respondetur ad rationem secundam.
Magister dicitur quod non est generaliter verum quod nulli clerico licet ante tempus sententiae ab Episcopo suo discedere teste Gloss. 2. q. 7. c. sacerdotes quae ait: Si praelati sunt haeretici vel excommunicati vel non servant canones vel simoniaci vel notorii fornicatores tunc potest recedi ab eis 16. q. fin. sane. et 23. dist. nullus. Ex quibus verbis patet quod licet clericis in casu ante tempus sententiae latae ab homine ab Episcopo suo vel praelato recedere. et ideo quandoque a Papa ante sententiam latam ab homine licet discedere.
Discipulus Ista responsio non videtur apparens: quia quamvis clerico liceat quandoque ante tempus sententiae latae ab homine id est ab Episcopo suo vel Praelato recedere: hoc tamen non licet ante tempus sententiae latae a iure. unde si Praelati sint haeretici vel excommunicati vel simoniaci vel notorii fornicatores licet sententia non sit lata contra eos ab homine sententia tamen lata est a iure. sed propter appellationem vel recusationem alicuius nulla est sententia lata contra Papam a iure neque ab homine. ergo non obstante tali appellatione et recusatione est Papae obediendum sicut prius. et ita si praecipit ne appellationi vel recusationi huiusmodi deferatur obediendum est.
Magister Dicitur quos secundum iura et dictamen rectae rationis ante sententiam latam ab homine vel a iure non licet alicui simpliciter a suo Praelato recedere. veruntamen sicut saepe per accusationem vel recusationem suspensa est iurisdictio alicuius et potestas vel quantum ad aliquam causam determinatam vel quantum ad omnem causam: ita propter appellationem vel recusationem potest potestas Papae suspendi quo ad quaedam praecepta ne videlicet aliquid praecipiat aut determinet esse in praeiudicium appellantis vel etiam recusantis. et quemadmodum propter appellationem et recusationem huiusmodi est suspensa potestas Papae quo ad praecepta in praeiudicium appellantis: ita omnes subditi Papae scientes appellationem vel recusationem huiusmodi interiectam licet nesciant causam esse legitimam absoluti sunt ab obedientia Papae non debet praecipere aliquid in praeiudicium appellationis vel recusationis huiusmodi ita subditi sui quo ad hoc nullatenus sibi obedire tenentur.
Magister Isti de vocabulo suspensionis volunt contendere. et ideo qualitercunque accipiatur in iure ipsi in hoc casu utuntur nomine suspensionis scilicet quod importat potestatem in alium ex causa minime exercendam. Et isto modo dicunt potestatem Papae aliquo modo suspensam per talem appellationem vel recusationem: quia scilicet Papa de necessitate salutis tenetur non exercere potestatem in appellantem vel recusantem in praeiudicium appellationis vel recusationis ipsius. Et ita suspensio est a iure naturae: quia est ex dictamine naturali. dictat enim ratio naturalis quod si aliquis appellat vel recusat iudicem ex causa quae si esset probata deberet legitima reputari iudex antequam appellans vel recusans de malicia convincatur non debet potestatem exercere in ipsum in praeiudicium appellationis vel recusationis ipsius. et cum dicis quod appellationes et recusationes non sunt a iure naturali sed ab inventione humana: respondetur quod ex hoc non sequitur quod talis suspensio non sit a iure quia sicut licet peccatum non sunt a iure naturali cohibitio tamen peccatorum sic est a iure naturali pro statu naturae corruptae licet non pro statu institutae. Similiter posset dici quod talis suspensio est a iure divino quia ex iure divino potest ostendi quod Papa non debet in talem potestatem suam in suae appellationis vel recusationis praeiudicium exercere.
Magister Quod Papa teneatur tali appellationi vel recusationi deferre videtur posse probari primo sic: Papa in his quae sunt ad alterum non debet dominium vel potentiam contra iusticiam vel misericordiam exercere iuxta illud beati Petri: Non dominantes in clero. sed si Papa appellationi vel recusationi huiusmodi non deferret erg# appellantem nec iusticiam nec misericordiam sed dominium et potentiam exerceret. quod non iusticiam patet quia ad iusticiam minime spectat appellationi vel recusationi non deferre antequam constet eam non esse legitimam. nec exercet misericordiam constat: quia nullam misericordiam facit taliter appellanti vel recusanti minime appellationi vel recusationi deferendo. exercet ergo potentiam et dominium absque ratione. imo contra rationem. ergo damnabiliter peccat. Secundo sic: si Papa non tenetur tali appellationi vel recusationi deferre aut hoc est quia nulli appellationi vel recusationi pro causa haeresis interiectae deferre tenetur aut quia scit talem appellationem vel recusationem esse iniquam et causam assignatam esse falsam. Non propter primum quia si causa assignata esset vera puta quod teneret fidem Christianam esse falsam tali appellationi vel recusationi deferre deberet. nec propter secundum quia falsitas causae non impedit quod minus quis appellationi vel recusationi deferre deberet dummodo sit talis quae si esset probata deberet legitima reputari. relinquitur ergo quod Papa tali appellationi vel recusationi deferre tenetur. Tertio sic: Iudex debet illi appellationi aut recusationi deferre quamvis sciat causam esse iniquam et causam assignatam esse falsam cui alii deferre tenentur. sed alii a Papa tali appellationi vel recusationi deferre tenentur. ergo etiam Papa debet deferre eidem. ad hoc etiam possunt allegari rationes supra capitulo 45. inductae.
Magister Sic accpetis vocabulis impugnationis et defensionis quod omnes catholici teneantur defendere impugnantes Papam etiam catholicum de haeretica pravitate antequam constet legitimis documentis eos malitiose procedere ostenditur primo quadam ratione quae tacta est prius cap. 44. quae talis est. Qui occasionem damni dat damnum dedisse videtur extra de iniuriis et damno dato si culpa. ergo similiter qui occasionem persequendi vel molestandi vel iniuriandi dat persecutionem vel molestiam vel iniuriam intulisse videtur. sed non defendens impugnantes Papam de haeretica pravitate cum potest occasionem persequendi vel molestandi vel iniuriandi dat: quia si defenderet ex quo potest persecutionem vel molestiam vel iniuriam illatam vel inferendam excluderet. Ergo talis non defendens praedictos praedicta intulisse videtur vel dignoscitur. Sed nullus debet impugnantibus Papam de haeretica pravitate antequam constiterit eos malitiose procedere persecutionem aut molestiam vel iniuriam irrogare. Ergo quilibet qui potest eos tenetur defendere.
Discipulus Dare occasionem damni vel persecutionis aut iniuriae aut nocumenti contingit dupliciter: aut positive aliquid agendo vel loquendo vel negative aliquid omittendo. Qui primo modo dat occasionem damni damnum dedisse videtur et reprehensibilis reputantur qui autem dat occasionem damni vel persecutionis vel nocumenti vel molestiae sive iniuriae aliquid omittendo non videtur damnum vel molestiam intulisse nec culpabilis est tenendus. Tunc enim quicunque non iuvaret alium vel non ditaret et ex hoc accideret damnum alterius videretur damnum dedisse et esset reprehensibilis iudicandus quod est nimis durum.
Magister Ista responsio assertionibus sanctorum patrum obviare videtur: quia ipsi intelligunt quod non solum damnum dat qui occasionem damni dat aliquid faciendo vel loquendo sed etiam qui occasionem damni dat aliquid omittendo et quod inde tenetur saltem in conspectu Dei. Hoc auctoritatibus multis videtur posse probari. Greg. enim nonus ut legitur extra de iniuriis et damno dato si culpa ait si culpa tua datum est damnum vel iniuria irrogata seu aliis irrogantibus opem ferre distulisti: aut hoc imperitia tua seu negligentia evenerit iure super his satisfacere te oportet: nec ignorantia te excusat si scire debuisti ex facto tuo inde iniuriam verisimiliter posse contingere vel iacturam. Ex quibus verbis colligitur evidenter quod non solum damnum intelligitur dare qui verbo vel facto occasionem damni dat sed etiam qui per negligentiam aliquid omittendo occasionem damni dat intelligitur damnum dare et ex hoc culpabilis iudicatur.
Item qui occasionem mortis dat solummodo omittendo aliquid reus homicidii iudicatur teste Ambrosio qui ut habetur 86. di. pasce ait: quisquis enim pascendo hominem sevare poteris si non paveris occidisti. Ergo consimiliter qui occasionem damni dat vel nocumenti solummodo aliquid omittendo hic damnum vel nocumentum dare videtur et exinde reus et culpabilis est tenendus.
Discipulus Quamvis allegationes istae magnam apparentiam videantur habere modo video tamen quod generaliter qui occasionem damni dat aliquid omittendo sit culpabilis iudicandus: cum etiam absque culpa possit quis occasionem damni dare aliquid faceindo. 23. q. 5. c. de occidendis. Et ita ex hoc quod aliquis non defendit eos qui Papam de haeretica pravitate impugnant quamvis ex hoc quod non defendit sequitur damnum vel nocumentum eorum non potest inferri quod talis non defendens sit culpabilis reputandus.
Magister Istam responsionem vel obiectionem nonnulli nituntur excludere. Ad cuius evidentiam praedictae regulae scilicet qui occasionem damni dat et c. intellectum exponunt. Et primo quidem quando aliquis dat occasionem damni solummodo aliquid omittendo. Secundo quando quis dat occasionem damni aliquid faciendo vel loquendo. Quantum ad primum dicunt: quod si aliquis dat occasionem damni aliquid faciendo vel loquendo. Quantum ad primum dicunt: quod si aliquis dat occasionem damni solummodo aliquid omittendo aut tenetur illud facere et tunc ex tali omissione culpam incurrit. Hinc in Exodo legitur et recitatur extra de iniuriis et damno dato: si bos alienus cornupeta esset ab heri et nudius tertius et non custodierit Dominus eius reddet bovem pro bove. Ubi dicit Glos. super verbo non custodierit: cupple et alterius bovem ociderit unde tenetur quia culpa sine negligentia damnum datum est qui debuit diligentiam exhibere. Ex quibus verbis datur intelligi quod ideo dominus bovis non custodiendo tenetur si bos suus damnum fecerit quia debuit diligentiam adhibere ex quo scivit bovem suum cornupetam. Si autem quis dat occasionem damni solummodo aliquid omittendo si non tenebatur facere quod omisit: qualecunque damnum acciderit ex occasione data ille qui occasionem damni dedit est immunis a culpa. Quod Exo. 21. Lex Divina insinuare videtur ubi sic legitur: sic bos cornupeta percusserit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius. Dominus quoque bovis innocens erit quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt Dominum eius nec eum incluserit occideritque virum et mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident. Ex quibus verbis datur intelligi quod si ex non reclusione bovis quando Dominus ipsum recludere non tenetur mors viri vel mulieris accidit Domino non recludent minime imputatur. Et ita qui occasionem damni dat aliquid omittendo quod facere non tenetur culpabilis minime iudicatur. Secundo dicunt quod si quid dat occasionem damni aliquid faciendo aut dat operam rei licitae aut rei illicitae si rei illicitae omne damnum quod sequitur ei imputatur. Si dat operam rei licitae aut adhibet diligentiam quam debet sibi nullum damnum quod sequitur imputatur. Si autem non adhibet diligentiam debitam tunc damnum quod sequitur ei imputatur.
Discipulus Ista valde rationabilia mihi videntur: sed non cideo quomodo ad propositum debeant applicari.
Magister Nonnullis apparet quod demonstrative potest ostendi quod impugnantes Papam de haeretica pravitate sunt a catholicis defendendi. Ut tamen ratio eorum magis appareat probant primo istam conclusionem: quod videlicet taliter impugnantes Papam de pravitate haeretica si quaeruntur vel ducuntur ad mortem sunt a morte corporali per catholicos si valuerint liberandi. Et ex conclusione ista inferunt quod ab omni persecutione et periculo sunt a catholicis eruendi.
Discipulus Proba primo quod tales sunt a morte corporali liberandi.
Magister Hoc ostenditur auctoritate Salomonis quae allegata est supra qui sic ait: erue eos qui ducuntur ad mortem et c. Hoc Aug. ut legitur 23. q. 4. c. ipsa pietas videtur asserere manifeste dicens: quod si duo fuerint in domo ruitura si possumus ambos liberare tenemur. Quia ut dicit ibidem nisi faceremus crudelis iudicaremur. Si etiam duo fuerit in aliqua domo ruitura et neuter vult exire: si unus vult interficere seipsum si alter fuerit liberatus illum unum a morte liberare debemus. Similiter si multi essent in domo ruitura: et si unus solus liberaretur omnes alii seipsos praecipitio vellent occidere illum unum eruere debemus. Ergo quilibet tenetur alium etiam invitum et nolentem a morte liberare si potest etiam si ob talem liberationem unius alii vellent seipsos occidere. Ergo multo fortius si quis invite et iniuste trahitur ad mortem alii qui possunt eum a morte liberare tenentur. Ex quo sequitur quod qui possunt debent quaesitos ad mortem defendere. Et ita si quis vult impugnantes Papam de pravitate haeretica quaerere ad mortem catholici quod possunt vel armis resistendo si competit ipsorum personis vel quaerentes eos ad mortem verbis monitoriis aut supplicatoriis et aliis modis quibus possunt a tanta nequitia compescendo vel quaesitos ad mortem occultando vel non tradendo eos debent defendere.
Discipulus Per ista rationem quicunque videret latrones et homicidas et alios malefactores damnatos a iudice duci ad mortem eos si posset liberare deberet.
Magister Ad istam respondetur quod secus est de illis quod servato ordine iudiciario condemnantur ad mortem et de illis qui absque causae cognitione propter hoc quod volunt superiorem impugnare mortis periculo exponuntur. Primi enim non sunt liberandi a morte: quia semper praesumitur pro his quae fiunt a iudice et pro sententia eius nisi fuerit legitime reprobata vel pro appellationem vel per alium modum congruentem suspensa. Et ideo tales damnati non sunt a morte liberandi nisi a sententia iudicis appellatum existeret. Tunc enim liberandi essent ab illo qui posset. Secundi vero liberandi sunt ab illis quod convenienter possunt. Et ideo si Papa mandaret aliquos capi et duci ad mortem propter hoc quod eum de pravitate haeretica impugnare pro causa pro qua licet superiorem impugnare nituntur liberandi essent. Quia in hoc casu praesumendum esset pro impugnantibus Papam et non pro Papa. Quod autem praesumendum esset pro impugnantibus Papam ostenditur. Quia sicut unusquisque praesumitur bonus nisi probetur contrarium ita de quolibet praesumendum est quod bene agit nisi contrarium constiterit per legitima documenta. Et ideo si quis facit illud quod bene fierit potest praesumendum est quod bene facit antequam contrarium constiterit. Quia ea quae bene et male fieri possunt in meliorem partem interpretanda sunt. Cum ergo possibile sit quod aliquis rite et iuste ac veraciter impugnet Papam de haeretica pravitate praesumendum est de quolibet impugnante Papam de pravitate haeretica quod rite et iuste faciat antequam constet contrarium impugnantes praesumendum est antequam legitimis documentis constiterit quod non malitiose impugnant neque inique. Quod autem non sit praesumendum pro Papa qui ante iudicium praeciperet taliter impugnantes neci tradi vel etiam carceri mancipari aut alias dure tractari probatur. Nam non est praesumendum pro illo qui iudicium subterfugit: imo praesumendum est contrarium extra de praesumpt. nullus. et 11. q. 1. Christianus. et 3 q. 9. decrevimus et di. 74. honoratis. Sed Papa qui mandaret taliter impugnantes ipsum neci tradi vel dure tractari iudicium subterfugeret. Ergo non esset praesumendum pro illo sed contra ipsum.
Discipulus Istae allegationes dupliciter videntur deficere. Quia pro illo est minime praesumendum qui iudicium subterfugit quando tenetur stare in iudicio. Papa autem non tenetur stare in iudicio. Ergo si iudicium subterfugit non est propter hoc praesumendum contra ipsum. Secundo deficiunt: quia non est praesumendum pro illo qui praesumitur ex invidia et non ex charitate procedere. Sed qui Papam de pravitate haeretica impugnaret praesumendum esset quod non ex charitate sed ex invidia impugnaret quemadmodum praesumitur accusationem potius fieri causa invidiae quam charitatis # q. 1. c. si omnia. in textu et Gloss. et 2. q. 7. si quis Episcopus. ubi canon notat accusationem illaudabilem actionem. Ergo pro impugnantibus Papam de haeretica pravitate est nullatenus praesumendum: sed praesumendum est contra eos sicut contra detractores.
Magister Ad primam istarum instantiarum nonnulli respondere nituntur dicentes quod Papa tenetur stare in iudicio si apparuerint aliqui qui legitima exceptione repelli non possunt qui eum voluerint de pravitate haeretica accusare. Cum enim ut dicunt constet aperte quod potest de haeresi accusari patenter infertur quod aliqui sunt qui valent Papam de haeresi accusare. Ex quibus sequitur evidenter quod Papa in tali casu iudicio stare tenetur. Et ideo si iudicium subterfugit reddit se suspectum et est contra ipsum merito praesumendum. Ad secundam dicitur: quod non est semper praesumendum quod impugnans Papam de haeretica pravitate sive appellando sive accusando sive testificando causa invidiae moveatur nec est semper praesumendum quod accusatio ex invidia non ex charitate procedat: imo nisi apparuerit aliquod indicium invidiae speciale praesumendum est quod accusatio ex charitate fiat cum accusare praelatum etiam circumstantiis debitis observatis ad rectitudinem et Dei timorem pertineat teste Greg. qui ut legitur 2. q. 7. c. sicut laudibile et discretum est reverentiam et honorem exhibere primoribus ita rectitudinis et Dei timoris est si quae in eis sunt quae indigent correctione nulla dissimulatione postponere ne totum quod absit corpus morbus invadat si languor non fuerit curatus in capite. Ex quibus verbis datur intelligi quod non est praesumendum statim accusationem praelati fieri ex invidia sed ex zelo charitatis. Ad allegationes tuas respondet Gloss. 2. q. 7. si quis Episcopus super illo verbo illaudabile dicens: vel dic illaudabilem quo ad vulgi opinionem. Nam aliter praesumitur quis bono zelo accusare ut extra de do. et contum. veritatis est verbum. ex charitate enim debet provenire accusatio extra de accusationibus. si quis Episcopus et qui accusat publicae salutis custodiam gerit ut Cod. de famosis libellis lege una. Ex quibus verbis colligitur quod non est semper praesumendum ex invidia accusationem fieri: imo si accusans sit hactenus bonae famae nec apparet quod fuerit inimicus accusati nec facile litigans nec vilis aut levis persona sed omni suspitione carens praesumendum est quod bono zelo accusare proponat. Et consimiliter est dicendum de impugnantibus Papam de haeretica pravitate. Non autem est verisimile quod aliquis bonae famae et opinionis mansuetis et humilis litigia minime quaerens discretus et providus se velit periculis infinitis exponere Papam de haeretica pravitate impugnando nisi conscientia urgeatur. Quare praesumendum est antequam contrarium appareat quod impugnans Papam de haeretica pravitate et per consequens confusioni perpetuae: imo pluribus mortis periculis se exponens zelo fidei ortgodoxae quam vitae corporali videtur facto proponere moveatur. Et ideo omnes impugnantes Papam de haeretica pravitate antequam constiterit legitimis documentis quod zelo malo moveantur sunt a catholicis qui possunt defendendi: qui etiam eius zelo fidei orthodoxae prout statim ex officio cuiuslibet congruit tenentur impendere auxilium consilium et favorem. Et consimiliter si taliter impugnantes fuerint deprehensi malo zelo moveri quid de falsitate convincuntur vel in probatione eorum quae imponunt Papae deficiunt sunt acerrime puniendi: et videtur quod essent curiae seculari tradendi. Patet ergo secundum istos quod si impugnantes Papam de haeretica pravitate quaeruntur ad mortem sunt a catholicis defendendi. Ex quo infertur quod etiam ab omni sunt persecutione et periculo liberandi quia consimiliter et eadem ratio videtur quod et sint liberandi a maiori periculo et minori.
Magister Nonnullis videtur quod tales praelati teneantur suos subditos taliter Papam impugnantes defendere. Et hoc videtur posse probari primo sic: Qui oves suae curae commissas quas reputat innocentes vel reputare debet non defendit cum potest mercenario comparatur de quo dicit Christus Ioh. 14. Videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves: mercenarius autem fugit quia mercenarius est. et c. Sed praelati debent esse pastores non mercenarii. Ergo tenentur oves suas praecipue quas reputant innocentes vel reputare debent ab invasoribus defensare.
Discipulus Praelati debent defendere oves contra lupos non contra Papam. Ideo si Papa mandaverit impugnantes ipsum de pravitate haeretica captivari vel incarcerari aut poena alia plecti eos non debent defendere.
Magister Ex ista responsione tua putant nonnulli demonstrative probare assertionem praedictam: quia praelati debent defendere oves suas contra lupos si possint. Sed si Papa mandaverit captivari et male tractari ipsum de haeretica pravitate impugnare volentes absque causae cognitione vel antequam de malo zelo fuerint aperte convicti inter lupos gregem Dominicum crudeliter invadentes est merito computandus. Quia propter opus quod licitum invenitur nullus debet puniri priusquam convincatur tale opus non bene sed impie perpetrasse. Constat autem quod impugnare Papam de pravitate haeretica potest esse licitum: quia Papa potest esse haereticus et de haeresi licite impugnari. Si igitur appareat quod talis impugnatio ex malitia et ex iniquitate non procedit puniri non debet. Ergo Papa puniens et male tractans ipsum taliter impugnare volentes antequam ostenderit quod male moventur contra ipsos potestatem tyrannicam exercere dignoscitur. Et per consequens est inter lupos merito numerandus. Ex quo sequitur quod praelati contra ipsum tenentur oves suas in hoc casu defendere.
Discipulus Praelati inferiores supponere debent quod Papa iuste facit quicquid facit: et ideo praesumere debent quod iuste mandat ipsum impugnare volentes poena debita plecti.
Magister Sutnautem nonnulli dicentes quod hic incidis in haeresim manifestam in quam ut dicunt plurimi modernis temporibus sunt prolapsi: quemadmodum fertur de multis qui asserunt Papam Deum reputandum in terris. Et ideo nulli licet iudicare quod unquam aliquod peccatum commitat. Dicunt ergo quod haec est manifesta haeresis scilicet quod praelati inferiores debent supponere quod Papa iuste facit quicquid facit. Ex hoc enim sequeretur quod si praelati viderent Papam Daemones invocare Christum blasphemare fidem negare adulterium committere innocentem occidere peiorare Ecclesias beneficia vendere ad usuras dare pecuniam deberent ipsum excusare et quod bene faceret iudicare quod est haeresis manifesta. Dicunt ergo quod iuxta sententiam Bedae de criminibus manifestis quorumcunque Papae et aliorum permittitur iudicare. Quod etiam exemplo Beati Pauli constat aperte qui de facto Beati Petri iudicavit aperte. Et ideo ipsum male fecisse publice reprehendit. Si ergo Papa mandaret ipsum impugnare volentes male tractari antequam eos indebire se impugnare monstraret: liceret cuilibet iudicare Papam impie et iniuste procedere. Imo de principali imposito scilicet de pravitate haeretica suspectum habere deberent: et praelati suas oves ab eo tanquam a lupo crudeli defendere tenerentur.
Discipulus Mirum est quod isti dicunt cum asserunt cuilibet liceret iudicare Papam in hoc impie et iniuste procedere: et quod praelati debent taliter impugnantes contra Papam defendere cum Papa sit magis immediatus praelatus taliter impugnantium quam quicunque alius praelatus inferior. Quare qui eos defendit contra Papam iniuriam Papae noscitur irrogare a iurisdictione Papae suos subiectos subtrahendo.
Magister Respondetur ad hoc quod taliter impugnantes sunt pars contra Papam. Quare in hoc Papa iudex eorum esse non debet: cum nullus esse debet iudex in propria causa.
Discipulus Hoc non videtur verum de Papa: quia potest esse iudex in propria causa teste Innoc. tertio qui ut habetur extra de iudic. cum venisset ait: cum super privilegiis Sedis Apostolicae causae vertitur nolumus de ipsis per alios iudicari. Ergo Papa potest esse iudex in propria causa. Et per consequens si aliqui volunt impugnare Papam ipse Papa potest esse iudex. Et ita si dat sententiam contra eos mandando quod detineantur vel incarcerentur vel alias puniantur standum est sententiae eius.
Magister Hoc quibusdam apparet contra rationem omnino. Nam licet Papa debeat iudicare inter litigantes super interpretandis privilegiis quia eius est interpretari cuius est condere: licet etiam posset esse iudex in propria causa quae de rebus temporalibus verteretur non tamen cum de crimine impugnantur. Et ita Papa nullo modo debet esse iudex quando apparet ipsum de haeresi impugnare volentes. Quare si ipsos Papa ex hoc punit licet cuilibet iudicare quod iniuste et impie agit et quod iudicium subterfugere quaerit. Quare etiam de haeresi esset merito suspectus habendus.
Discipulus Alias rationes allega.
Magister Secunda ratio pro eadem assertione talis est: magis tenentur praelati defendere impugnantes ipsum de haeretica pravitate antequam constiterit sibi ipsos ex malo zelo procedere quam teneantur defendere viduas et pupillos. Sed praelati viduas et pupillos tenentur defendere dist. 87. c. 1. et ca. defensionis. Ergo multo magis tenentur defendere Papam de haeresi impugnantes antequam sibi constiterit quod sint nocentes. Tertia ratio est haec. Praelati tenentur defendere sibi subiectos etiam contra Papam contra quos nulla causa iniquitatis obiicitur. Si enim Papa aliquos vellet confundere absque omni causa praelati eorum si possint eos defendere tenentur. Ergo multo magis tenentur praelati defendere sibi subiectos si pro causa quae praesumenda est iusta a Papa ad mortem vel ad aliam confusionem quaeruntur iniuste. Sed qui impugnare desiderant Papam de haeretica pravitate antequam constiterit quod malo zelo moveantur praesumendi sunt causam iustam habere. Ergo tunc a praelatis sunt potissime defendendi. Quarta ratio est haec. Illi qui tenentur Papam de haeretico crimine corrigere tenentur volentes ipsum de eodem crimine impugnare defendere: nisi constiterit eis quod malo zelo moveantur. Sed praelati tenentur Papam de haeresi corrigere si eum sciverint haereticam pravitatem incurrisse: quia aliter Papa de haeresi accusari non posset. Ergo tenentur eum volentes de haeresi impugnare defendere.
Magister Dicunt quidam quod sic: fundantes se in hoc quod causa fidei per sacros canones est causa universorum fidelium. Et ideo omnes fideles tenentur causam fidei defendere et fovere. Quare etiam debent defendere causam fidei prosequentes si non constat quod eandem causam false prosequuntur et inique. Qui autem impugnant Papam de haeretica pravitate causam fidei ostendunt se prosequi. Ergo reges et aliae publicae potestates eos tenentur defendere si non constiterit eis quod fovent causam iniustam. Hoc etiam probant plures rationes supra adductae.
Magister Respondent quidam sic dicentes quod si appareant dicentes se velle Papam de haeresi legitime impugnare: qui sunt tales quod ab actione seu impugnatione Papae sunt nullatenus repellendi: reges et principes ac aliae publicae potestates in quorum dominio sei iurisdictione morantur pro eorum defensione res et personas si oportuerit tenentur exponere. Quod tali ratione nituntur ostendere. Pro defensione illorum debent reges et principes arma movere si oportuerit et etiam res et personas suas exponere qui cum sint a regibus et principibus defendendi prosequuntur causam pro qua reges et principes debent si oportuerit arma movere ac etiam res et personas suas exponere. Quia cum tales ex tali causa defenduntur magis defenditur causa quam ipsi. Sed reges et principes debent arma movere ac res et personas suas exponere pro causa quam taliter impugnantes Papam prosequuntur: quia pro causa fidei ad talia facienda tenentur. Ergo pro defensione eorum consimilia facere astringuntur.
Item reges pro iustitia usque ad mortem certare tenentur iuxta illud Eccles. 4. usque ad mortem certa pro iustitia. Sed sicut iustum est reges et principes defendere fidem catholicam ita iustum est eos defendere illos qui causam fidei prosequuntur: cuiusmodi sunt inter alios illi qui Papam de haeresi impugnare volunt. Ergo pro defensione eorum reges et principes usque ad mortem certare tenentur: et per consequens pro eis arma mover ac res personas suas exponere si oportuerit de necessitate iuste compelluntur.
Amplius non minus tenentur reges et principes repellere a subditis suis violentiam inferendam quam teneantur vindicare illatam iniuriam. Sed reges et principes ad vindicandam iniuriam illatam volentibus Papam de pravitate haeretica impugnare arma movere tenentur. Ergo etiam ad repellendam violentiam inferendam taliter impugnantibus Papam deberent arma movere. Et ita pro eorum defensione arma movere tenentur. Maior videtur aperta. Minor ostenditur sic. Non minus tenentur reges et principes arma movere pro vindicanda iniuria subditis illata in contemptum fidei Christianae quam pro iniuria illata subditis in contemptum regiae maiestatis. Sed pro secundo reges arma moveret tenentur exemplo David regis qui ut legitur 2. Reg. 10. Amonitas potenter invasit propter iniuriam factam nuntiis eius. Ergo reges et principes pro vindicanda iniuria illata in contemptum fidei. Christianae arma movere tenentur.
Magister Illae allegationes positae sunt supra c. 16. ubi per rationes et auctoritates ostenditur quod in nullo casu licet a summo pontifice appellare. Ad intelligentiam autem auctoritatum dicunt quidam esse notandum quod non semper verbum generale est generaliter intelligendum: quod per infinita exempla scripturae divinae dicunt posse probari de quibus adducam pauca. Legitur enim 4. Reg. 7. luit ergo Azael in occursum eius scilicet Helisei habens secum munera et omnia bona Damasci. De quo tamen constat quod in Damasco etiam multa bona reliquit. Nec etiam de omni genere bonorum Damasci habuit secum. Non enim portavit aliqua secum de omni specie lapidum vasorum instrumentorum lignorum animalium ciborum metallorum et caeterarum rerum quae erant in Damasco. Etiam Marc. 1. de Ioh. legitur: egrediebatur ad illum scilicet Iohannem Baptista omnis Iudaeae regio et Hierosolymita universi ut baptizarentur ab illo. Et tamen Hierosolymitae multi a Iohanne minime baptizati fuerunt: et patet quod nulli sacerdotum et leniorum qui erant Hierosolymis ab ipso baptisari volebant quia sibi nullatenus credebant teste Salvatore qui ut habetur Matt. 11. dicit: Venit ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei. Et ita verba praedicta non sunt generaliter intelligenda. Sic etiam saepe mandata generali iussione nonnulla intelliguntur extra de officio legati quod translationem. Verba ergo generalia non semper debent generaliter intelligi. Per hoc ad auctoritatem Gelasii respondent quidam dicentes quod ab Apostolica Sede hoc est a Papa nunquam prorsus est appellandum nisi inveniatur contra fidem errare vel in aliquo crimine de quo scandalizetur Ecclesia incorrigibilem se ostendar. Aliter dicunt aliqui quod Gelasius loquitur de appellationibus absque quibus sententia iudicis transit in rem iudicatam. Tali enim appellatione non est appellandum a Papa licet contra fidem erraverit orthodoxam: quia talis sententia contra fidem sive appellandum a Papa licet contra fidem erraverit orthodoxam: quia talis sententia contra fidem sive appellatur sive non non potest transire in rem iudicatam et ideo dicunt quamvis liceat tamen non est necesse a talis sententia appellare. Et quamvis a tali sententia aliquis non appellaret in quodcunque tempus transierit licebit tamen sententiam impugnare. Aliter dicunt nonnulli quod Gelasius loquitur de appellationibus pro causis particularibus non pro causis quae tangunt totam Christianitatem interiectis. Non enim licet appellare ut dicunt nisi Papa erraverit contra fidem vel nisi sit incorrigibilis de aliquo crimine de quo omnes Christiani laeduntur. Pro aliis autem causis appellare non licet: quamvis quidam dicant quod si Ecclesia universalis conveniret in unum ipsa haberet Papam de omni crimine iudicare.
Discipulus Quamvis non audierim quod frater M. et adhaerentes sui istud ultimum opinentur tamen alias super isto volo tecum diligentius disputare et motiva eorum ad reprobandum sollicite perscrutari. Nunc vero dic quomodo ad aliam auctoritatem Gelasii respondetur.
Magister Ad illam auctoritatem Gelasii respondetur sicut ad praecedentem quod loquitur in aliis causis quam in causis fidei vel appellationibus sine quibus sententia transit in rem iudicatam. Sunt enim nonnulli qui horrent audire quod quamvis Papa assereret legem Christianam esse falsam et Christum fuisse pseudo Prophetam modo liceret appellare ab ipso.
Discipulus Illae sunt haereses tam patentes et totam fidem catholicam enervantes quod non est negandum quin pro talibus a summo pontifice appellare liceat: tamen ut videtur pro aliis appellare non licet.
Magister Dicunt nonnulli quod hic erras aperte quia si licet pro maxima paeresi appellare a summo pontifice et pro minima haeresi appellare licebit. Quia idem iuris est in parvis sicut in magnis. Quod Alexander tertius ut habetur extr. de appel. c. de appel. aperte testari videtur dicens: De appellationibus pro causis minimis interpositis volumus te tenere quod eis pro quacunque levi causa fiant non minus est quam si fierent pro paioribus deferendum. Ubi dicit Gloss. Pro quocunque appellante ita potest quis gravari in parvo sicut in magno. quantitas causae non facit quare introducta sit appellatio sed iniquum gravamen supr. cap. 4. ad nostram. Et infra eodem cum speciali. cap. porro. sicut etiam in minima re furtum committitur. 14. quaest. v. cap. ultimo. Ex his colligitur quod si licet a summo pontifice appellare pro maxima haeresi: puta si pronunciare vel assereret legem Christianam esse falsam et malam vel Christum fuisse pseudoprophetam: licebit pro minima haeresi appellare ab ipso. Et consimili ratione licet impugnare et accusare Papam si minimam haeresim qualitercunque sacris literis obviantem praesumpserit affirmare. Per eandem rationem dicunt quod si impugnantes etiam et accusantes Papam asserentem quod fides Christiana est mala et falsa sunt a catholicis defendendi.
Discipulus Ista nimis me ergent de quibus post opus istud mentem tuam exequiram. Nunc vero dic quomodo ad rationes quibus ostenditur quod a Papa appellare non licet respondetur.
Magister Ad primam respondetur quod si Papa fieret haereticus superiorem habet in terris. Et ideo ab eo appellare licet. Et ita licet impugnare et accusare ipsum. Ad secundam respondetur quod a iurisdictione Papae haeretici sunt omnes catholici absoluti. Et ideo a Papa haeretico licet cuilibet appellare non ut eximatur a iurisdictione Papae haeretici: qui non per appellationem sed per apostasiam Papae quilibet a iurisdictione sua est exemptus. Licet tamen appellare a Papa haeretico quia forte videt quod per appellationem utilius et efficacius Papam haereticum poterit impugnare. Si autem Papa non erret contra fidem appellans ab ipso false et inique non est a iurisdictione Papae simpliciter et absolute exemptus sed ad tempus ut Papae innocentia declaratur et calumniator evidentius convincatur et a crimine puniatur. Nec est habendus pro exempto. Alii autem nescientes illum inique procedere in favorem fidei Christianae et ut vel Papae innocentia declaretur vel eius malitia confundatur debent talem appellantem defendere qui ut postquam fuerit de iniquitate convictus ut acerbe puniatur fideliter laborare.
Discipulus Quid si Papa tenuerit aliquam assertionem contrariam veritati catholicae quam non tenetur explicite credere: et alius ipsum de tali errore impugnaverit: nunquid talis impugnans a iurisdictione Papae est exemptus.
Magister Respondetur quod in hoc casu talis impugnans a iurisdictione Papae exemptus etiam ad tempus: quia in omnibus quae non sunt in derogationem impugnationis suae sicut prius obedire tenetur. Quantum vero ad illa quae suam impugnationem impedire valerent Papae deberet minime obedire: quia fides catholica est summo pontifici praeferenda. Imo etiam quaelibet minima veritas catholica est summo pontifice praeferenda. Imo etiam quaelibet minima veritas catholica est summo pontifici etiam catholico praeponenda. Et ideo impugnantes assertionem Papae haereticam contrariam veritati quam Papam explicite credere non tenetur et propter hoc Papa in tali casu non esset haereticus sed catholicus reputandus in nullo debet obedire Papae in praeiudicium impugnationis suae legitimae: licet sibi in aliis teneatur obedire.
Discipulus Dic qualiter ad tertiam rationem respondetur.
Magister Dicitur quod ab obedientia Papae haeretici licet recedere exemplo illorum qui ab obedientia Anastasii secundi laudabiliter recesserunt. Ab obedientia autem Papae catholici errantis contra fidem quo ad aliquid quod non tenetur credere explicite non licet absolute licet assertionem suam liceat impugnare. Et si aliquid praeciperet quod esset in praeiudicium impugnationis suae quantum ad hoc non esset obediendum eidem. Capitulum autem dist. 52. assumptum loquitur de Papa haeretico super hoc praecipiente quod sit in derogationem divini honoris et fidei orthodoxae. Ad quarta rationem respondetur quod non licet eidem pro eadem causa eodem tempore absolute appellare ab aliquo et ad ipsum. Et ideo qui appellaret a Papa pro haeresi modo liceret sibi tunc pro haeresi appellare ad ipsum. Et si de facto appellaret esset tanquam sibimet contrarius repellendus. Pro diverso autem tempore licet eidem pro eadem causa appellare ab aliquo et ad ipsum: et converso. Unde saepe quid appellat ad e# suum vel metropolitanum qui tamen postea si senserit se gravatum indebite vel reputaverit sententiam datam iniquam appellat ab illo. Sic aliquis reputans Papam catholicum poterit ad ipsum pro causa haeresis appellare: a quo tamen si aliquid diffinerit et asserverit fidei contrarium orthodoxae sibi appellare licebit. Ad quintam rationem respondetur quod pro aliqua causa temporali appellare ab imperatore liceret: sicut etiam de aliqua posset coram Papa appellare. Nam et populus posset ex causa Imperatorem deponere quemadmodum diversa regna suos reges deposuisse leguntur. Ad sextam respondetur quod ab illo ad quem sunt omnes causae fidei deferendae non est appellandum si non contra fidem erraverit orthodoxam. Si autem erraverit licet appellare ab ipso et etiam licet ipsum fortiter impugnare. Et tali impugnationi est ab omnibus catholicis deferendum. Et tales impugnantes sunt ab omnibus catholicis quantum congruerit cuilibet defendendi.
Discipulus Nunquid secundum illos tenentur catholici talibus impugnationibus summi pontificis adhaerere.
Magister Respondetur quod multi tenentur taliter impugnantes Papam defendere et eorum impugnationibus adhaerere. quia ad hoc quod aliquis teneatur taliter impugnantes Papam haereticum defendere et impugnationibus eorum deferre sufficit quod nesciat eos malo zelo Papam de haeresi impugnare. Cum etiam iudex quandoque sciens appellationem iniquam et falsam debeat eidem deferre. Ad hoc autem quod teneatur quis impugnationibus adhaerere requiritur quod sciat quod talis impugnatio continet aequitatem et veritatem. Et ideo qui sciunt aliquos Papam de haeresi impugnare quamvis non debeant impugnationibus eorum adhaerere debent tamen eos defendere quousque causa fuerit terminata et iterum quaerere sollicite veritatem iuxta legem divinam quae ut habetur Deut. 13. sic praecepit: si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos egressi sunt filii Belial et everterunt habitatores urbis atque dixerunt: Eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis. Ex quibus verbis datur intelligi quod si aliqui asserunt Papam vel alium velle fidem corrumpere orthodoxam non sunt statim repellendi nec in continuo cruciandi vel alias male tractandi: sed prius est veritas sollicite indaganda et per consequens ipsi interea sunt defendendi.
Magister Respondent aliqui quod eo ipso quod Papa in hoc casu niteretur catholicos impedire ne de ipso inquirerent veritatem deberent ipsum magis suspectum habere eo quod ostenderet se lucem odire et quod nollet ad lucem districti iudicii venire ne arguerentur ipsius errores. Et propter hoc deberent magis sollicite quaerere veritatem et auxilium brachii secularis requirere pro inquisitione securius facienda.
Discipulus Quid si Papa nullo modo vellet desistere ab impediendo ne ad inquisitionem procederent.
Magister Respondetur quod si non possent catholici aliter ad inquisitionem procedere nisi prius summum pontificem captivarent ipsum deberent capere et tenere si potentiam talem possent habere invocato auxilo brachii secularis.
Discipulus Hic isti videntur contradicere assertioni priori. Nam prius dixerunt quod nulla persona aut collegium habet iurisdictionem de haeresi super Papam mendaciter diffamatum licet debeant catholici dubitare an habeant iurisdictionem super ipsum. Et ideo teneantur ad inquisitionem procedere faciendam. Nunc autem dicunt quod habent potestatem ipsum capiendi. Potestas autem capiendi nunquam est sine iurisdictione. Ergo sibiipsis contradicunt aperte.
Magister Dicunt quod hic ostendis te scripturarum et rationis naturalis intellectum nequaquam habere. Nam potestas detinendi capiendi et ligandi freneticum et Dominum suum se praecipitare volentem vel in aqua submergere vel alio modo occidere semetipsum secundum quod ex verbis beati august. quae ponuntur 5. q. 5. non omni et 23. q. 4. c. ipsa pietas et c. minimum colligitur evidenter ad omnes in charitate existentes pertinet.
Discipulus Istud exemplum non est ad propositum: quia secus est de aliquo subdito se volente occidere quia perdidit usum rationis: et de Papa qui est omnium caput in quem in nullo casu licet in Papam manus iniicere violentas: quamvis non licet in ipsum manus iniuriosas iniicere si Papa sive effectus freneticus aut aliter alienatus a sensu non habens usum rationis ex desperatione vel tristia vel alia causa quacunque vellet seipsum occidere semetipsum de muro praecipitando vel aliter violenter esset tenendus. Si etiam esset in aliqua domo quam quis sciret certissime ruituram et ille sibi praenunciaret domum ruituram si Papa nollet credere nec exire Papa in hoc casu esset extrahendus invitus et ita manus violenta iniicienda esset in Papam. In pluribus etiam casibus aliis licite posset quicunque servus manus iniicere violentas in Papam ipsumque ligare et fortiter detinere. Et ita manifeste potestas capiendi et detinendi ab omni iurisdictione poterit separari. Non enim per phrenesim Papae vel alterius volentis occidi seipsum tribuitur aliqui iurisdictio supra volentem se occidere et tamen tunc habet etiam servus potestatem capiendi ligandi et etiam detinendi Papam.
Discipulus Cogor concedere quod potestas capiendi ligandi et detinendi ab omni iurisdictione poterit separari. Sed hoc non accidit nisi quis velit seipsum occidere.
Magister Quid si Papa vellet absque necessitate in seipsum manus iniicere oculos eruere aut manus aut pedes abscindere.
Discipulus Etiam tunc posset licite ab alio absque iurisdictione ligari.
Magister Si Papa vellet alium occidere sine causa nunquid illi liceret vim vi repellere absque iurisdictione.
Discipulus De hoc vellem scire quid praedicti assertores dicant.
Magister Dicunt quod liceret regi saltem vel laico vim vi repellere et tamen per talem repulsam iurisdictionem super Papam repellendi vim ut minime obtineret.
Discipulus Non adducunt exempla nisi ubi ipsi immineret mors corporalis vel saltem laesio gravis.
Magister Si licet pro morte corporali imo pro gravi iniuria corporali propria et aliena fidelium evitanda manus iniicere violentas in Papam absque iurisdictione speciali multitudinis fidelium: multo magis pro morte spirituali evitanda licebit in casu manus iniicere violentas in Papam. Consimili enim modo arguit beatus August. ad probandum quod licet in haereticos exercere vindictam ut habetur 23. q. 4. c. ipsa pietas fundans se in isto medio: omne quod debemus impendere hominibus pro morte eorum temporali vitanda debemus eisdem dependere pro morte aeterna vitanda dicit in haec verba: quid igitur de opere misericordiae pro vita aeterna adipiscenda et poena aeterna vitanda hominibus impendere iudicandum est si pro calute ista non solum temporali sed etiam brevi et ad tempus exiguum liberanda sic nos subvenire hominibus ratio vera et benigna compellit. Ex quibus verbis et Augustin. processu ibidem ubi per multa probat exempla quod debemus etiam illos qui minime sunt de iurisdictione nostra liberare a morte invitos et in eos iniicere manus violentas pro morte vitanda colligunt isti quod si pro vitanda morte Papae et alterius licet manus iniicere violentas in Papam ipsumque captivare tenere et ligare multo fortius licebit in casu pro morte spirituali vitanda ipsius Papae et alterorum pro vita aeterna adipiscenda salvandoque grege dominico manus iniicere violentas in papam ipsumque fortiter ligare et tenere.
Discipulus Istud videtur apparens si constaret Papam velle spiritualiter corrumpere orthodoxos quod capi posset et teneri: sed propter infamiam falsam de qua non constaret quod non esset falsa non esset hoc agendum.
Magister Non dicunt isti quod propter infamiam Papa captivari deberet: sed asserunt quod si patenter impediret inquisitionem debitam fieri de ipso pro salute totius Christianitatis deberet detineri per illos qui tantam haberent potestatem temporalem: nec detinentes essent excommunicati. Sicut nec illi sententiam excommunicationis incurrent qui Papam volentem seipsum vel alium innocentem absque causa occidere detinerent. Absque n. temeritate vel dolo non incidit quid in canonem propter iniectionem manuum in Papam vel alium clericum.
Discipulus Violentia non videtur esse sine temeritate vel dolo.
Magister Respondent quod aequivocas de vocabulo violentiae et aliter vis uti vocabulo quam ipsi accipiant. Episcopi enim accipiunt iniectionem manuum violentiam pro omni iniectione manuum in invitum et sic constat quod iniecto manuum violenta in aliquem potest esse charitativa absque omni temeritate et dolo.
Magister Dicunt quod spectat ad illos catholicos ad quos Papae spectaret punitio si esset manifeste in haeresi deprehensus. Unde ut dicunt praedicta inquisitio primo et principaliter spectaret ad universalem ecclesiam si essent ita pauci catholici quod omnes convenirent in unum vel possent leviter convenire. Secundo pertineret ad concilium generale quod vicem tenet universalis ecclesiae. Tertio si nec universalis ecclesia conveniret in unum nec generale convocaretur concilium spectaret ad dioecesanum in cuius dioecesi moraretur Papa cum consilio vicinorum episcoporum si esset necesse. Si autem Dioecesanus negligeret pertineret ad sedem vel clerum ubi Papa moraretur. Si vero clerici omnes essent damnabiliter negligentes talis inquisitio spectaret ad laicos.
Magister Ut ad tuam interrogationem perfecte respondeant distinguunt: quod aut fama est orta a certis personis providis et discretis integrae opinionis et famae ante infamiam Papae volentibus Papam accusare de haeresi: aut orta est ab incerto auctore volente contra Papam inscribere seu denunciare volente. Si primo modo dicunt quod omnino procedendum est ad inquisitionem nisi Papa sponte se velit iudicio bonorum virorum submittere si autem orta est fama ab incerto auctore vel certo denunciare volente et non est tanta infamia quin absque scandalo ecclesiae et periculo fidei valeat tolerari vel etiam dissimulari cuius interest et potest diligenter inquirere veritatem.
Discipulus Dic quomodo secundum istos procedere debet iudex iuxta primum membrum.
Magister Dicunt quod cum aliquis Papam vult de haeresi accusare tunc ille qui esset iudex Papae in haeresi deprehensi debet suam intentionem exprimere: quam iudex quaecunque sit ille sive ecclesiasticus sive laicus debet diligenter examinare. Et si invenit ipsum ad accusandum idoneum denunciat Papae quod de haeretica pravitate impetitur rogando eum quod iudicio eligendorum se submittat exemplo sanctorum patrum qui pro minoribus criminibus se aliorum iudicio subiecerunt. Quod si Papa de sua confidens innocentia pro omni scandalo amovendo consenserit facere eligantur iudices a Papa et accusare volente qui secundum iustitiam sine personarum acceptione procedant. Si autem Papa noluerit quoquomodo se submittere iudicio ille qui esset iudex manifeste Papae in haeresi deprehensi si habeat tantam potestatem temporalem vel habere potuerit ratione dubii: quia dubitatur an sit de iurisdictione iudiciis supradicti citet eundem et tandem si potuerit compellat Papam sibi respondere.
Discipulus Ista narratio multos videtur includere errores. Talis enim processus non est circa aliquem alium a Papa habendus. Ergo nec circa Papam.
Item quomodo potest aliquis citare Papam qui non est iudex Papae.
Amplius non videtur quod Papa teneatur iudicio cuiuscunque se submittere.
Rursus: talis processus non videtur in legibus praefinitus. Quare temere isti talem modum procedendi praefigunt.
Magister Istas obiectiones et multas alias isti assertores faciunt contra seipsos. Respondentque ad ipsas dicentes primo ad ultimam quod non intendunt aliquam formam procedendi circa Papam praefigere: sed quia Papa superiorem in causa haeresis quamdiu manet Papa non habet. Et qualiter sic proceditur circa Papam contra quem apparet legitimus accusator de haeresi in legibus minime invenitur ne Papa contra fidem errare possit insolenter et catholicos secum trahere in errorem oportet modum aliquem specialem rationi consonum non verbis legum totaliter innitentem nec ab intellectu penitus discrepantem circa accusationem summi pontificis invenire. Quemadmodum si regnum aliquod ex causa rationabili regem suum vellet compellere in iudicio coram populo respondere: quia in legibus regnorum de hoc casu nihil penitus habetur oporteret modum aliquem specialem excogitare qui esset in tali casu servandus. Modus autem superius recitatus de Papa quem cupit aliquid idoneus accusare rationabilis istis apparet. Quare videtur illis quod modus praedictus circa Papam congrue poterit observari. Nec tamen invident cuicunque qui modum magis rationabilem excogitare valebit. Et forte in aliquo casu propter aliquas circumstantias non esset praedictus modus usquequaque servandus: nec forte propter potestatem vel auctoritatem Papae poterit dari modus certus in omni casu servandus. Propter hoc dicunt quod male arguis: talis processus non est tenendus circa alium a Papa: Ergo nec circa Papam quia non constat quod non habet superiorem in hac causa eo quod non constat ipsum esse haereticum necesse est aliquid speciale servare et modo speciali procedere. Cum vero dicis quod nullus potest citare Papam qui non est iudex Papae: Respondent quia non solum qui est in rei veritate iudex alicuius sed etiam qui dubitatur esse iudes potest ipsum citare. Ideo potest quis citare Papam quando dubitatur probabiliter an sit iudex eius.
Discipulus Nemo debet dubitare se esse iudicem Papae: quia debet esse certus quod non est iudex Papae antequam convincatur.
Magister Videtur quod quamdiu non apparet quid idoneus qui vellet accusare Papam nec est graviter diffamatus debet quilibet esse certus se non esse iudicem Papae. Quam cito autem apparet accusator idoneus de quo praesumitur quod bono zelo Papa accusare proponitur vel Papa est de haeresi graviter diffamatus ita quod talis diffamatio convenienter dissimulari non potest quicunque esset iudex Papae si Papa esset manifeste in haeresi deprehensus posset probabiliter dubitare se esse iudicem Papae. Postquam autem Papa esset aperte in haeresi deprehensus posset probabiliter dubitare sed debet esse certus quod est iudex Papae. Non ergo in hoc casu quilibet debet esse certus se non esse iudicem Papae. Imo potest probabiliter dubitare Papam ex suo delicto esse effectum de iurisdictione sua et propter dubitationem probabililem habet potestatem in iure citandi ipsum.
Discipulus Quid si non audet citare ipsum id est Papam.
Magister Respondent quod si principes et potestates ac clerici et laici causam Dei negligerent et favor Papae indebitus ita multitudinem occuparet quod Papa nec ad submittendum se iudicio nec ad respondendum quomodolibet induci vel cogi posset: non restaret illis qui eum de iure citare deberent nisi dolor et gemitus et esset eis servandum consilium beati August. quod dat catholicis quando potestas habet multitudinem sociorum qui lib. 2. contra Episcopum Parsameniam ut recitatur 23. q. 4. c. non potest ait: non potest esse a multis salubris correctio nisi cum ipse corripitur qui non habet sociam multitudinem. Cum vero idem morbus plurimos occupaverit nihil aliud bonis restat quam dolor et gemitus. Et infra: revera cum contagio peccandi multitudinem invaserit divinae disciplinae vera misericordia necessaria est. Nam consilia separationis et inania sunt istis et perniciosa atque sacrilega quia impia et superba et plus perturbant bonos infirmos quam corrigant animosos malos. Et infra: turba autem iniquorum cum facultas est in populis promendi sermonem ganerali obiurgatione ferienda est et maxime si occasionem atque opportunitatem praebuerit Deo qua eos appareat pro suis meritis vapulare. Sic si contra Papam appareat idoneus accusator vel ipse fuerit de haeresi graviter diffamatus si multitudo sibi faveret ut nec induci vel cogi possit in iudicio parere nihil aliud accusatori illius qui esset iudex suus si esset manifeste in haeresi deprehensus et aliis catholicis bonis restaret quam dolor et gemiuts. tunc enim citatio et accusatio essent inanes: et tamen non solum occulte sed etiam publice cum facultas haberetur absque perturbatione bonorum essent fautores Papae graviter increpandi et modis omnibus inducendi ut laborarent fideliter quantum liceret pro officio cuiuslibet quatenus in favorem fidei Christianae Papa iudicio se submitteret illius qui esset iudex suus si esset manifeste in haeresi deprehensus respondere cogeretur. Cum autem dicis quod Papa non tenetur se submittere iudicio cuiuscunque: respondent quod in casu pro scandalo evitando et veritate catholica declaranda et exaltanda ac pro communi utilitate procuranda tenetur Papa de necessitate salutis se iudicio inferiorum submittere.
Magister Non putes quod ipsi intendant dicere Papam in omni casu ad voluntatem cuiuslibet se debere submittere iudicio aliorum: sed volunt quod absque causa rationabili Papa non debet iudicium recusare quando ex submissione sua declaretur veritas et iustitia. Et talis submissio nulli speciale praeiudicium generaret et accusantis zelus vel malitia panderetur. Ad hoc autem dicendum tali ratione moventur. Utilitas propria et communis sunt praeferendae malitiae propriae et alienae omnique utilitati Papae temporali. Nam multorum utilitas praeferenda est utilitati unius ut habetur 7. q. 1. scias et 8. quaest. 1. in scripturis et 25. q. 3. quae ad perpetuam. Ergo multo fortius utilitas propria et communis praeferendae sunt utilitati propriae: et multo fortius praeferendae sunt malitiae propriae et alienae. Sed Papa quem accusator idoneus vult de haeresi accusare submittendo si iudicio catholicorum procurat utilitatem propriam et communem: quia procurat declarationem veritatis et iustitiae quae est utilitas propria et communis. Et haec utilitas propriam utilitatem non impedit. Ergo Papa ad hoc tenetur in casu hoc de necessitate salutis. Hoc autem faciendo si est innocens ab omni impetitione super crimine falso liberat semetipsum accusantisque malitiam vel innocentiam manifestat et veritatem exaltat ac bono exemplo sibi subditos aedificat universos dum ex zelo veritatis et iustitiae suorum inferiorum iudicium non recusat. Si ergo Papa est reus multo magis tenetur se submittere aliorum iudicio vel sponte renunciare papatui: quia absque periculo animae non potest papatui praesidere: eo quod omnis haereticus publicus et occultus est omni ecclesiastica dignitate privatus.
Discipulus Ista assertio videtur probabilitate carere quia per praedictam rationem Papa pro omni iniuria quam faceret alicui et pro omni excessu tenetur se subdere aliorum iudicio. Si enim pro crimine falso teneretur se subdere iudicio aliorum: multo fortius pro vera iniuria et vero excessu se subdere iudicio teneretur. Sed hoc constat esse falsum et per verba Aug. evidenter convincitur qui in libro De vita clericorum ut recitatur dist. 86. ubi asserit manifeste quod cum praelatus corrigendo subditos suos modum excedit ab eis nequaquam exigitur ut veniam a subditis expostulet. Ergo multo magis si Papa de crimine falso impetitur non est necesse quod inferiorum iudicio se submittat.
Magister Ad hoc respondetur quod non est simile de iniuriis et nonnullis aliis criminibus et de haeresi: quia iniuriae et alia crimina multa Papam reum non deponunt potestque Papa aliter satisfacere passis iniuriam et de suis scandalizatis excessibus quam se alicuius iudicio submittendo. Et ideo quando potest non tenetur se submittere iudicio alicuius. Sed crimen haeresis Papam de papatu deponit ipso facto. Et ideo si non potest aliter satisfacere accusare volenti et scandalizatis de ipso nisi se submittat iudicio ad hoc de necessitate salutis astringitur. Et consimiliter dicunt quod si Papa de aliqua iniuria vel aliquo excessu non aliter posset satisfacere illi vel illis cui vel quibus tenetur quam se submittendo iudicio adhuc esset de necessitate salutis astrictus. Si vero Papa se nullius subdendo iudicio possit satisfacere ipsum de haeresi accusare volenti et aliis scandalizatis de ipso poterit alium modum tenere. Ad Augustin. dicunt quod praelatus qui in corripiendo modum excedit aliter potest satisfacere subditis quam ab eis veniam postulando. Et ideo non exigitur de ipso ut veniam postulet ab eis.
Discipulus Quomodo secundum istos posset Papa satisfacere accusare violenti nisi subderet se alicuius iudicio.
Magister Respondetur quod saepe potest negativa probari: Et ideo si esset talis casus quod contrarium illius quod accusare volens intendit possit Papa probare sufficeret Papae talem negativam probare nec tunc tenetur se subdere alicuius iudicio.
Magister Dicunt quod si Papa apud bonos et graves est enormiter de haeresi diffamatus ita quod grave scandalum apud catholicos est exortum ipse de necessitate salutis se purgare tenetur si aliter famam suam recuperare non potest. Si autem taliter non est diffamatus ad purgationem minime obligatur.
Discipulus Pro primo membro si habes aliqua motiva profer in medium.
Magister Dicta assertio pluribus rationibus videtur posse probari. Quarum prima talis est: qui famam suam integram et illaesam servare tenetur si potest etiam ipsam si absque culpa sua vel etiam ex negligentia laesa est vel perdita de necessitate salutis reparare et restaurare si potest astringitur. Sed Papa de necessitate salutis si absque crimine potest tenetur famam suam illaesam et integram custodire. Ergo si fama Papae est ax aliquo casu laesa vel perdita et ipse est immunis de necessitate salutis si potest famam suam recuperare vel restaurare et reintegrare tenetur. Et per consequens si non potest aliter quam se purgando hoc facere se purgare legitime de necessitate tenetur. Maior videtur evidens. Minor probatur auctoritate August. qui ut legitur 12. q. 1. cap. nolo ait: nolo ut aliquis de nobis inveniat occasionem male vivendi. Providemus enim bona ut ait Apostolus non solum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus propter nos conscientia nostra necessaria est: propter vos fama nostra non pollui sed pollere debet in nobis. Duae res sunt conscientia et fama bona. Conscientia necessaria est tibi fama proximo tuo. Qui confidens conscientiae suae negligit famam suam crudelis est.
Item Greg. ut habetur 11. q. 3. cap. Non sunt audiendi sive viri sive foeminae qui quando reprehenduntur in aliqua negligentia per quam sit ut in malam veniant suspitiones unde vitam suam longe abesse sciunt dicunt coram Deo sufficere sibi conscientiam puram existimationem hominum non solum impudenter verumetiam crudeliter contemnentes cum occidant animas aliorum. Et infra: Provide quisquis a criminibus flagitiorum atque facinorum vitam suam custodit sibi benefacit: quisquis etiam famam aliis misericors est. Nobis enim est necessaria vita nostra aliis fama. Ex his aliisque quamplurimis colligitur evidenter quod quilibet Christianus quantum in ipso est famam suam servare debet illaesam. Ergo potissime ad hoc summus pontifex obligatur. Quia ad illa quae sunt de iure naturae et ad utilitatem proficiunt aliorum non minus quam alii est astrictus. Et ex hoc evidenter infertur quod famam suam si laesa est vel perdita si non potest aliter per purgationem restaurare debet.
Seucnda ratio est haec non minus debet Papa bonis satisfacere et modestis apud quos de haeresi graviter infamatur quam detractoribus malevolis et malignis teste Gregor. ut habetur 11. q. 3. c. inter verba: Quid enim si homines nos non laudant et conscientia nostra liberos nos esse demonstraret. Et infra: quid enim aliud detrahentes faciunt nisi in pulverem suffiant ut in oculos suos terram excitent: ut unde plus de##ectationis perstant inde magis nihil veritatis videant. Vocandi tamen sunt etiam ipsi et tranquille admonendi eisque satisfieri modis omnibus debet scientes quod de Iudaeis veritas dicit ne forte scandalizemus eos. Ex quibus verbis patenter habetur quod innocens a detrectatoribus malevolis et malignis mendaciter diffamatus ipsis modis omnibus satisfacere debet. Ergo multo magis sive fortius si Papa apud bonos et honestos est de haeresi graviter vel mendaciter diffamatus. Et per consequens si non potest aliter excusare purgando satisfacere debet.
Tertia ratio est haec. Papa non minus quam alii peccatum mortale vitare tenetur. Sed cum diffamatus de crimine recusat se purgare cum non potest suam innocentiam aliter declarare est peccatum mortale cum hoc sit scandalizare pusillos et infirmos et etiam magnis perfectis occasionem scandali#are. Tale autem scandalum est peccatum mortale. Quod ex gravitate poenae quae sibi debetur constat aperte cum Salvator dicat Matth. 6. qui autem scandalizaverit unum de pusillis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. Ergo Papa tale scandalum de necessitate salutis vitare tenetur. Et ita debet se purgare si non potest aliter suam innocentiam declarare et infamiam exortam sedare.
Discipulus Dicerent forte aliqui quod si Papa diffamatus nolit se purgare et alii scandalizantur ex hoc: scandalum tale non est datum sed acceptum. Et ideo propter tale scandalum non tenetur Papa se purgare.
Magister Hanc responsionem alii impugnare nituntur probantes quod tale scandalum est datum non acceptum: quia ille qui ex forma facti reddit se suspectum de crimine scandalizat informos active quantum in se est. Qui autem renuit se purgare quando est graviter diffamatus de crimine reddit se suspectum. Imo videtur quod de facto fatetur se convictum: quia non minus se reddit convictum de crimine qui diffamatus renuit se purgare quam qui vocatus in ius iudicium nititur subterfugere cum gravius et periculosus sit subire iudicium quam purgationem praestare sed qui iudicium subterfigit ostendit se convictum extra de praesump. nullus et 11. q. 1. Christianus et 3. q. 9. decrevimus et di. 74. c. honoratus ergo multo fortius qui diffamatus est et se purgare recusat ostendit se convictum et per consequens scandalum generat manifestum.
Quarta ratio est haec. Illa oporteret papam facere quae sunt facilia ad agendum: et sibi nec temporaliter nec spiritualiter obsunt sed spiritualiter prosunt et quorum omissio est periculosa subditis et nociva sed quod papa diffamatus de haeretica pravitate se purget saltem per proprium iuramentum est facile et si est innocens sibi nec temporaliter nec spiritualiter obest: imo spiritualiter prodest talis autem purgationis omissio est subditis periculo pariter et nociva ergo talem purgatioem papa exhibere tenetur. Maior videtur manifesta: quia qui talia subditis negligit exhibere ostendit aperte se utilitatem subditorum non amare: cum sine damno proprio temporali et spirituali et labore gravi utilitatem propriam despiciat procurare. Maior quantum ad omnes suas partes veritatem continere videtur nam purgatio praesertim per proprium iuramentum nulli debet videri difficilis talis autem purgatio exhibenti nec temporaliter nec spiritualiter nocet: sed spiritualiter prodest cum sit actus meritorius subiectos aedificans et ab infamia liberans exhibentem. Quos autem talis purgationis omissio sit subditis periculosa patet de se quoniam offendiculum praebet infirmis et conscientias percutit subditorum.
Quinta ratio est haec qui ex debito charitatis tenetur proximo exhibere illud quod minus est utile sibi tenetur etiam aillud quod magis est utile exhibere proximo si est aeque facile nec sibi nec alicui praeiudicale in aliquo magis quam illud quod est minus tile ubi enim ex debito charitatis tenetur aliquis proximum suum vestire et ex eiusdem debito caritatis tenetur eundem pascere et potum dare si aeque faciliter potest et non maius damnum aut periculum sibi vel alii imminet ex uno quam ex alio sed magis utile est fidelibus quod papa de haeresi diffamatus suam innocentiam se purgando declararet quam sit vestiri ab ipso pasci et potari sed papa tenetur ad opera misericordiae corporalia et spiritualia si habet: ergo magis tenetur ad purgationem quae non immerito spiritualis misericordia est censenda si aeque faciliter absque damno et periculo aliorum et proprio eam valeat exhibere.
Sexta ratio est haec qui tenetur scandala evitare et minime sustinere tenetur suscitata tollere et sedare si potest sed papa tenetur scandala evitare et minime sustinere: quia non erit aliter imitator Christi dicentis: ut autem non scandalizemus eos et c. Matth. 17. neque Apostoli Pauli dicentis 1. ad Corinth. 8. si esca mea scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem scandalizem neque illud Apostoli ad Rom. 14. hoc iudicate iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum ergo papa tenetur scandala suscitata a subditis removere si potest et maxime quae de persona sua sunt exorta sed si est de haeresi diffamatus grave scandalum de ipso est exortum ergo hoc scandalum removere debet si potest: et si non potest aliter removere nisi siipsum purgaverit si purgare tenetur.
Septima ratio est haec. Ille qui propter scandala evitanda debet bona spiritualia dimittere multo magis propter idem debet spiritualia bona perficere papa autem propter scandala evitanda debet nonnulla spiritualia bona omittere saltem ad tempus sicut praedicationem verbi Dei punitionem malorum et nonnulla alia ergo multo magis propter scandala evitanda debet spiritualia bona perficere sed quod diffamatus sepurget est bonum spirituale ergo propter scandala evitanda pariter et sedanda debet papa si est diffamatus se purgare.
Discipulus Ista ratio dupliciter videtur peccare primo quia sic concluderet sequeretur quod propter scandalum evitandum aliquis tenetur religionem intrare et proprietatem omnium temporalium in perpetuum abdicare: quod non videtur verum. Secundo deficit: quia quod papa purget se non videtur bonum spirituale: quia talis purgatio posset esse sibi nociva nullum autem bonum spirituale est alicui nocivum.
Magister Primam tuam instantiam isti nituntur excludere dicentes quod ratio illa concludit de bonis spiritualibus quae non sunt supererogationis huiusmodi autem est purgatio canonica quando aliquis est de crimine diffamatus et ideo quando papa est de haeresi diffamatus debet se purgare propter scandalum evitandum: non tamen tenetur proprietatem omnium abdicare quia hoc est supererogationis: et ideo ad hoc non tenetur. Secundam instantiam excludunt dicentes quod purgatio non debet esse nociva papae nisi propter malam voluntatem papae quemadmodum et omnia bona spiritualia propter caritatem possunt esse occasio nocumenti sunt tamen inter bona spiritualia computanda.
Octava ratio est haec praelatus qui tenetur subditos suos a minori damno vel periculo liberare debet eos a maiori damno vel periculo eripere sed papa subditos suos tenetur a damno et periculo corporali et temporali si potuerit liberare sicut et quilibet Christianus iuxta illud Exo. 23. si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed levabis cum eo et iuxta illud Prov. 24. Erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare non cesses et iuxta illud Psal. Eripite pauperem et egenum de manu peccatorum liberate ergo multo magis debet papa suos subditos scandalizatos de ipso a damno et periculo spirituali si potuerit liberare. Hoc autem potest se purgando ergo tenetur sipsum purgare. Dicunt ergo isti propter istas rationes et alias quarum multiplicitate te nolo gravare: quod papa de haeresi graviter diffamatus propter famam propriam restaurandam et propter scandalum evitandum pariter et sedandum et propter exaltationem et dilatationem fidei Christianae ac etiam propter subditos ab omni periculo spirituali praeservandos debet se purgare quomodo enim ut dicunt papa pro fide catholica dilatanda et pro ovibus suis animam suam morti exponeret si non curat pro eis se a crimine purgare aut quomodo cum Apostolo carnem non manducaret in aeternum ne fratrem suum scandalizaret si non curat famam propriam declarare aut quomodo curam debitam subditorum suorum censendus est habere si negligendo se purgare animas occidit eorum.
Item Leo papa ut habetur eisdem ca. et q. c. auditum ait: auditum est fratres charissimi qualiter mali homines in me gravia crimina confinxerunt quamobrem ego Leo pontifex sanctae Romanae ecclesiae purifico me in conspectu vestro coram Deo et Angelis eius quia istas criminosas et sceleratas res quas mihi obiiciunt illi nec perpetravi nec perpetrari feci vel iussi hoc autem faciens non legem praescribo caeteris quia id facere cogantur. Ex quibus auctoritatibus videtur manifeste probare. quod summus pontifex diffamatus ad purgationem nequaquam astringitur licet sponte si voluerit valeat se purgare qualiter tamen ad ista praedicti assertores respondeant manifesta.
Magister Praedictas instantias multis modis resellere moliuntur primo dicentes: quod praedicti summi pontifices Sixtus et Leo sponte non de necessitate se purgare volebant et ideo in tali casu in quo Sictus et Leo erant formam faciendi consimilem aliis minime praefixerunt. Ad cuius evidentiam dicunt esse sciendum quod sicut notat Glos. 11. q. 3. c. in cunctis infamia orta ab inimicis non inducit purgationem extra de purgatione c. in immunitate et 2. q. 5. c. omnibus. Nec ab omnibus etiam personis nec ab illis qui de facili credunt. Quod etiam Innoc. tertius ut habetur extra de accusatione c. qualiter et quando. testari videtur dicens quod cum praelatus excedit si per clamorem et famam ad aures superioris pervenerit non quidem a malevolis et maledicis sed a providis et honestis: nec semel tantum sed saepe quod clamor innuit et diffamatio manifestat debet coram ecclesiae superioribus veritatem diligentius perscrutari. Ex quibus verbis datur intelligi quod propter infamiam ortam ab inimicis maledicis et levibus personis non est necesse purgationem praestare. Ex quo isti respondent ad praedictas instantias dicentes quod si praedicti pontifices Sixtius et Leo diffamati fuerint illa infamia orta fuit ab inimicis et maledicis detractoribus. Quod evidenter Sixtus de se insinuat dicens scitote me criminari a quondam Baffo iniuste et persequi. Hoc etiam Leo de se aperte demonstrat dicens: mali homines qui in gravia crimina confinxerunt. Ex quibus verbis apparet quod si isti pontifices diffamati fuerint illa infamia a malis processit quare propter talem infamiam non fuit necesse ut se purgaverint. Secundo dicunt quod saepe dicti pontifices non erant diffamati sed solum modo accusati et ideo non fuit necesse quod purgationem praestarent quia accusatore deficiente non cogitur re#s se purgare nisi fuerit diffamatus. Tertio dicunt quod praedicti summi pontifices se prugando legam similem faciendi aliis summis pontificibus minime praebuerunt: quia nec potuerunt eis legem imponere cum non habet imperium par in parem praebuerunt eis tamen exemplum simile faciendi et summi pontifices in tali casu ad hoc ex lege divina et iure naturae ac debito charitatis necessario sunt adstricti.
Discipulus Nulla istarum responsionum videtur satisfacere prima non: quia videtur quod undecunque illius in famia sit exorta debet diffamatus prugationem exhibere unde et rationes quas adduxisti de laborante infamia undecunque exorta aeque videntur concludere quod etiam Glos. de accusationibus qualiter et quando insinuare videtur dicens: Satis potest dici quod indicenda est purgatio undecunque procedat infamia saltem propter scandalum ar. primum de purgatione c. accedens. Secunda autem responsio videtur deficere: quia secundum Greg. sicut superius allegasti de detractoribus modis omnibus satisfieri debet ergo papae praefati suis detractoribus et criminatoribus satisfacere debuerunt: et per consequens saltem propter eos debuerunt se purgare. Tertia responsio non procedit: quia Sixtus non solum asserit se aliis similem faciendi formama minime dare sed etiam dicit quod aliter evadere potuisset.
Magister Ista et plura alia allegant contra seipsos quae etiam conantur dissoluere. Ad evidentiam primae obiectionis dicunt esse notandum quod infamia aliquando usque ad bonos et honestos procedit. Interdum vero providi et discreti ex infamia suscitata nihil mali suspiciantur contra taliter diffamatum in primo casu sive infamia exorta sit ab in certo auctore sive a certo auctore provido et honesto sive a certo auctore malevolo infico maledico vili persona vel a personis suspiciosis et quae facile credunt sicut undecunque purgatio est praestanda et de taliter diffamato apud providos et honestos undecunque fama mala procedat loquitur Glossa inducta et de tali rationes inductae superius videntur concludere. In secundo autem casu quando solummodo apud inimicos detractores malevolos et suspectos et qui facile credunt aliquis diffamatus existit purgationem praestare non oportet et in hoc casu loquitur Innoc. tertius et Glos. 11. q. 3. in cunctis. Ad secundam obiectionem, respondetur quod detractoribus inimicis et malevolis satisfieri debet absque onere satisfacientis et periculo quando de eorum correctione spes habetur si vero de eorum correctione nequaquam spes habetur non debet satisfacere ipsis. Et ideo praedicti summi pontifices suis detractoribus debuerunt satisfacere absque onere purgationis eis veritatem indicando et monendo ne ipsi mendaciter diffamarent si habeatur spes de correctione ipsorum. Ad tertiam respondetur quod Sextus aliter potuisset evadere quam se purgando quia apud providos et honestos non extitit diffamatus et criminator ipsius incorrigibilis putabatur.
Discipulus Quid est agendum secundum istos si papa de haeresi graviter diffamatus nullo modo voluerit se purgare.
Magister Dicunt quod pro convicto debet haberi: et ideo papatu est privandus.
Discipulus Quomodo probant quod pro convicto debet haberi.
Magister Hoc probant sic: magis debet haberi pro convicto papa diffamatus qui se purgare recusat quam ille qui cupit se purgare cum purgatores habere non potest iste enim praetendit quod paratus est corrigi nec in hoc peccat quod desiderat se purgare praesertim si est innocens licet ex aliquo casu purgatores habere non possit ille vero incorrigibilem se ostendit et novum scandalum et peccatum committit cum se purgare recusat sed qui cupit se purgare cum purgatores habere non possit pro convicto haberi non debet extra de purgatione canonica cum per et c. intererit etiam extra de Symo. insinuatum et c. de hoc ergo multo fortius si papa de haeresi diffamatus est graviter et se nullatenus vult purgare pro convicto debet haberi. Per hoc enim est contra ipsum praesumptio violenta propter quam poterit merito condemnari.
Discipulus Quid secundum istos debet papam se purgare nolentem damnare.
Magister De hoc sunt diversae opiniones una est quod papa eo ipso quod diffamatus esset de haeresi et requisitus nollet se purgare esset ipso facto papatu privatus tanquam haereticus. alia est quod non esset ipso facto depositus sed esset per iudicem deponendus.
Discipulus Per quem.
Magister Una est opinio quod per concilium generale. Alia est quod per dioecesanum vel per illum qui est Iudex papae si esset per evidentiam rei in haeresi deprehensus unde quidam dicunt quod esset deponendus a Romanis.
Magister Ad omnes auctoritates quae contra praefatam assertionem sonare videntur unicam dant responsionem generalem dicentes quod intelligi debent quando papa non est diffamatus de haeresi nec in aliquo crimine de quo scandalizaretur ecclesia incorrigibilis notorie reperitur.
Discipulus Ista generali responsione non obstante dic quomodo ad singulas auctoritates responsiones dant speciales: et quomodo eas pertractare conantur.
Magister Dicunt quod prima auctoritas sumpta ex illo cap. 9. et c. nemo solvit seipsam cum dicit expresse: nemo iudicabit primam sedem iustitiam temperare desiderantem. Ex quibus verbis intelligitur quod illud capitulum loquitur de papa quando desiderat iustitiam temperare tunc autem non est incorrigibilis nec haereticus licet enim papa etiam notorie deliquerit si tamen desiderat iustitiam temperare non est ideo incorrigibilis reputandus.
Discipulus Secunda auctoritas eiusdem expresse insinuat quod papa in nullo casu est iudicandus cum dicit a quoquam neque enim ab Augusto et c. Ex quibus verbis datur intelligi quod papa in nullo casu est iudicandus a quoquam.
Magister Isti respondent dicentes quod sane debes intelligere verba praefata ut intelligas ea quae in casu in quo loquuntur praecedentia verba quando sc. papa desiderat iustitiam temperare unde quod non sic generaliter nullo casu excepto debeant intelligi Gloss. ibidem asserit manifeste dicens: nemo iudicabitur nisi se alicuius iudicio suibmittat ut 2. q. 7. nos. si etiam in causa haeresis 40. di. si papa et cum submittit se confessori suo tenetur ei parere hic exprimunt tres casus in quibus potest papa ab alio iudicari. Quartum calum exprimit Gloss. dist. 40. si papa sicut est dictum quando scilicet de crimine notorio papae scandalizatur ecclesia et ipse est incorrigibilis et ita patet quod verba praedicta non debent sine exceptione intelligi quando tamen ipsemet papa vult et potest facere iustitiam non esset ab aliquo iudicandus.
Discipulus Quid si papa esset haereticus et vellet se corrigere iustitiam temperando esset ne ab alio iudicandus.
Magister Respondent dicentes quod papa si efficiatur haereticus eo ipso non est papa et ideo quantumcunque tunc cuperet facere iustitiam esset ab alio iudicandus sed si manet verus papa et vult facere iustitiam non debet ab aliquo iudicari.
Discipulus Si papa manens papa quocunque crimine involutus volens facere iustitiam non est ab aliquo iudicandus ergo nullus alius habet super ipsum iurisdictionem coactivam: quia incorrigibilitas papae non tribuit alicui iurisdictionem.
Magister Dicunt quod sicut ratione delicti sit aliquis prius non subditus alicuius de iurisdictione eius ita papa ratione incorrigibilitatis et criminis de quo scandalizatur ecclesia sit de iurisdictione illorum qui prius fuerunt sibi subiecti.
Discipulus Quid si papa primo incorrigibilis appareret et postea cum causa sua inciperet ventilari correctionem promitteret et corrigi vellet: nunquid qui inceperunt discutere causam papae ipsum iudicare deberent.
Magister Circa hoc sunt assertiones diversae una est quod ex quo isti qui incepissent ventilare causam papae habuissent iurisdictionem super papam propter promissionem papae nequaquam dictam iurisdictionem amitterent: et ideo ipsum iudicare valerent. Alia est: quod sicut per incorrigibilitatem papae acquiritur iurisdictio super ipsum ita per corrigibilitatem amittitur.
Discipulus Quomodo secundum istam assertionem est nota incorrigibilitas papae.
Magister Respondetur quod erit nota cum per praesumptionem violentam constat quod habet propositum se nullatenus corrigendi: puta quod asserit quod non vult se corrigere: vel quia saepe monitus non se corrigit. Sic enim Imperator et Romani Papam Iohannem 12. incorrigibilem indicaverunt quia saepe monitus nullatenus se correxit.
Discipulus Dic quomodo respondetur ad auctoritatem Symachi papae.
Magister Dicitur quod intelligenda est: quando papa non est de haeresi graviter diffamatus nec in aliquo crimine de quo scandalizetur ecclesia incorrigibilis invenitur cum vero dicitur quod ubi canon non excipit nec nos debemus excipere: Respondetur quod illa regula est regulariter vera: fallit tamen ubi alius casus non excipit et ubi scriptura divina excipit vel etiam ubi ius naturale vel ratio evidens naturalis dictat excipiendum. Sic autem est in proposito: quia ratio naturalis et ius naturale dictant quod ubi papa esset notorie haereticus vel criminosus et scandalizaret ecclesiam et se nollet corrigere abiiciendus esset quae ratio scripturae divinae concordat approbanti assertionem Cayphae principis sacerdotum dicentis: Expedit ut unus homo moriatur pro populo ne tota gens pereat. Ex quibus verbis colligitur quod sicut fuit expediens quod Christus innocens pro populo moreretur ne tota gens periret ita etiam expedit quod papa haereticus et criminosus et incorrigibilis moriatur similiter sit de papatu proectus et non tota gens pereat.
Discipulus Quae est illa ratio naturalis quae dictat papam criminosum et incorrigibilem abiiciendum.
Magister Dicitur quod ratio est illa videlicet quod membrum incurabile totius corporis infectivum est pro salute corporis amputandum.
Discipulus Salus Christianorum a Deo dependet Deus autem potest conservare salutem eorum absque amputatione membri incurabilis.
Magister Respondetur quod ubi fideles possunt humanum auxilium invenire non debent ad potentiam divinam recurrere hoc enim esset Deum tentare quare si aliquod membrum apparet incurabile debet humanitus amputari.
Discipulus Dic quomodo respondetur ad tertiam auctoritatem Antheri papae.
Magister Respondetur quod Antherus papa loquitur quando papa vult seipsum corrigere. Unde haec est differentia inter papam et alios corrigendos quia alii licet non sint incorrigibiles iudicantur a papa papa autem qui non est incorrigibilis a Domino solo iudicatur.
Discipulus Dic quomodo dicunt quod papa in causa haeresis licet non probetur incorrigibilis ab alio iudicatur.
Magister Videtur quod male intelligas assertionem praedictam tenet enim assertio saepe dicta quod nunquam est papa iudicandus ab homine nisi submittat se iudicio vel nisi incorrigibilis ostendatur et ideo papa existens papa non est pro causa haeresis aliquius subiectus iudicio licet si papa de haeresi fuerit diffamatus et recusaverit se subdere iudicio aut purgare alii potestatem habeant inquirendi de ipso imo etiam citandi ipsum sed antequam apparuerit incorrigibilis vel haereticus ipsum corrigere non possunt.
Discipulus Istud omnino est irrationabile reputandum quod aliquis habeat potestatem inquirendi de aliquo et citandi ipsum et tamen non habet potestatem iudicandi eundem: cum inquirere et citare non pertineant nisi ad iurisdictionem habentem qui autem habet iurisdictionem super aliquem ratione alicuius criminis habet potestatem iudicandi et coercendi eundem aliter enim talis iurisdictio esset omnino inutilis iudicanda et c.
Magister Ad hanc obiectionem responsum est prius ubi ostensum est quod quando dubitatur de iurisdictione ratione illius dubitationis potest quis habere potestatem inquirendi et citandi alium licet in rei veritate iurisdictionem non habeat super ipsum.
Discipulus Ista responsio videtur contraria veritati: quia quando dubitatur de iurisdictione alicuius eo ipso non est Iudex: sicut quando dubitatur de tutela duorum neuter est tutor.
Magister Dicunt te aperte errare contra iura: quia saepe ratione dubitationis sit quod alias non fieret: et praecipue ratione dubitationis de iurisdictione alicuius dum enim aliquis qui in rei veritate non est subiectus aliquius episcopi graviter licet mendaciter diffamatur deliquisse in dioecesi episcopi non sui: talis episcopus super diffamatum iurisdictionem minime habet quia falsa infamia et tamen episcopus propter infamiam habet potestatem inquirendi et citandi diffamatum si fuerit in dioecesi sua.
Discipulus Istud exemplum est ad oppositum quia talis ## habet iurisdictionem super taliter diffamatum: eo quod si crimen fuerit probatum contra ipsum poterit de hoc eum condemnare si autem non fuerit probatum legitime poterit eum absolvere non solum autem sententia condemnationis sed etiam sententia absolutionis spectat ad iurisdictionem habentem.
Magister Respondetur tibi quod in hoc casu episcopus pro diffamato non profert sententiam absolutionis tanquam habens iurisdictionem super ipsum: sed pronunciabit diffamatum eo quod nullum crimen est probatum contra ipsum ad suam iurisdictionem minime pertinere.
Discipulus Haec responsio non videtur sufficiens quod talis episcopus potest indicere purgationem taliter diffamato indicere autem purgationem pertinet ad iurisdictionem habentem ergo et c.
Magister Ad hoc dupliciter respondetur uno modo quod episcopus non potest tanquam iurisdictionem habens super diffamatum eidem purgationem indicere sed potest eum rogare quod propter scandalum vitandum vel sedandum se purget quod si ipse noluerit ratione scandali quod praestat nolendo se purgare sit de iurisdictione episcopi: quia illud scandalum non est sine delicto. Aliter dicitur quod debet diffamatum ad suum superiorem remittere et ille sibi debet purgationem indicere.
Discipulus Satis tractavimus istud exemplum et ideo pone aliud quod ratione dubitationis de iurisdictione potest quis inquirere vel citare aliquem super quem tamen iurisdictionem minime habet.
Magister Aliud exemplum ponitur extra de rescript. c. pastorlais: ubi asseritur quod quando de revocatione literarum ambigitur tam priores iudices quam posteriores si neuter voluerit differre de huiusmodi revocatione cognoscere possunt et tamen alteri nullam iurisdictionem habent omnino. Aliud exemplum est de legatis ad quos literae tacita veritate vel suggesta falsitate per fraudem et malitiam impetrantur qui antequam de hoc fuerit facta fides per tales literas possunt citare partem adversam eo quod dubitant an literae sint legitime impetratae: qui tamen postquam sciverint quod non sunt impetratae legitime qis uti non debent extra de rescriptis. super literis sic dicunt esse de papa quod propter nullam infamiam de haeresi est alicuius iudicio subiectus: de quo tamen catholici eo quod dubitatur an sit haereticus et per consequens an sit subiectus eorum iurisdictioni possunt et debent inquirere possuntque citare ipsum quod si nec vult si iudicio submittere nec purgare eum pro convicto interpretatione iuris debent habere: et ideo tunc poterunt eum legitime coercere.
Discipulus Sufficiunt ad praesens ista de auctoritate Antheri: et dic ad illam de Constantino.
Magister Respondetur quod Constantinus non loquitur specialiter de summo pontifice sed generaliter de omnibus clericis qui tamen possunt ab homine iudicari.
Discipulus De illa materia an scilicet clerici debeant a laicis iudicari alias disputabo: ideo dic quomodo respondetur ad auctoritatem Gelasii papae.
Magister Respondetur quod illa verba Gelasii papae intellecta de summo pontifice non possunt generaliter absque omni exceptione intelligi. Tunc enim papa non posset alterius iudiciose submittere. Tunc etiam si papa iudicaret fidem Christianam esse falsam et fictam et publice idolis immolaret nulli liceret iudicare de ipso. Debent ergo intelligi si manens papa incorrigibilis minime reperitur. Et eodem modo respondetur ad auctoritatem Nicolai papae et similiter respondetur ad alias auctoritates quae idem sonare videntur.
Discipulus Dic quomodo respondetur ad rationes quae eodem capitulo primo huius sexti sunt adductae.
Magister Ad primam dicitur quod in casu haeresis licet appellare a summo pontifice iura autem adducta loquuntur in alio casu quam in casu haeresis.
Discipulus De hac materia transi: quia dudum contuli tecum de ipsa ideo ad secundam rationem te converte.
Magister Ad secundam rationem respondetur quod idem respectu eiusdem et eorundem potest esse superior et inferior in diversis causis sic enim delegatus est inferior ordinario iudice in multis causis et in aliqua causa est eo superior. sic papa de haeresi diffamatus et notorie criminosus de quo scandalizatur ecclesia si in corrigibilis fuerit in causa sua est inferior catholicis aliis: in aliis tamen causis et ante pronunciationem sententiae in causa sua omnibus est superior. Ad tertiam rationem dicitur quod papa potest accusari nec obstat quod quaedam decreta dicunt quod oves pastorem accusare non possunt: quia illa capitula sane intelligenda sunt et in multis casibus capiunt iustantias sicut per sacros canones declaratur aperte.
Magister Ad primam illarum rationum respondetur quod falsa infamia non tribuit alicui super alium iurisdictionem coactivam nonnunquam tamen movet rationabiliter iurisdictionem habentem ad inquirendum de aliquo an ad eius iurisdictionem pertineat sicut si aliquis exemptus a iurisdictione episcopi falso fuerit accusatus de crimine ratione cuius esset de iurisdictione huius episcopi: talis infamia non tribuit iurisdictionem episcopo super exemptum et tamen rationabiliter mvebit episcopum ad inquirendum de taliter diffamato. Sic dicunt in proposito quod nulla infamia falsa tribuit alicui iurisdictionem super papam tamen debet movere catholicos fidei zelatores ad inquirendum an talis infamis contineat veritate. Non enim videtur eis quod aliquis Christianitatis amator debeat asserere quod si papa esset publice et graviter diffamatus quod vellet Sarracenos super Christianos inducere et per eos Christianos universos cogere ad recipiendam sectam Saracenorum et negandum Christum non debeant Christiani veritatem inquirere nec periculo futuro occurrere.
Discipulus Propter solam infamiam non deberent catholici procedere ad talem inquisitionem de summo pontifice faciendam nisi apparerent praesumptiones violentae quod papa vellet praedicto modo vel alio consimili Christianitatem destruere.
Magister Si concedas quod propter infamias et praesumptiones violentas in quocunque casu sit de summo pontifice inquirendum putant isti habere propositum: quod licet in casu de summo pontifice inquisitonem facere diligentem antequam sit ipso iure papatu privatus ergo propter infamiam et propter praesumptiones violentas non est ipso facto papatu privatus nec a sacerdotio summo distinguendus ergo adhuc manet verus papa et tamen concedis quod propter infamiam et praesumptiones huiusmodi de ipso licet inquirere veritatem ergo in casu licet de papa inquirere licet in rei veritate non sit alicuius iurisdictioni subiectus in quibus autem causis specialibus et propter quam infamiam et propter cuiusmodi praesumptiones hoc liceat isti nequaquam specificant nisi duos casus generaliter assignando: si scilicet est de haeresi graviter diffamatus et si incorrigibilem de aliquo crimine se ostendit.
Discipulus Dic quomodo respondetur ad secundam rationem.
Magister Respondetur quod in una et eadem causa numero et eodem tempore idem respectu eiusdem vel eorundem non est superior et inferior: idem tamen respectu alicuius vel aliquorum in una causa vel in uno tempore est superior et in alia causa eiusdem speciei et in alio tempore respectu eiusdem vel eorundem est inferior. Rex enim alicuius regni quod alteri quam regi non est subiectum licet non habet superiorem personam potest tamen in aliqua causa esse in inferior regno unde et regnum in casu iuste posset regem incorrigibilem deponere: et tamen quando Rex inveniretur immunis a tali delicto et omnes de regno suo culpabilies in delicto consimiliter probaretur quod Rex esset superior omnibus et omnes posset de iure iuste punire si tantam haberet potentiam temporalem. Sic etiam dicitur esse in ordinibus Mendicantium quod capitulum generale pro aliquo delicto potest praelatum suum supremum deponere: et tamen si ipse immunis esset a delicto tali et omnes in generali capitulo congregati essent culpabiles ipse in omnes et singulos iustitiam posset exercere.
Discipulus Istud exemplum non videtur conveniens: quia quod generalia capitula Ordinum Mendicantium possint pro aliquo delicto praelatos suos supremos deponere habent ex privilegio speciali Romani pontificis.
Magister Hoc dicunt isti non impedit dictum eorum: quia undecunque habeat concedendum est quod idem respectu eiusdem vel eorundem est in uns causa et in uno tempore superior: et in alia causa eiusdem speciei est inferior alio tempore. Ex quo concludunt quod non est inconveniens quod idem respectu eorundem in una causa sit superior et tamen alias in causa alia eiusdem speciei illi qui sunt inferiores habeant potestatem inquirendi de superiori suo. Ex ita dicunt esse de papa: quod si omnes Christiani errarent in fide praeter papam ipse omnes de iure punire deberet: et tamen in alio casu si Christiani in fide perseverarent catholica et papa esset de haeresi graviter diffamatus catholici haberent potestatem inquirendo de ipso si tamen ipsum invenirent innoxium nullam iurisdictionem super ipsum haberent.
Discipulus Video intentionem istorum ad secundam rationem. Dic quomodo respondetur ad tertiam.
Magister Ad tertiam dicitur quod non solum ecclesia universalis habet potestatem inquirendi de papa super crimine haeresis graviter diffamato sed etiam alii qui haberent iudicare papam si esset manifeste in haeresi deprehensus habent potestatem inquirendi de ipso quemadmodum absque universali ecclesia et concilio generali episcopi convenerunt ad inquirendum de facto beati Marcellini qui idololatriam commiserat.
Discipulus Istus peccatum fuit ita horrendum quod dissimulari non poterat.
Magister Si concedas quod pro quocunque peccato sit inquirendum de papa totam istam assertionem everuas quae dicit quod papa in nullo casu habet superiorem in terris: quia si concedatur quod papa pro publica idolatria vel si publice et manifeste praedicaret Christum fuisse mendacem et falsum prophetam aut fidem Christianam esse falsam aut sectam Sarracenorum esse tenendam aut se circumcideret et Iudaeum efficeret vel corpus Christi in lacum proiiceret vel resurrectionem futuram negaret aut aliquid tale omnibus fidelibus detestandum praesumeret perpetrare esset catholicorum subiectus iudicio: oportet consequenter concedere quod papa potest in casu habere superiorem in terris. Ex quo sequitur quod posset accidere casus quod de papa diffamato haberent fideles inquirere veritatem.
Discipulus Nunquid secundum istos est concedendum quod aliqua persona habet potestatem inquirendi de papa super crimine haeresis diffamato.
Magister Isti concedunt quod sic: sicut concedunt quod si papa esset in haeresi notorie deprehensus aliqua persona haberet iurisdictionem super ipsum.
Discipulus Dic quomodo respondetur ad exempla de Marcellino et Symacho.
Magister Respondetur quod per utrumque exemplum habent isti propositum nam de beato Marcellino de haeresi diffamato inquisitionem fecerunt episcopi et ipsi propter talem infamiam reputaverunt se potestatem habere inquirendi de papa sed postquam inquisierunt et invenerunt veritatem scilicet quod beatus Marcellinus non erat haereticus et quod idololatraverat timore mortis tantummodo constabat eis quod licet antea haberent potestatem inquirendi veritatem de papa propter dubitationem in cordibus exortam et ex infamia praecedenti tamen post inquisitionem non habuerunt potestatem inquirendi veritatem de papa propter dubitationem in cordibus exortam et ex infamia praecedenti tamen post inquisitionem non habuerunt potestatem iudicandi ipsum nec sibi de iure debebant aliquam poenitentiam pro commisso infligere. Consimiliter dicunt de Symacho papa quod quia in generali in concilio congregati non invenerunt ipsum haereticum non habuerunt potestatem iudicandi ipsum prius tamen propter infamiam suscitatam de ipso habuerunt potestatem inquirendi et etiam cogendi ipsum oppositionibus respondere quod ex verbis superius allegatis ut videtur istis evidenter apparet.
Magister Ad primam illarum respondent quod ecclesia universalis si esset simul congragata sicut aliquando potuit simul congregari et nescitur an ad tantam paucitatem deveniet quod posset insimul convenire potestatem haberet inquirendi de Papa super crimine haeresis diffamato: et si probaretur haereticus ipsum punire deberet. Ad rationes autem in contrarium responsum est prius. Ad secundam dicitur: quod in casu non solum congregatio particularis sed etiam aliqua persona potestatem haberet super Papam si n. ut dicunt Papa publice praedicaret et assereret fidem Christianam vanam esse et falsam et fictam et iniquam Dioecesanus catholicus cui hoc constaret haberet potestatem de iure capiendi et detinendi ipsum. Si etiam Papa esset Iudaeus vel Sarracenus deficientibus praelatis ecclesiasticis ipsum potestas secularis captivare deberet si autem Papa de tali flagitio esset graviter diffamatus non solum concilium generale sed etiam praelatus specialis haberet potestatem inquirendi de Papa non captivandi vel puniendi. Ad tertiam respondetur quod etiam persona quae potest contra fidem errare dum tamen non erret de facto posset in casu supra Papam habere iurisdictionem. Ad quartam respondetur ut patet per illa quae sunt dicta in capitulo praecedenti quia sicut si Papa esset in haeresi notorie deprehensus concilium generale haberet iurisdictionem super ipsum et tamen si Papa esset fortis in fide et omnes alii de concilio generali errarent essent sibi subiecti: ita si Papa esset in haeresi diffamatus concilium generale haberet potestatem inquirendi de ipso: et tamen si Papa non erraret et omnes alii errarent Papa ipsos de iure iudicare deberet et hoc quia sicut dictum est in diversis causis eiusdem speciei diversis temporibus idem respectu eiusdem et eorundem potest esse superior et inferior. Ad quintum dicitur quod concilium generale habet potestatem principaliter ab ecclesia universali cuius vicem gerit et cuius auctoritate principaliter convocatur sed immediate per Papam si est catholicus et desiderat sequi iustitiam congregetur unde et absque Papa congregari posset in casu.
Magister Intendis solummodo loqui de Papa qui est verus vel generalius de illo qui postquam suit Papa verus gerit se pro Papa sive de iure fuerit sive non.
Discipulus Loquor de omni illo qui postquam fuisset verus Papa gereret nel niteretur se gerere pro Papa.
Magister Adhuc volo scire de qua potestate intelligis an de potestate quae est iurisdictio an de omni alia quam potest quis licite in alium exercere. Minister enim iudicis potest ecercere potestatem in damnatum per iudicem et tamen iurisdictionem habet minime super eum potest etiam quis licite insidiantem occidere: et tamen ex hoc iurisdictionem super insidiantem minime habet contingit etiam quandoque licite absque iudicis auctoritate latrones occidere super quos occidens iurisdictionem minime habet licet enim non habenti iurisdictionem vim vi repellere.
Discipulus Aperte conspicio quod contingit non habentem iurisdictionem licite potestatem in aliquem exercere et ideo loquor de potestate iuridica communiter dicta.
Magister Nunc video intentionem tuam et ideo ad mentem tuam respondebo. Dico quod assertores praedicti asserunt manifeste quod contingit licit exercere potestatem simpliciter vel secundum quid in Papam.
Discipulus Expone quam potestatem vocant potestatem simplicieter et quam secundum quid.
Magister Potestatem simpliciter vocant quam quis vel ordinarie vel aliquo casu pro aliquo tempore determinato contingit in alium exercere ipso nolente et a principio renitente. Potestatem secundum quid vocant quam potest quid in alium exercere ipso volente.
Discipulus Intelligo distinctionem eorum: et ideo explica in quibus casibus contingit fideles licite exercere potestatem in Papam verum vel in eum qui fuit vel gerit se pro Papa.
Magister Dicunt quod potestatem secundum quid possunt catholici exercere in Papam si eorum iudicio vel potestati inquirendi se submittat sicut enim Leo Papa iudicio Imperatoris et suorum se submisit. Unde etiam ut legitur 2. quaestion. 7. cap. nos. scribens Ludovico Imperatori ait: nos si incompetenter aliquid egimus in subditis iustae legis tramitem non observavimus vestro ac Missorum vestrorum cuncta volumus emendare iudicio. Etiam Gregorius cupiebat su subdere aliorum iudicio qui ut habetur causa et quae praedictis cap. si quis ait: Si quis super his nos redarguere voluerit vel extra auctoritatem nos facere contenderit veniat ad sedem Apostolicam ut ibi ante confessionem beati Petri mecum iuste decertet quatenus ibi unus ex nobis sententiam suscipiat suam. Ex his datur intelligi quod cum Papa iudicio se submittit alius in ipsum suscipit potestatem sicut autem Papa potest submittere si iudicio aliorum ita valet committere aliis potestatem inquirendi de ipso.
Discipulus Refer casus in quibus haberet simpliciter aliquis potestatem in Papam.
Magister Ponunt quatuor casus nec tamen alios negant. Primus est si Papa in se vel alium manus crudeles cupit mittere: puta si seipsum vult occidere aut graviter vulnerare ve mutilare vel alium sine omni causa vult occidere. In hoc enim casu licet Papam sive fuerit alienatus a sensu sive non compescere et modo debito coercere. Secundus casus est si Papa hoc est qui fuit verus Papa et cupit se gerere pro Papa in haeresi manifeste deprehenditur tunc enim licet eum detinere et de sede deiicere violenter et debitae subdere ultioni. Tertius est si Papa in aliquo crimine fuerit deprehensus de quo scandalizatur ecclesia et ipse incorrigibilem se ostendit. Quartus si fuerit de haeresi diffamatus et mendaciter tunc enim catholici habent potestatem inquirendi de ipso licet non habeant potestatem iudicandi ipsum nisi cum scandalo ecclesiae irrevocabiliter sive pertinaciter se submittere vel purgare renuit. Praeter istos casus forte ponerent alios sed ad istos sed ad istos vel ad aliquem istorum poterunt forte reduci.
Magister De hoc videntur esse diversae sententiae. Una est quod Papa si efficiatur haereticus sive manifestus sive occultus ipso facto est Papatu privatus quamvis ab ecclesia toleretur.
Discipulus Quo iure dicunt Papam Papatu esse privatum si haereticam incurrerit pravitatem.
Magister Dicunt quod iure divino est privatus.
Discipulus Quomodo possunt hoc dicere cum in tota scriptura divina nulla mentio de Papa haeretico penitus habeatur.
Magister Respondent quod licet in scriptura divina nulla mentio de Papa haeretico specialis et vocalis inveniatur plura tamen universalia in Scriptura sacra reperiuntur quae possunt ad Papam haeteticum applicari. Ex quibus et ista vel consimili Papa est haereticus concluditur evidenter quod Papa haereticus non est Papa verus: et per consequens quod est Papatu privatus.
Discipulus Hoc scire desidero quomodo ex contentis in scriptura divina probare nituntur quod Papa si efficiatur haereticus non est verus Papa.
Magister Hoc per plures rationes probare conantur. Quarum prima est haec verus Papa quantumcunque sceleratus et impius a catholicis est sequendus: quia licet eius opera imitanda non sint eius tamen doctrina est servanda. Ipsa veritate testante quae Matth. 23. ait: super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei omnia ergo quaecunque dixerint vobis servate et facite: secundum vero opera eorum nolite facere. Ex quibus verbis colligitur quod sacerdotes veteris legis sequendi fuerunt quantum ad doctrinam et praecepta ergo multo magis sequendus est quamdiu manet Papa. Sed si Papa efficeretur haereticus nullatenus est sequendus: praecipiente Christo qui ut habetur Luc. 21. ait: multi venient in nomine meo dicentes ego sum: et tempus appropinquabit: nolite ergo ire post illos. Ex quibus verbis colligitur quod qui venerit in nomine christi et tamen est adversarius Christi non est eundum post eum. Sed qui dicit se esse vicarium Christi venit in nomine Christi et si errat contra fidem est adversarius Christi: ergo non est eundum post illum nec est aliquo modo sequendus et ita Papa quam cito sit haereticus sententia Christi Papatu est privatus.
Discipulus Ista ratio videtur tripliciter deficere primo quia male intelliguntur verba Christi cum dicit: Multi venient in nomine meo dicentes ego sum. Non eum loquitur de illis Christus qui venturi erant in nomine Christi asserentes se esse vicarios Christi quales sunt summi Pontifices: sed loquitur de illis qui venturi erant in nomine Christi dicturi se habere potestatem et dignitatem ac sublimitatem Christi et illi nullo modo sunt sequendi. Si enim aliquis Papa primo catholicus postea diceret se esse Christum et quod honor divinus esset ei impedendus nullo modo esset eundum post ipsum. Secundo videtur deficere praedicta ratio: quia ire post Papam contingit dupliciter vel sequendo doctrinam vel praeceptum eius quamvis ergo Papa effficeretur haereticus non esset eundum post ipsum sequendo eius doctrinam: quia doctrina haeretica est omnimodo vitanda: esset tamen eundum post ipsum eius obediendo praeceptis et ita maneret verus Papa. Tertio deficit ratio supra dicta: quia si ipsa concluderet probaret aperte quod si Papa absque omni pertinacia erraret contra fidem esset Papatu privatus. Nam qui docet falsam doctrinam sive pertinaciter sive non pertinaciter non est in hoc sequendus et ita qui veniret in nomine Christi dicens: ego sum Papa et vicarius Christi et teneret quomodocunque doctrinam contra fidem non est eundem post illum et per consequens esset Papatu privatus quod est omnino contrarium veritati.
Magister Istas instantias tuas quidam frivolas arbitrantur putantes per ipsas demonstrative probare conclusionem intentam. Per primam enim ostendunt ut eis videtur aperte quod Papa si efficiatur haereticus voce Christi est Papatu privatus talem namque faciunt rationem. Idem ius est de haeresi minima et de maxima quid idem est ius in parvis et in magnis sic etiam deferendum est pro causa minima sicut pro maxima interiectae appellationi surtum etiam committitur in re minima sicut in maxima sed si aliquis Papa haereticus effectus diceret se Christum et verum Deum sicut Christus fuit verus Deus voce Christi esset Papatu privatus cum dicit: Nolite ire post illos illis n. verbis Papam Papatu privavit si praesumeret se Christum et verum Deum ergo consimiliter Christus eisdem verbis Papatu privavit omnem Papam qui in quantamcunque etiam minimam haeresim laberetur. Et per hoc respondent ad instantiam memoratam dicentes quod verba Christi praedicta debent intelligi tamen de illis qui dicturi erant se dignitatem Christi habere quod de omnibus haereticis asserentibus sese doctrinam veram astruere. Per secundam etiam instantiam intentum probare nituntur quia si Papa est sequendus aut sequendus est quantum ad doctrinam aut quantum ad praecepta sed neutro modo Papa haereticus est sequendus ergo non est verus Papa. Maior videtur aperta minor probatur quod non sit sequendus quo ad doctrinam patet quia nulla haeretica doctrina est sequenda. Quod etiam non sit sequendus quantum ad praecepta patet quia unum de principalibus praeceptis Papae est ut subiecti eius doctrinam servent: si ergo Papa haereticus non est sequendus quo ad doctrinam nec etiam quo ad praecepta est sequendus et per hoc patet responsio ad instantiam quam adducis. Ad tertiam respondetur quod Papa non est in omnibus sequendus si enim male vivit eius vita nullatenus est sequenda et ideo si docet aliquid absque omni pertinacia contra fidem in hoc minime est sequendus. Papa tamen manet Papa quantum autem ad illa quae contra fidem docet irrevocabiliter non est sequendus et ideo si aliquid irrevocabiliter docet contra fidem sic eo ipso non est verus Papa et est Papatu privatus si autem aliquid docet contra fidem et paratus est corrigi non est Papatu privatus.
Discipulus Quomodo scietur hoc quod Papa docet aliquid irrevocabiliter contra fidem et aliquid non irrevocabiliter.
Magister Ad hoc dicitur quod hoc iudicari debet per verba et per opera eius quandoque enim convincendus est per verba quae dicit: quandoque per opera quae agit sicut ex quarto huius potes advertere.
Discipulus Sunt ne plures rationes pro assertione praedicta.
Magister Secunda ratio in sacra Scriptura fundata est talis universi pseudoprophetae et pseudochristi a cunctis fidelibus sunt vitandi ipsa veritate testante quae ut habetur Matthaei 24. ait: Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi ecce praedixi vobis si ergo dixerint vobis: ecce in deserto est: nolite exire ecce in penetralibus: nolite credere. Ex quibus verbis datur intelligi quod pseudoprophetae et pseudochristi sunt vitandi. Sed Papa si efficiatur haereticus inter pseudoprophetas et pseudochristos est censendus ergo veravoce Christi quam cito sic scitur esse talis a cunctis catholicis est vitandus. Et per consequens voce Christi est Papatu privatus: quia verus Papa a catholicis nullatenus est vitandus.
Tertia ratio est talis qui est de medio fidelium auferendus non est verus Papa: cum verus Papa sit a cunctis fidelibus honorandus. Sed Papa haereticus etiam si signa faceret et praediceret aliqua et ita evenirent est de medio fidelium auferendus: eo quod sententia divina lata est contra ipsum Deuteronom. 13. ubi sic legitur: Si surrexerit in medio tui propheta aut quis somnium dicat se vidisse et praedixerit signum atque portentum et evenerit quod est et dixerit tibi: eamus et sequamur Deos alienos quos ognoras et serviamus eis non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia tentat vos Dominus Deus vester et infra: propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit vos de domo servitutis ut errare te faceret de via quam praecepit tibi Dominus Deus et auferes malum de medio tui. Ex quibus verbis colligitur quod quicunque nullo excepto visus fuerit a via Domini et a veritate catholica fideles avertere est de medio fidelium auferendus. Sed Papa si est haereticus et pravitatem docuerit haereticam a fide conatur fideles avertere ergo est de medio fidelium auferendus et per consequens verus Papa minime est censendus.
Discipulus Si Papa doceret servire diis falsis vel colere idola videtur quod eo ipso non esset reputandus verus Papa: sed propter quamlibet haeresim non videtur quod sit statim Papatu privatus.
Magister Hic concedis quod est aliqua haeresis quam si Papa incurreret statim ipso facto est Papatu privatus voce Dei ergo pro omni haeresi cui pertinaciter adhaeresit est ipso facto per divinam sententiam Papatu privatus. Quia de haeresi una et alia quantum ad hoc consimiliter est dicendum.
Quarta ratio est haec Antichristus non est verus Christi vicarius sed Papa haereticus est veraciter Antichristus teste beato Iohanne in canonica sua 1. c. 9. ait: omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hic est Antichristus et de eo audistis quoniam iam venit. Ex quibus verbis datur intelligi quod quicunque negat fidem Christi Antichristus est censendus Papa ergo haereticus est Antichristus et per consequens non est verus vicarius christi. Ex quo sequitur quod est Papatu privatus.
Quinta ratio est haec ille non est verus Papa cui fideles minime communicare debent quia Papae est communicandum et obediendum sed Papae haeretico minime fideles communicare debent ergo Papa haereticus non est verus Papa. Maior est manifesta. Minor probatur auctoritate B. Ioh. qui in canonica sua ait: Si quis venerit ad vos et hanc doctrinam suam non assert nolite recipere eum in domum: nec ave ei dixeritis qui enim dixerit ei ave communicat operibus eius malis quae verba Beda ut legitur 24. q. 1. c. omnis exponens ait: Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non assert: nolite recipere eum in domum nec ave ei dixeritis qui enim dixit illi ave communicat illius operibus malis haec enim Iohan. de schismatibus sive haereticis devitandis quae verbis docuit et factis exhibuit narrat enim de illo auditor eius sanctissimus vir et martyr fortissimus Polycarpus Smirneorum antistes quod tempore quodam cum apud Ephesum balnea lavandi gratia fuisset ingressus et vidisset ibi Cherintum: exiit continuo et discessit non lotus dicens: Fugiamus hinc ne balneae ipsae corruant in quibus Cherintus lavatur inimicus veritatis. Ex quibus verbis datur intelligi quod ei qui non assert doctrinam Christi est nullatenus communicandum Papa autem haereticus non assert doctrinam Christi ergo ei nullatenus est communicandum: et per consequens non est verus Papa.
Discipulus Beatus Iohannes non loquitur de Papa haeretico: sed de aliis haereticis quibus non est communicandum.
Magister Haec responsio impugnatur primo quia beatus Iohannes inter Papam non asserentem doctrinam Christi et alium non distinguit: sed dat pro regula generali quod quicunque non attulerit doctrinam Christi non est communicandum eidem. Secundo ostenditur ex ratione beati Ioh. quod regula sua magis intelligenda est de Papa haeretico quam de aliis haereticis. Affirmatur enim pro ratione quare haereticus est vitandus et non est dicendum ei ave dicit: qui enim dixerit sibi ave: communicat operibus suis malis. Ex quibus verbis datur intelligi quod qui dicit ave haeretico communicat suis operibus malignis sed operibus malis neque Papae haeretici neque aliorum haereticorum communicandum est eo quod propter dignitatem qua fungitur Papa haereticus magis nocere valeret fidei orthodoxae si fautores sequaces et defensores haberet quam alii haeretici teste beato Augustino ut legitur distinct. 83. c. nemo ait: nemo quippe in ecclesia Dei amplius nocet quam qui perverse agens nomen vel ordinem sanctitatis vel sacerdotis habet delinquent namque hunc redarguere nullus praesumit: et in exemplum culpa vehementer extenditur quando pro reverentia ordinis peccator honoratur. Ex quibus verbis infertur quod nemo amplius nocere potest ecclesiae Dei quam Papa perverse et haeresim dogmatizans si pro reverentia Papalis officii honoratur. Si ergo operibus malis aliorum haereticorum catholici communicare non debent: multo magis communicare non debent operibus malis Papae haeretici et per consequens ei dicere ave non debent: quia secundum beatum Ioh. qui dicit cuicunque haeretico ave communicat operibus illius malignis.
Discipulus Alias rationes adducas.
Magister Sexta ratio est haec. Ille non est verus Papa qui neque in spiritualibus neque in temporalibus debet esse iudex fidelium quia verus Papa est verus Iudex omnium Christianorum. Sed Papa haereticus neque in spiritualibus neque in temporalibus debet esse Iudex fidelium. Quia non in temporalibus patet per Apostoloum qui primae ad Cor. 6. Corinthios reprehendit quod coram infidelibus litigabant dicens sic: Non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum. sed frater cum fratre contendit in iudicio: et hoc apud infideles. Ex quibus verbis datur intelligi: quod fideles etiam pro temporalibus non debent coram infidelibus contendere si inter se sapientem habuerint qui inter ipsos sciat et valeat iudicare. Ex quo concluditur quod multo fortius infidelis in spiritualibus non debet esse iudex fidelium Papa autem haereticus est infidelis ergo non debet esse iudex fidelium: et per consequens non est verus Papa.
Septima ratio est talis ille qui tanquam proprio iudicio condemnatus est est a fidelibus evitandus Papa haereticus tanquam proprio iudicio condemnatus est ergo est a fidelibus evitandus teste Apostolo qui ad titum 3. ait: Haereticum hominem post unam et secundam correctionem de vita sciens quod subversus est qui eiusmodi est et derelinquit cum sit proprio iudicio condemnatus ergo est evitandus. Quod etiam Ambros. ut habetur 24. q. 1. c. quae dignior asserti manifeste ita dicens: fides ergo in primis ecclesiae quaerenda mandatur: in qua si Christus habitator sit haud dubie sit legendum. Si vero perfidus populus aut praeceptor haereticus deformet ecclesiae habitaculum vitanda haereticorum communio fugienda synagoga censetur excutiendus pedum pulvis ne fatiscentibus perfidiae sterilis sic citatibus tanquam humi aridae arenosaeque mentis tuae vestigium polluatur. Nam sicut corporeas infirmitates populi fidelis suscipere in se debet evangelii praedicator iuxta quod scriptum est: quis infirmatur et ego non infirmor. et ita si qua est ecclesia quae fidem respuat nec Apostolicae praedicationis fundamenta possideat ne quem labe perfidiae possit aspergere deserenda est. Quod Apostolus quoque aseruit evidenter dicens haereticum hominem post unam et alteram correctionem devita. Ex quibus verbis potest intelligi quod Papa haereticus etiam absque omni humana sententia est vitandus. Ratio enim quare Ambrosius asserit haereticos esse devitandos est ne quos labe perfidiae scilicet pravitatis haereticae possit aspergere. Papa autem haereticus inter omnes haereticos efficacius fortius celerius et universalius potest aspergere pravitate haeretica populos Christianos ergo Papa haereticus ante omnem humanam sententiam est a catholicis tanquam divina condemnatus sententia devitandus et per consequens verus papa minime est censendus.
Discipulus Verba Apostoli videntur ostendere quod Papa haereticus non est sententia divina condemnatus cum dicat Apostolus haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita aperte insinuans quod ante primam et secundam correctionem non est a fidelibus devitandus. Ex quo infertur quod Papa haereticus ante primam et secundam correctionem divina sententia non est condemnatus.
Magister Ad istam obiectionem respondetur quod prima et secunda correctio minime requiruntur ad condemnationem Papae haeretici nec praecedunt condemnationem eius. quia absque omni correctione Papa haereticus est damnatus cum enim correctio sententiam damnationis nequaquam contineat et nullus absque omni sententia divina et humana est vitandus. Si Papa haereticus post primam et secundam correctionem sic est vitandus constat quod ante correctionem primam et secundam Papa haereticus aliqua sententia divina vel humana extitit condemnatus et ita prima et secunda correctio non praecedunt sententiam condemnationis Papae haeretici: sed saepe quando aliquis sit haereticus quia negat veritatem quam non tenetur explicite credere ad hoc quod sciatur esse damnatus divina sententia et per consequens ut constet quod est a catholicis divetandus requiritur prima et secunda correctio: quia saepe aliter constare non potest quod errans contra fidem pertinaciter errat et ideo adhuc non constat quod est vitandus. Per secundam autem correctionem constat an paratus sit corrigi vel in sua sententia pertinaciter perseverare et ideo tunc scitur an sit divina sententia condemnatus et per consequens an sit a fidelibus evitandus. Per primam ergo et secundam correcionem intelligit Apostolus omnem correctionem in qua innotescit errantem esse in sua sententia pertinacem et per consequens qua constat illum esse divian sententia condemnatum et a catholicis devitandum.
Discipulus Sunt ne plures rationes pro assertione praedicta.
Magister Octava ratio est haec Qui est anathematizatus non est verus Papa: quia talis est ab ecclesia separatus. Verus autem Papa est ab ecclesia minime separatus cum sit caput ecclesiae caput autem ab ecclesia separatum non est amplius caput sicut nec caput a corpore separatum est amplius caput quemadmodum homo mortuus non est homo ut dicit Aristoteles caput est capitati caput. Sed Papa haereticus est anathematizatus teste Apostolo qui ad Gal. ca 1. ait: licet nos autem angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit sicut praediximus et nunc iterum dico: si quis vobus evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit ergo Papa haereticus non est papa.
Discipulus Videtur quod ista ratio non concludit: quia Apostolus non concludit quod talis evangelizator anathema est sed dicit anathema sit insinuans quod talis non est anathematizatus sed anathematizandus et ita papa haereticus non est anathematizatus sed anathematizandus.
Magister Respondetur quod verba Apostoli non recte intelligis non enim dicit Apostolus anathema sit quia evangelizator haereticalis doctrinae est anathematizandus non anathematizatus. Sed ideo dicit anathema sit quia vult verba sua intelligi conditionaliter scilicet si aliquis evangelizaret contra Apostolicam doctrinam sequiter quod sit anathema ita quod talis conditionalis est vera si aliquis evangelizaret contra doctrinam Apostoli ipse est anathema. Aliter dicitur et praedictis non obviat cum dicit Apostolus anathema sit hoc est tanquam anathema sit habendus et per consequens talis est ab ecclesia fidelium separatus.
Discipulus Alias audiam libenter rationes.
Magister Non ratio est talis homo alterius sectae non debuit esse rex fidelium constitutorum sub veteri lege papa autem est caput omnium constitutorum sub nova lege ergo nullus alterius sectae potest esse verus papa sed papa verus est caput omnium Christianorum papa autem haereticus est alterius sectae ergo haereticus non est verus papa. Quod autem homo alterius sectae non debuit esse rex fidelium constitutorum sub veteri lege lex divina manifestat apertius cum dicat Deuter. 16. Non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus ergo consimiliter homo alterius sectae non est verus papa.
Decima ratio est haec nemo alterius sectae est verus propheta et doctor Christianorum ergo multo magis nemo alterius sectae est verus papa catholicorum papa autem haereticus est alterius sectae ergo non est verus papa. Quod autem nemo alterius sectae possit esse propheta aut doctor catholicorum divinis testimoniis videtur aperte probari. Ait enim Dominus Moysi Deut. 18. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponem verba mea in ore eius. Ex quibus verbis colligitur quod verus papa et doctor omnium Christianorum catholicorum est de medio tantummodo fidelium suscitandus et ita alterius sectae esse non potest et per consequens homo alterius sectae non est verus papa cum verus papa sit propheta verus id est doctor fidelium quia verbo pascere debet catholicos Christo dicente Petro: pasce oves meas.
Undecima ratio est haec verus papa est verus pastor ovium Christi papa autem haereticus non est verus pastor ovium Christi ergo papa haereticus non est verus papa. Maior est manifesta: quia est successor B. Petri qui fuit verus papa a Christo constitutus. Minor probatur quia verus pastor ovium Christi est sequendus teste ipso Christo qui ut legitur Ioh. 10. de vero pastore loquens ait: Oves eius vocem audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves eum sequuntur ita patet quod verus pastor est sequendus papa autem haereticus non est sequendus ergo non est verus pastor.
Item fur non est verus pastor: quia veritas ubi prius furem a vero pastore distinguit. Sed papa haereticus non est verus pastor et per consequens non est verus papa.
Duodecima ratio est haec qui non est de corpore ecclesiae militantis non est verus papa: eo quod verus papa est verum caput ecclesiae. Sed papa haereticus nulla etiam contra eum humana lata sententia non est de corpore ecclesiae quantumcunque putetur esse de corpore ecclesiae ergo papa haereticus non est papa. Maior est evidens. Minor ostenditur sic. Nullus haereticus est de corpore ecclesiae ergo papa haereticus non est de corpore ecclesiae. Antecedens probatur aperte auctoritate Greg. asserentis quod licet mali catholici pertineant ad ecclesiam quae comprehendit bonos et malos haeretici tamen non sunt de societate ecclesiae. Ait enim Greg. in omelia de parabola zizaniorum: cum megligenter agerent praepositi ecclesiae et dormitionem mortis acciperent Apostoli venit diabolus et superseminavit eos quos malos filios Deus interpretatur. Sed recte quaeritur utrum haeretici sint an male viventes catholici possunt enim dici mali filii et haeretici qui ex eodem semine evangelii et Christi nomine procreati pravis opinionibus ad falsa dogmata convertuntur. Sed quod dicit eos in medio tritici feminatos quo videntur illi significari qui unius conditionis sunt veruntamen quoniam Dominus agrum non ecclesiam sed hunc mundum interpretatur intelliguntur haeretici qui non societate unius ecclesiae vel unius fidei sed societate solius nominis Christiani in hoc mundo permiscentur bonis ut illi qui in eadem fide mali sunt papea potius quam zizania reputentur quia palea etiam fundamentum idem habet cum frumento radicemque communem. In illa palea sane sagenaque qua concluduntur et mali et boni non absurde intelliguntur mali catholici aliud mare magnum quod significat istum mundum aliud sagena quae unius fidei vel unius ecclesiae communionem videtur ostendere. Ex quibus verbis colligitur quod absque omni humana sententia omnes haeretici sunt a corpore ecclesiae separati nec sunt de ecclesia licet quidam eorum putentur esse de ecclesia quia quod sint haeretici ignoratur dicit enim Gregorius quod haeretici non societate unius ecclesiae vel unius fidei sed societate solius nominis Christiani in hoc mundo permiscentur bonis. Ex quo patenter habetur quod haeretici non sunt de corpore ecclesiae eiusdem cum bonis.
Item omnes qui sunt de corpore ecclesiae militantis sive sunt boni sive mali in una sagena concluduntur. Sed haeretici cum catholicis licet sint in uno mari quia in uno mundo non tamen sunt in una sagena secundum Greg. ergo haeretici non sunt de corpore ecclesiae. Quod etiam sic probatur ecclesia Christi est regnum Christi sed soli catholici spectant ad regnum Christi teste beato August. qui super Ioh. ait: fideles Christiani sunt regnum quod non colligitur sed emitur sanguine Christi. Et alibi super Iohan. ait: quid enim regnum eius nisi credentes. Ex quibus verbis patet quod haeretici non sunt de regno Christi licet mali catholici sint de regno Christi. Quod autem regnum Christi sit ecclesia asserit evidenter Gregor. qui in omelia de communi virginum ait: sciendum vobis est quod saepe in sacro eloquio regnum coelorum praesentis remporis ecclesia dicitur de quo in alio loco Dominus dicit: Mittet filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala. Cum ergo haeretici non sunt de regno Christi quod comprehendit bonos et malos sequitur quod non sunt de corpore ecclesiae militantis. Et ita Papa haereticus non est de corpore ecclesiae militantis.
Item quod haeretici non sint de corpore ecclesiae sic probatur qui est extra ecclesiam non est de corpore ecclesiae sed omnes haeretici sunt extra ecclesiam ergo non sunt de corpore ecclesiae. Maior est evidens minor probatur multis modis. Primo modo qui noviter veniunt vel redeunt ad ecclesiam catholicam prius extra ecclesiam extiterunt sed haeretici suas haereses delinquentes veniunt et redeunt ad ecclesiam 1. q. 7. si qui voluerint et c. quotiens et c. saluberrimi et c. convenientibus ergo haeretici non sunt de corpore ecclesiae.
Item qui sunt alibi quam in ecclesia catholica non sunt de corpore ecclesiae sed haeretici sunt alibi quam in ecclesia catholica 1. q. 7. qui in qualibet et c. si qui presbyteri ergo haeretici non sunt de corpore ecclesiae.
Item qui extitit de ecclesia non est de corpore ecclesiae omnes autem haeretici quqndo efficiuntur haeretici exeunt de ecclesia 1. qu. 1. si quis de ecclesia ergo haeretici non sunt de corpore ecclesiae etiam nulla lata humana sententia contra ipsos.
Item ecclesia catholica ab ecclesia haereticorum distinguitur ergo haeretici non sunt intra ecclesiam catholicam et ita Papa haereticus non est de corpore ecclesiae catholicae.
Item ecclesia catholica est congregatio fidelium sed Papa haereticus quantumcunque reputetur Papa etiam absque omni humana sententia non est de congregatione fidelium ergo ante omnem humanam sententiam eo ipso quod est haereticus vere est extra ecclesiam et non est de corpore ecclesiae.
Item aut haeretico eo ipso quod sunt haeretici sunt absque humana sententia extra ecclesiam: aut solummodo sunt extra ecclesiam per humanam sententiam: si detur primum habetur intentum quod Papa eo ipso quod est haereticus ante omnem humanam sententiam est vere extra ecclesiam si autem haeretici sunt extra ecclesiam secundo modo per humanam sententiam ergo haeretici qui praecesserunt talem humanam sententiam fuerunt intra ecclesiam quod non modicum inconveniens est censendum eo quod ex illis verbis manifeste sequitur quod aliquando fuit una ecclesia catholicorum et haereticorum: imo sequitur quod possit adhuc esse una ecclesia catholicorum et haereticorum quia omnis humana sententia qua sententia qua haeretici extra ecclesiam exclusi fuerunt posset per illos qui eandem auctoritatem habent quam habebant qui talem tulerunt sententiam revocari et ita revocata humana sententia possunt haeretici in sua perfidia persistentes reverti ad ecclesiae unitatem quod impossibile est censendum: quia si revocata humana sententia qua haeretici ab ecclesia exclusi fuerunt redirent ad ecclesiae catholicae unitatem aut redirent ad ecclesiae catholicae unitatem aut alterius ecclesiae quam catholicae si redirent ad unitatem ecclesiae catholicae: ergo intra ecclesiam catholicam includuntur haeretici: et sic ecclesia catholica ita esset infidelium sicut fidelium quod impossibile est censendum si autem redirent ad aliam ecclesiam quam catholicam et recirent ad unitatem a qua per humanam sententiam exclusi fuerant ergo catholici essent de alia ecclesia quam de ecclesia catholica. Quod etiam est inconveniens reputandum. Omnis autem haereticus sive Papa sive alius eo ipso quod est haereticus etsi nulla contra eum proferatur sententia vere est extra ecclesiam catholicam. Ex quo sequitur quod Papa haereticus eo ipso quod est haereticus non est de corpore ecclesiae et per consequens non est caput ecclesiae et ita Papa haereticus non est verus Papa.
Tertia decima ratio principalis est haec verus Papa habet potestatem et ius super omnes catholicos sed Papa haereticus nil potestatis vel iuris omnino habet ergo Papa haereticus non est verus Papa. Maior est evidens. Minor ostenditur auctoritate Cypriani qui ut legitur 24. q. 1. ca. didicimus ait: didicimus omnes omnino haereticos et schismaticos nihil habere potestatis aut iuris.
Discipulus Bene probatur quod Papa haereticus non est verus Papa: et quod est papatu privatus. Sed non probatur per auctoritatem praedictam quod papa haereticus sit per divinam sententiam papatu privatus. Quod beatus Cyprianus non dicit didicimus ex scriptura divina omnes omnino haereticos sed sine determinatione ait: didicimus et c. Potuit autem in canonibus sacris addiscere quod omnes omnino haeretici nihil habeant potestatis aut iuris quia licet per scripturam divinam haeretici non sunt omni potestate privati: sunt tamen per sacros canones omni potestate ac iure nudati.
Magister Videtur nonnullis quod si sequentia beati Cypriani pensares subtiliter invenires quod beatus Cyprianus asserit manifeste se in sacra scriptura didicisse: omnes omnino haereticos et schismaticos nihil habere potestatis. Nam ad probandum verba praedicta subdit: invenimus in tali facinore non solum duces et auctores sed etiam participes eorum poenis destinari nisi a communione eorum se separaverint praecipiente per Moysen Domino et dicente: Separamini a tabernaculo hominum istorum durissimorum et nolite tangere de omnibus quae sunt eorum ne simul pereatis in peccatis eorum et quod locutus per Moysen Dominus fuerat implevit ut quisquis se a Chore et Datan et Abiron non separasset poenas statim ipsa communione persolveret. Quo exemplo ostenditur et probatur obnoxios omnes poenae et per consequens culpae futuros qui se schismaticis contra praepositos et sacerdotes irreligiosa temeritate miscuerunt. Sicut etiam per Oseam prophetam Spiritus sanctus contestatur et dicit: Sacrificia eorum tanquam panis latens omnes qui manducant ea contaminabuntur: docens scilicet et ostendens omnes cum auctoribus suis suppliciis mergi qui fuerunt eorum peccatus contaminati. Et infra si autem foris cuncti haeretici et schismatici sunt Spiritum sanctum non habent et ideo apud nos manus eis imponitur ut hic accipiatur quod illic non est nec dari potest manifestum est nec remissionem peccatorum per eos dari posse quos constat Spiritum sanctum non habere. Ex quibus verbis colligitur quod beatus Cyprianus ad declarationem assertionis scilicet quod omnes omnino haeretici et schismatici nihil habent potestatis aut iuris auctoritates divinae scripturae adducit. Ex quo sequitur evidenter quod in scriptura divina didicit quod omnes haeretici nihil habeant potestatis aut iuris haec a scriptura accipere divina dicuntur.
Item quod beatus Cyprianus intelligat se in scriptura divina didicisse quod haeretici nihil habent potestatis aut iuris ex aliis verbis eius colligitur. Nam ut habetur 1. quaestion. 1. cap. si quis idem Cyprianus ait: si quis de ecclesia haeretica praesumptione exierit a semetipso est damnatus cum huiusmodi secundum Apostolum nec sibum quidem debemus accipere. Declaratur hoc in libro Regum tertio ubi cum homo Dei ad Hieroboam missus esset qui peccata sua exprobraret atque ultionem futuram praediceret panem apud ipsum edere et aquam bibere prohibitus est. Et infra: an debet quisquam dicere sacramentum salutare et gratiam coelestem communem cum haereticis esse posse cum quibus nec terrestris cibus nec secularis potus debet esse communis. Ex quibus verbis aperte colligitur quod beatus Cyprianus in scriptura divina se fundavit asserens quod haereticorum communio est vitanda et per consequens nihil potestatis aut iuris habet. Ex quo sequitur evidenter quod sicut papa haereticus per scripturam divinam communione fidelium est privatus ita per scripturam divinam est omni potestate et ecclesiastica dignitate nudatus cum vero etaim papa communicandum est nullus etiam a communione veri papae fugere tenetur ergo ille qui est communione fidelium auctoritate divinae scripturae privatus non est verus papa.
Quarta decima ratio est haec. Ad verum papam sunt causae fidei deferendae 24. q. 1. c. quotiens sed ad Papam haereticum non sunt causae fidei deferendae: quia ad adversarium fidei causae fidei sunt minime deferendae. Et ideo Papa haereticus non est verus Papa.
Discipulus Ista ratio videtur fortis si ex iure divino haberet papa verus quod ad ipsum sint quaestiones fidei deferendae. Quia non video quod hoc scilicet quod ad papam haereticum non sunt causae fidei deferendae probati indigeat. Et ideo proba mihi quod ex iure divino verus papa illam praerogativam obtineat quod ad ipsum sint causae fidei deferendae.
Magister Hoc videtur posse probari per hoc quod eodem iure habet verus Papa quod ad ipsum sint quaestiones fidei deferendae ex quo iure super omnes fideles dignoscitur habere principatum. Sed verus papa ex iure divino super omnes fideles obtinet principatum disti. 21. quamvis et distinct. 22. c. omnes et c. sacrosanctam igitur de iure divino habet quod ad ipsum sunt causae fidei deferendae.
Decima quinta ratio est haec. Ille cui secundum legem divinam catholici debent se opponere maxime in his quae ad religionem pertinent Christianam non est verus Papa: cum verus papa sit caput omnium Christianorum praecipue in his quae spectant ad religionem specialiter Christianam. Sed papae haeretico secundum legem divinam catholici se opponere astringuntur. Unde et Dominus per Ezechiel. prophetam ca. 13. illos qui non resistunt haereticis acriter reprehendit dicens: non ascendistis ex adverso nec opposuistis nos murum pro domo Israel ut staretis in praelio in die Domini ex adverso enim ascendere et pro domo Israel se murum opponere est pro defensione catholicae veritatis cuicunque haeretico domum Israel quae est ecclesia cupienti destruere totis viribus obviare quod evidenter Urbanus Papa videtur innuere qui ut legitur 1. q. 3. c. Salvator ait: Salvator praedixit in evangelio circa finem seculi pseudo Apostolos et pseudoprophetas surgere et multos seducere et fideles suos in mundo multas habituros pressuras sed tamen portas inferni non praevalituras. Proinde ut ait Apostolus oportet esse haereses ut qui probati sunt manifesti fiant: oportet et nos cum propheta ex adverso consurgere et murum pro domo Israel opponere. Ex quibus verbis datur intelligi quod contra quascunque haereses insurgentes oportet catholicos ex adverso consurgere et se murum opponere pro defensione fidei orthodoxae. Ergo si Papa fiat haereticus et fidem molitus fuerit destruere orthodoxam oportet catholicos ei animosius obviare. Et per consequens haereticus non est verus Papa censendus secundum testimonium sacrarum scripturarum.
Magister Quod Papa haereticus non sit iure divino Papatu privatus videtur multis modis posse probari. Primo sic: sicut Papa est caput fidelium qui sunt sub nova lege ita summus sacerdos quantum ad illa quae spectant ad legem divinam caput erat fidelium qui erant sub veteri lege constituti. Sed summus sacerdos in veteri lege quamvis errasset a fide non fuisset sacerdotio summo iure divino privatus. Quia ut videtur plures summi sacerdotes in antiqua lege deviaverunt a fide et tamen postea summo sacerdotio fungebantur. Ergo licet Papa erraret a fide et efficeretur haereticus non esset iure divino Papatu privatus. Confirmatur haec ratio: quia non magis per scripturam divinam probari potest quod Papa haereticus est Papatu privatus quam quod summus sacerdos veteris legis effectus haereticus fuerit sacerdotio summo privatus. Secunda ratio est haec Papa non est deterioris conditionis quam alii praelati et episcopi sed alii praelati et episcopi si fiant haeretici non sunt iure divino omni dignitate privati. Maior videtur certa. Minor probatur: quia si episcopi et alii praelati effecti haeretici essent iure divino omni dignitate privati non possent absque nova electione ad suas recipi dignitates vel saltem suas dignitates minime retinerent. Sed nonnulli praelati effecti haeretici absque nova electione ad suas dignitates recepti fuerunt vel retinuerunt easdem 1. quaest. 7. maximum et qu. 1. omnes cuiuslibet et c. quam quidam. Ergo et Papa quamvis efficiatur haereticus Papalem retinet dignitatem et ita nequaquam est iure divino Papatu privatus. Tertio non deterioris conditionis est Papa quam Imperator vel princeps secularis. Sed Imperator effectus haereticus iure divino non est imperiali dignitate privatus. Nec reges nec principes seculares si efficiantur haeretici iure divino suis dignitatibus sunt privati. Ergo nec Papa haereticus est iure divino dignitate papali privatus. Maior videtur certa. Minor ostenditur manifeste. Nam in veteri lege multi reges idololatrae et haeretici effecti fuerunt et tamen veri reges remanserunt. Iulianus quoque apostata haereticus de Christiano fuit effectus: Et tamen fuit verus Imperator 11. quaestion. 3. cap. Iulianus. Ergo principes seculares haeretici nequaquam suis dignitatibus iure divino privantur. Ergo nec Papa quamvis efficiatur haereticus iure divino Papatu est privatus. Quarto si Papa haereticus esset iure divino Papatu privatus: hoc non esset propter aliam causam nisi quia haereticus catholicis praeesse non potest. Sed haereticos et infideles praefuisse catholicis et catholicos infidelibus obedisse in sacris literis et aliis scripturis autenticis legitur manifeste. Ioseph enim servivit et obedivit Pharaoni: et Daniel Nabuchodonosor: et Christiani plures fidelibus Imperatoribus servierunt. Ergo non est contra legem divinam quod haereticus vel infidelibus Imperatoribus servierunt. Ergo non est contra sacram Scripturam quod Papa haereticus remaneat verus Papa. Quinto sic: Ad quem pertinet institutio alicuius ad eundem destitutio spectat eiusdem extra de haereticis cum ex incerto. Sed Papa non instituitur iure divino sed eligentium electione canonica et concordi. Ergo nec Papa destituitur iure divino: sed si est destituendus oportet quod ipsum destituant electores. Sexto sic: Illa assertio nullatenus est tenenda ad quam sequi potest totius ecclesiasticae Hierarchiae confusio cui tota ecclesia subvenire non posset. Sed si Papa haereticus iure divino esset Papatu privatus posset sequi totius ecclesiasticae Hierarchiae confusio posset enim Papa esse occultus haereticus cuius ordinationes promotiones consecrationes et caetera facta eius nullius essent momenti si iure divino esset Papatu privatus et ita si Papa occulte efficitur haereticus nullus praelatus per ipsum factus esset verus praelatus. Et per consequens totus ordo ecclesiasticus esset confusus quare nullus esset verus praelatus. Et per consequens totus ordo ecclesiasticus esset confusus quare nullus esset verus praelatus: nec tota ecclesia Dei quae de occultis iudicare non potest valeret tali confusioni ecclesiastici ordinis obviare ergo non est tenendum quod Papa haereticus statim iure divino sit Papatu privatus. Septimo sic: Illa poena Papae haeretico per scripturam divinam minime est inflicta de qua in tota Scriptura nulla mentio reperitur sed de poena privationis officii et beneficii nulla penitus in Scriptura sacra mentio reperitur ergo per Scripturam sacram Papa haereticus Papatu nullatenus est privatus.
Magister Ad primam istarum rationum dupliciter respondetur dicitur enim uno modo quod summus sacerdos veteris legis eo ipso quod efficiebatur haereticus fuit sacerdotio summo privatus nec tunc erat verus summus Pontifes secundum rei veritatem licet extiterit secundum opinionem hominum summus sacerdos. Veruntamen inter ipsum et summum Pontificem novae legis talis fuit differentia quod summus sacerdos veteris legis effectus haereticus si postea convertebatur ad fidem veram sacerdotium recuperabat amissum quemadmodum excommunicatus et executione privatus officii quando absolvitur officii recuperat executionem sed si summus Pontifex novae legis efficitur haereticus quomodocunque occultus sic Papatum amittit quod quantumcunque postea convertatur ad fidem Papatum nequaquam recuperat.
Discipulus Istud videtur ratione carere cum nequeat neque auctoritate scripturae divinae neque ratione muniri. Quod non ratione de se patet: quia talia quae sunt positiva per rationem probari non possunt neque auctoritate scripturae divinae: quia talis differentia inter summum Pontificem veteris legis et Papam in tota scriptura non poterit inveniri.
Magister Respondetur quod talis differentia ex Scripturis sacris accipit fulcimentum. Constat enim secundum scripturam divinam quod summum sacerdotium veteris legis certae cognationi et generi debebatur nullus enim praeter filios Aaron debuit esse summus Pontifex Papatus autem certae cognationi aut generi non debetur. Petrus enim nequaquam pro se et filiis suis Papatum recepit a Christo: Ex quo ergo iure successionis qui erat summus sacerdos in veteri lege sacerdotium summum obtinuit et non erat statutum in veteri lege quod summus sacerdos effectus haereticus ipso ab haeresi desistente non recuperaret illud quod sibi debebatur iure successionis haereditariae conveniens fuit ut videtur quod ipse ad fidem reversus recuperaret sacerdotium quod per haereticam pravitatem amiserat. Papa autem iure successionis haereditariae Papatum minime habet et ideo si propter perfidiam haeresis Papatu privatur. nequaquam Papatum recuperat nisi eligeretur de novo. Aliter dicitur quod quia summus sacerdos antiquae legis sacerdotium habuit iure successionis: ideo executionem officii amittere potuit propter haereticam pravitatem. Officium autem quamdiu vixit non amisit. Sed Papa non habet officium Papatus iure successionis ideo amittendo executionem Papalis officii ipsum officium Papale ammittit. Et ista differentia est inter Papam haereticum et summum sacerdotem haereticum in veteri lege.
Discipulus Intelligo responsionem istorum ad primam rationem ideo indica qualiter respondetur ad secundam rationem.
Magister Ad secundam rationem dicitur quod omnes episcopi et praelati ecclesiastici incurrentes haereticam pravitatem sive publice sive occulte iure divino suis dignitatibus sunt privati. Quia in his quae sunt propria religioni Christianae nulla potest esse communicatio haeretici ad fidelem. Et ideo quantum ad illa quae spiritualia sunt haereticus fidelibus praeesse non potest. Distinctio enim fidelis et infidelis non est ex iure humano sive canonico et civili sed est ex iure divino. Et ideo quod infideles qualis est omnis haereticus fidelibus in spiritualibus praeesse non debeant est ex iure divino. Quare iure divino omnis haereticus omni praelatione ecclesiastica est privatus quod Apostolus secund. Corinth. sext. insinuare videtur ait enim: Nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas lucis ad tenebras quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fidelis cum infideli quis autem consensus templo Dei cum idolis. In quibus verbis Apostolus videtur insinuare et praecipere fidelibus universis ne subsint infidelibus et ne communicent eis. Quod potissime veritatem habet quantum ad spiritualis et ea quae propria sunt religioni Christianae quamvis enim in temporalibus possint fideles subesse infidelibus et communicare in spiritualibus: tamen ipsis subesse non debent. Et ita omnis haereticus cum sit infidelis iure divino omni praelatione ecclesiastica est privatus et ita maior illius rationis est falsa secundum assertionem illam. Ad probationem eius respondetur quod licet episcopi inferiores summo Pontifice et alii praelati si haereticam incurrerint pravitatem sint iure divino omni eccclesiastica praelatione privati: tamen ex causa rationabili per ordinationem concilii generalis vel summi Pontificis possunt si conversi fuerint ad suas restitui dignitates quamvis enim iure divino haeretici sunt omni ecclesiastica praelatione privati restitutio tamen eorum ad pristinam dignitatem si conversi fuerint ex iure divino nullatenus est interdicta et ideo per ecclesiam restitui possunt et talis restitutio vel est nova electio vel aequipollet electioni novi.
Discipulus Illa responsio sacris canonibus obviare videtur. Nam videtur quod episcopus factus haereticus iure divino non sit episcopatu privatus. Quia qui iure divino est episcopatu privatus statim absque licentia quacunque episcopatui renunciare teneretur. Qui enim auctoritate superioris est dignitate privatus non debet petere ab inferiori cedendi licentiam. Sed episcopus factus haereticus non potest renunciare sine licentia Papae qui est inferior lege divina ext. de renunciat. cap. nisi et ca. post translationem ergo episcopus factus haereticus non est per legem divinam episcopatu privatus.
Item si episcopus haereticus esset iure divino episcopatu privatus quilibet qui fuit subditus eius sciens ipsum esse haereticum ipsum vitare deberet nec deberet sibi quomodolibet obedire. Sed hoc canoni Symachi Papae qui ponitur 8. q. 4. c. nonne aperte repugnat qui iubet nullum clericum ante tempus sententiae ab episcopo suo discedere dicens: nonne directa sunt verba canonum. Si quis clericorum ab episcopo suo ante tempus sententiae pro dubia suspitione discesserit manifestam in eum manere censuram lex enim ecclesiastica Pontificem ab aliis accusatum priusquam sub luce obiecta constiterint exigit non relinqui. Ex quibus verbis datur intelligi quod ante tempus sententiae non est ab obedientia episcopi haeretici recedendum et per consequens non est iure divino episcopatu privatus.
Magister Ad evidentiam primae obiectionis tuae quae fundatur in hoc quod pro nullo crimine potest episcopus renuntiare episcopatui sine licentia Papae dicitur esse sciendum quod sicut recitat Gloss. in c. praeallegato ext. de renunciatione c. nisi de hoc sunt opiniones contrariae: quibusdam dicentibus quod nullus criminosus nullus irregularis potest renunciare sine licentia Papae: etiam si titulum non habeat ut simoniacus et intrusus et secundum istos videtur quod episcopus factus haereticus non potest renuntiare sine licentia Papae. Alii dicunt quod quidam renunciare possunt sine licentia Papae. Unde dicunt quod symoniacus et intrusus non habent titulum sed fures et invasores sunt 1. qu. 1. c. ordinationes et ideo quanto plus tenent tanto plus peccant quia fur est semper in more. Unde dicunt quod isti renunciare tenentur auctoritate canonis 1. q. 1. si quis etiam absque licentia Papae sed in illis qui titulum habent secus est ibi enim necessaria est licentia Papae patet ergo quod de petenda cedendi licentia sunt opiniones diversae. Hoc viso dicitur distinguendo ut videtur concorcando cum Gloss. quae opiniones recitat supradictas quia episcopus criminosus aut habet titulum secundum veritatem aut secundum hominum opinionem sicut Symoniacus saltem non notorius sed occultus vel non notorius haereticus: aut non habet titulum neque secundum veritatem neque secundum opinionem hominum sicut publice intrusus. In secundo casu videtur quod talis statim cum habet conscientiam et propositum renunciandi statim renunciare debet nec videtur quod unquam teneatur petere cedendi licentiam si autem criminosus habeat titulum secundum veritatem nullo modo potest cedere absque licentia petita et obtenta si autem habeat titulum non secundum veritatem sed secundum opinionem hominum ab omni administratione et executione officii statim cessare tenetur et nihilominus in manu superioris scilicet papae renunciare debet et ita quodammodo petere cedendi licentiam vel verius renunciare quare non potest retinere officium explicite allegando et hoc debet non quia sit dignitate privatus sed quia debet satisfacere illis qui ipsum reputant verum titulum habuisse praesertim cum possit esse occultum quod non habuit titulum verum: et nullus debet diffamare seipsum quare non diffamet seipsum debet petere cedendi licentiam et auctoritate superiorum renunciare solenniter. His Gloss. concordare videtur quae ait: licet titulum non habeat symoniacus tamen videtur habere titulum cum enim per electionem habuit ecclesiam quo ad communem opinionem habet titulum si occulta fuerit symonia. Unde propter hoc saltem tenetur licentiam petere et causa potest subesse: quia si bene administraverit Papa de facili dispensabit cum eo et per hoc posset dici quod intrusus omnino cedere debet: quia nec quantum ad opinionem nec quantum ad veritatem titulum habet. Ex his patet quod quandoque occupans dignitatem debet statim cedere: quandoque non debet statim cedere publice scilicet renunciando licet nunquam ante talem renunciationem cessare debet ab omni administratione et officii executionem per hoc ad tuam obiectionem taliter respondetur quod interdum episcopus iure divino episcopatu privatus licet statim debet cessare ab administratione officii potest tamen et debet publice ex causa petere cedendi licentiam a superiori iure divino: non quia non est privatus iure divino sed ex alia rationabili causa sic est de episcopo pravitatem haereticam incurrente quia debet petere licentiam cedendi. Non quia non sit de iure divino privatus sed quia ante perfidiam haeresis habuit verum titulum et post habuir secundum hominum opinionem et ideo debet statim cessare ab omni administratione et executione episcopalis officii. Sed non debet statim publice et solenniter renunciare praesertim si est occultus haereticus ne prodat et diffamet seipsum: sed debet a Papa petere licentiam renuntiandi ut sic auctoritate Papae publice et solenniter renuntiet ne credatur quod renuntiet propter haereticam pravitatem.
Discipulus Propter hanc rationem non deberet cessare ab executione episcopalis officii: quia si sic procederet diffamaret seipsum.
Magister Dicitur quod absque diffamatione suiipsius de haeretica pravitate potest cessare ab executione episcopalis officii. Et ideo debet cessare: quia sibi non licet quantumcunque sit poenitens exequi officium episcopale ex quo fuit haereticus et per superiorem vel potestatem habentem esty minime restitutus. Sed petere licentiam renunciandi vel renunciare in manu Papae licet sibi quantumcunque fuerit haeretica pravitate foedatus et ideo hoc debet facere tum propter statutum ecclesiae tum propter scandala evitanda. Ad secundam obiectionem dicitur quod quicunque scit episcopum suum esse haereticum ipsum debet non episcopum reputare et sibi minime obedire sicut notat Gloss. 2. quaestion. 7. cap. sacerdotes et Glossa 24. quaest. 1. cap. 1. quae ait: si scirem praelatum meum esse haereticum quia novam haeresim fingit nec tamen praedicaret si me excommunicaret celebrarem in occulto sed non in aperto. Ex quibus verbis clare apparet quod episcopo haeretico non debet sciens ipsum esse haereticum obedire: sed licet ab ipso discedere quare iam sententia legis divinae et etiam constitutionis ecclesiae est damnatus. Nec huic obviat canon Simachi Papae si quis subtiliter verba eius inspexerit. Nam sicut expresse patet ipse loquitur de illis qui pro dubia suspitione ab episcopo accusato antequam obiecta constiterint praesumunt recedere quod est minime faciendum. Quia quantumcunque episcopus aliquis fuerit effectus haereticus nullus subditus eius dubia suspitione debet ab eo recedere ante tempus sententiae. Secus est de illo qui non dubitat sed scit episcopum suum in pravitatem haereticam incidisse.
Discipulus Dic quomodo ad rationem tertiam respondetur.
Magister Ad tertiam respondetur sic: quod secus est de praelatione ecclesiastica et seculari. Nam praelatio ecclesiastica introducta est a iure divino: quia ex ordinatione divina est quod unus fidelis aliis fidelibus in spiritualibus praeesse debet: praelatio vero secularis introducta est a iure humano. Et ideo quia distinctio debet esse inter fideles et infideles quoad spiritualis nec in spiritualibus communicant vel concordant sed dissentiunt possunt autem in temporalibus concordare ideo licet principes seculares quamvis efficiantur haeretici non sint iure divino principatu seculari privati praelati tamen ecclesiae si efficiantur haeretici iure divino ipso facto principatu ecclesiastico sunt privati.
Discipulus Ista responsio tripliciter videtur deficere. Primo quia aliquorum regum principatus secularis fuit a iure divino: et tamen quamvis fuissent effecti haeretici non fuissent principatu seculari iure divino privati ergo non est haec causa quare principes ecclesiastici si efficiuntur haeretici iure divino sunt privati: quia eorum scilicet principatus est a iure divino. Secundo videtur etiam quod principes seculares se efficiantur haeretici iure divino suis principatibus sunt privati quia illi sunt iure divino privati principatu suo quibus ex praecepto iuris divini fideles communicare non debent. Sed ex praecepto iuris divini fideles infidelibus communicare non debent teste Apostolo qui sicut allegatum est prius ait: nolite iugum ducere cum infidelibus: ergo principes seculares si efficiantur haeretici iure divino suis principatibus sunt privati. Tertio videtur quod propter hoc quod fideles et infideles quoad spiritualis dissentiunt et discordant non est dicendum quod infideles quoad spiritualis fidelibus praeesse non possint. Nam boni et mali quo ad spiritualia dissentiunt et discordant et tamen mali bonis quo ad spiritualia praeesse possunt ergo consimiliter licet fideles et infideles quo ad spiritualis dissentiant et discordent tamen quoad spiritualia infideles fidelibus praeesse valebunt.
Magister Ad primam respondetur quod non ideo praelati ecclesiastici cum efficiuntur haeretici omni praelatione ecclesiastica sunt iure divino privati quia sint praelati a iure divino. Sed quia praelatio ecclesiastica a iure divino solummodo sumpsit originem nec humanitus est inventa quamvis quod aliqui sint praelati ecclesiastici habeant a iure humano. Quod enim unus sit episcopus et non alius est a voluntate humana eligentium et consentientium. Praelatio autem secularis est inventa vel potuit humanitus ordinari licet quidam fuerint principes seculares ex speciali ordinatione divina. Et ideo idem dicendum est de illis principibus secularibus qui ex ordinatione praefuerunt divina sicut et de aliis regibus sive principibus qui ex ordinatione praefuerunt humana qui non aliud ius vel praelationem habuerunt aliam licet consimile ius vel praelationem habuerunt ab alio isti quam alii. Praelati autem ecclesiastici aliud ius et aliam praelationem habent quam principes seculares: quia praelationem habent inventam divinitus quam infideles super fideles habere non debent. Et causa apparentior assignatur: quia fideles et infideles in spiritualibus quae respicit praelatio ecclesiastica non communicant sed discordant. Et ideo sicut infideles nolunt in ritibus suis doceri et regi ab aliquo ritus contrarii: ita non debent fideles quoad spiritualia et ritus religionis suae aliquo modo infideli subesse. Ad aliam obiectionem respondetur quod principes seculares infideles sive nunquam fidem susceperint sive fidem susceptam reliquerint vel pertinaciter contra fidem erraverint non sint principatibus iure divino privati nec regulariter ex praecepto iuris divini fideles vitare eos tenentur quia in temporalibus eos vitare non necessario astringuntur regulariter ex iure divino licet ex iure divino aliqui infideles fuerint specialiter devitandi sed in spiritualibus et in his quae contra religionem faciunt Christianam eos vitare tenentur. Quod enim infideles ex iure divino non sunt in omnibus evitandi aperte insinuat Paulus cum dicit prima ad Corinth. septim. Si quis frater uxorem habeat infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam et si quae mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illo non dimittat illam et si quae mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum. Ex quibus datur intelligi quod licet fidelibus communicare cum infidelibus quod etiam in plerisque locis epistolarum suarum innuit manifeste praecipiens fidelibus Dominis et etiam infidelibus obedire veruntamen in his quae erant contra legem divinam nec eis communicare nec eis obedire debebent teste beato Augustino qui ut habetur 11. quaestion. 3. cap. imperatores ait: Iulianus extitit Imperator infidelis: nonne extitit apostata iniquus et idolatra: milites Christiani servierunt Imperatori infideli ubi veniebant ad causam Christi non agnoscebant nisi illum qui in coelo erat quando volebat ut idola colerent et thurificarent praeponebant illi Deum quando autem dicebat producite aviem: ite contra illam gentem: statim obtemperabant et distinguebant Deum aeternum a Domino temporali. Ex quibus verbis colligitur: quod infidelibus etiam haereticis in nova lege licebat fidelibus in temporalibus obedire sed non in spiritualibus et ideo quantum est ex iure divino non sunt infideles et haeretici regulariter devitandi. Et per hoc patet responsio ad obiectionem tertiam.
Discipulus Hoc videtur contradicere supradictis et etiam B. Cypriano qui tu allegasti ratione 13. pro assertione illa ex iure divino accipit fundamentum quod infidelibus etiam in temporalibus non debent communicare fideles cum probat quod cum in fidelibus nec terrestris cibus nec secularis potus debet esse communis per hoc quod legitur in libro Regum propheta qui ivit ad exprobrandum Ieroboam prohibitus fuit a Deo comedere panem et bibere vinum in loco illo.
Magister Ad hoc dicitur quod hoc fuit speciale in exprobationem et aggravationem ac detestationem peccati Ieroboam qui apostatavit a fide et alios apostatare fecit ex hoc tamen exemplo accipit Cyprianus argumentum quod haereticis cupientibus alios ad suam trahere pravitatem si commode vitare possunt nullatenus communicare debemus et ita quod hoc regulare est quod infidelibus quibuscunque absque causa rationabili et necessitate urgente ex praecepto iuris divini communionem negare non debemus nec tenemur hoc autem generale est quod eis in spiritualibus et in his quae religioni Christianae sunt propria neque obedire neque subesse valemus nisi praeceptis legis divinae contraire velimus.
Discipulus Explana quomodo ad alias rationes respondetur.
Magister Ad quartam rationem patet responsio per praedicta quod non est contra legem divinam haereticos et alios infideles in temporalibus praesidere fidelibus ideo Ioseph et Daniel et alii catholici et fideles tam in Novo Testamento quam in veteri constituti absque transgressione legis divinae infidelibus in temporalibus servierunt. Ad quintam rationem dicitur quod hoc non est generaliter verum: ad quem spectat institutio alicuius ad eundem spectat destitutio eiusdem. Nam metropolitanus potest confirmare consecrare et constituere clericum in episcopum et tamen eundem destituere minime valet et esto quod haec esset vera generaliter haec tamen est omnino falsa: ad illum pertinet destitutio alicuius ad quem institutio spectat eiusdem: quia institutio sacerdotis spectat ad episcopum et tamen superior episcopo potest destituere ipsum ita esto quod eligentes Papam possent destituere ipsum ex hoc non sequitur quod non potest destitui a iure divino quod est super omne ius humanum et omnium eligentium potestatem. Ad sextam dicitur quod eccelsia universalis regitur a Spiritu Sancto et ideo ecclesia universalis nunquam deficiet in his quae necessaria sunt ad salute licet in aliis deficere possit pariter et errare et ideo si Papa esset haereticus occultus: et per consequens Papatu privatus et ideo illa quae iurisdictionis sunt exercere non posset quamvis posset facere ea quae ordinis sunt Deus ecclesiae provideret vel revelando ecclesiae perfidiam Papae et quod non valuerunt quantum ad ea quae iurisdictionis sunt illa quae fecit vel consecrando alios episcopos vel per alium modum sibi possibilem licet nobis ignotum et ideo nullus ordo ecclesiasticus necessarius ad salutem universalis ecclesiae confunderetur licet multa sine quibus potest esse salus possent esse confusa. Praeservaret n. Deus ne confunderentur illa quae in universali ecclesia sunt necessaria ad salutem. Unde reputatus tamen Christianus fidelis non potest haberi pro Papa. Quia si mulier vel paganus infidelis haberetur pro Papa et de facto consecraret episcopos et ordinaret Christianos et dignitates ecclesiasticas promoveret non minus confunderetur ecclesiastica Hierarchia quam si Papa haereticus iure divino Papatu privatus putaretur Papa et Papale officium in omnibus exerceret imo magis confunderetur ecclesiastica Hierarchia quam si haereticus iure divino Papatu priviatus putaretur a catholicis esse Papa: licet ordinando de facto et consecrando nulli tribueret executionem officii veruntamen ordinem conferret dummodo servaret ordinem ecclesiae mulier autem ac paganus vel Iudaeus qui nunquam fuit Christianus nec executionem nec aliquem ordinem verum conferret licet servaret formam ecclesiae cum ergo constat quod aliquando mulier a catholicis putabatur Papa et eadem ratione aliquis paganus vel Iudaeus retinens in corde infidelitatis perfidiam posset putari Christianus et in Papam assumi non est incredibile quin aliquando haereticus habeatur pro Papa licet verus Papa non sit eo quod iure divino est Papatu privatus. Sic ergo constat quod maior difficultas est si mulier habeatur pro Papa quam si Papa fiat haereticus sed iure divino ipse sit Papatu privatus. Ad ultimam rationem respondetur quod licet in sacra Scriptura de privatione officii et beneficii sub his verbis mentio nullatenus habeatur: sub aliis tamen verbis de hac poena mentio in divinis scripturis habetur. Quare ex hoc ipso quod Papa haereticus non est sequendus sed vitandus: et ex hoc quod non est ei in spiritualibus communicandum habetur hoc quod Papa haereticus officio et beneficio est privatus. Quia Papa verus qui non est officio privatus est non solum in temporalibus sed etiam in spritualibus sequendus et est obediendum eidem. Constat autem per scripturam sacram quod Papa haereticus quando scitur esse haereticus non est sequendus nec est ei in spiritualibus communicandum ergo per Scripturam sacram officio et beneficio est privatus.
Magister Circa interrogationem illam opiniones reperiuntur contrariae. quarum una est dicentium papam haereticum esse iure divino privatum papatu qui tenent quod papa haereticus non maiori privilegio gaudet quam alius episcopus si pravitate haeretica fuerit maculatus. Et ideo nec ecclesia universalis nec concilium generale et quaelibet persona catholica habet eandem potestatem super papam haereticum quam super alium episcopum haereticum habere dignoscitur. Et pro illa assertione arguitur sic. Si papa effectus haereticus haberet privilegium speciale quod alii episcopi haeretici minime habent: aut habet illud privilegium a iure divino aut a iure humano. Non a iure divino: quia in tota scriptura divina non poterit inveniri quod inter papam haereticum et episcopum et alium haereticum fiat distinctio. Nec habet aliquod speciale a iure humano: quia etiam ius humanum inter papam haereticum et alium episcopum haereticum non distinguit. Nullo ergo privilegio gaudet papa haereticus speciali.
Discipulus Diceretur forte quod ex recto dictamine rationis papa haereticus gaudet privilegio speciali. Quia sicut secundum rectam rationem nobiles minus puniuntur quam ignobiles 24. q. 1. c. qui contra ita videtur quod secundum rectam rationem minus sunt puniendi maiores in ecclesia quam minores. Cum ergo papa in ecclesia sit maximus videtur quod secundum rectam rationem minus puniendus est si efficiatur haereticus quam alius episocpus haereticus inferior. Et ita gaudet aliquo privilegio speciali.
Magister Nonnullis apparet quod ratio tua non concludit propositum sed magis oppositum nam crimini gravior maior debetur vindicta extra de haeret. excommunicamus ubi sic scribitur: in quo maior est culpa maior exerceatur vindicta. Sed labes haeretica gravior est in papa quam in alio inferiori episcopo ergo secundum rectam rationem gravius puniri debet: quia ut notat Glos.2. q. 5. c. praesul papa quantum ad aliquid deterioris conditionis est quia ipse sine cooperatione aliorum creatus est et ideo sine ipse veniae condemnandus est ut Diabolus. Ad rationem ergo tuam respondetur quod quantum ad aliquid est simile de nobili et ignobili et de papa haeretico et alio episcopo haeretico et quantum ad aliquid est dissimile. Est enim simile quantum ad hoc quod sicut nonnulla peccata graviora sunt in nobili quam in ignobili ita perfidia haeresis gravior est in illo qui fuit papa quam in aliquo alio episcopo et ideo sicut nobilis quantum ad poenam aliquam gravius punitur quam ignobilis ut notat Glo. super praeallegatum capitulum qui contra pacem sic papa haereticus gravius est puniendus quam alius episcopus haereticus. Est autem quantum ad hoc dissimile quia nobilis per peccatum suum nobilitatem non amittit sed retinet et ideo aliqua poena minus punitur quam ignobilis nimitum quia si poena aliqua speciali puta verberibus vel consimili puniretur sicut ignobilis alii innocentes de genere suo vituperandi forent. Sed si papa fiat haereticus dignitatem papalem non retinet sed amittit et ideo propter dignitatem quam non retinet debet minui poena: et ideo similiter gravius puniendus est papa haereticus quam alius episcopus haereticus nec aliquo gaudet privilegio speciali.
Magister Alia opinio est dicentium quod papa haereticus non est iure divino papatu privatus qui tenent quod nullus super papam obtinet potestatem nisi ecclesia universalis vel concilium generale ecclesia autem universalis si conveniret in unum et etiam concilium generale habet potestatem deponendi papam et sibi poenas alias infligendi. Aliae autem congregationes et personae antequam papa haereticus per universalem ecclesiam aut concilium generale fuerit papatu privatus super papam haereticum nullam obtinent potestatem: sed postquam fuerit depositus iurisdictioni inferiorum summo pontifice sicut caeteri haeretici est subiectus: nisi ecclesia universalis vel concilium generale post depositionem ulteriorem punitionem papae haeresi sibi specialiter reservaret.
Discipulus Mihi videtur quod tenentes illam opinionem tria probare deberent quorum primum est quod papa haereticus non est iure divino papatu privatus. Secundum quod ecclesia universalis et etiam concilium generale habeat potestatem deponendi papam haereticum. Tertium est quod nulla congregatio vel persona inferior ecclesia universali et concilio generali potestatem habet supra papam haereticum deponendum. Si enim ista essent vera caetera essent plana. De primo autem tractatum est supra ubi adductae sunt rationes ad probandum quod papa haereticus non est iure divino papatu privatus. Ideo pro secundo ad probandum scilicet quod ecclesia universalis et concilium generale potestatem habet papam haereticum deponendi alias rationes excogita.
Magister Ad satisfaciendum petitioni tuae oportet duo probare quorum primum est quod ecclesia universalis habet potestatem deponendi papam haereticum. Secundum quod concilium generale talem obtinet potestatem. Primum autem probatur primo sic. Illa congregatio quae potestatem habet super papam de haeresi mendaciter diffamatum multo magis potestatem habet super papam veraciter haeresi irretitum sed ecclesia universalis habet potestatem scilicet inquirendi de papa super crimine haeresis diffamato licet mendaciter ut probatum est supra: in hoc sexto c. 2. Ergo multo magis universalis ecclesia habet potestatem# deponendi papam de haeretica pravitate convictum.
Discipulus Cerno quod rationes illae cap. 2. huius sexti adductae magis concludunt de papa haeretico quam de crimine haeresis mendaciter diffamato. Ideo ad praesens nolo pro assertione hac alias rationes audire quare transi ad secundum.
Magister Secundum scilicet quod concilium generale habet potestatem deponendi papam haereticum sic probatur. Concilium generale est supra papam de haeresi diffamatum sicut ostensum est supra c. 13. ergo multo fortius habet potestatem vere haereticum depondendi.
Discipulus Illae etiam assertiones in capitulo illo adductae sunt ut arbitror fortiores quae potuerunt cogitari ad probandum quod concilium generale habet potestatem super papam haereticum. Ideo accede ad tertium probandum: scilicet quod nulla congregatio vel persona ecclesiastica ecclesia universali et concilio generali inferior: habet potestate papam haereticum deponendi.
Magister Hoc probatur primo sic inferior iudicare non potest superiorem distin. 21. ca. inferior et c. denique et c. submittitur et c. in tantum. Sed papa etiam haereticus si non est iure divino papatu privatus est superior omni persona alia ecclesiastica ergo a nulla illarum poterit iudicari. Secundo sic: Non minor auctoritas requiritur in iudicante papam haereticum quam in iudicante alium episcopum haereticum. Sed episcopus haereticus iudicari non potest ab aliqua persona vel congregatione inferiori se si non esset haereticus. Quia episcopus haereticus non potest deponi ab aliquo sacerdote vel congregatione suae dioecisis. Igitur nec papa potest deponi ab aliqua persona vel congregatione inferiori concilio generali. Tertio sic: Quod omnes tangit ab omnibus debet approbari: ita causa quae omnes tangit ab omnibus tractari debet: sed causa papae haeretici omnes tangit Christianos. Ergo per omnes Christianos vel congregationem quae gerit vicem omnium Christianorum cuiusmodi est concilium generale tractari debet: et per consequens nulla persona vel congregatio inferior concilio generali potest deponere papam haereticum.
Magister Tertia est opinio quod non solum universalis ecclesia et concilium generale sed dioecesis Romana collegium Cardinalium et Imperator et etiam episcopus in cuius dioecesi moraretur papa haereticus posset eundem deponere. Haec opinio quantum ad Romanos probatur per exemplum de Ioan. 12. quem privaverunt Romani papatu et alium elegerunt. Quantum autem ad episcopum in cuius dioecesi moraretur probatur primo sic. Ex iure divino ad quemlibet spectat episcopum suam dioecesim de pravitate haeretica expurgare ergo quilibet haereticus trahens moram in episcopatu cuiuscunque episcopi est subiectus iudicio illius episcopi. Aliter enim non haberet episcopus potestatem suam dioecesim de omni haeretica pravitate purgandi. Ergo papa haereticus est subiectus iudicio episcopi in cuius diocesi commoratur ergo episcopus ille potest deponere papam haereticum. Secundo sic: Episcopi vicini dioecesi in qua papa haereticus moraretur haberent potestatem papam haereticum deponendi. Ergo multo magis episcopus in cuius dioecesi moratur papa haereticus saltem cum vicinorum episcoporum consilio haberet potestatem deponendi papam haereticum. Antecedens patet per exemplum de episcopis tempore beati Marcellini qui ut legitur dist. 21. c. nunc autem et allegatum est supra cum venerunt ad inquirendum de beato Marcellino qui idolatraverat quem deposuissent si eum in perfidia haeresis invenissent.
Magister Est una opinio quod papa haereticus nisi sponte renunciare voluerit a quacunque congregatione vel persona deponi non potest. Fundamentum autem istius opinionis est hoc: quia inferior suum superiorem deponere non potest papa autem haereticus cum non sit de iure divino papatu privatus secundum istam opinionem est superior omni congregatione et persona Christiana tota enim eccclesia distincta a papa est inferior papa ergo tota ecclesia distincta a papa non potest deponere papam qui non est iure divino depositus. Secundum fundamentum dictae opinionis est tale. Omnes subditi simul alicuius Patriarchae vel Metropolitani non possunt deponere talem Patriarcham vel Metropolitanum haereticum si non est de iure depositus ergo omnes subditi papae non possunt papam haereticum deponere si non est de iure divino depositus.
Magister Verum dicis quod tres opiniones praedictae tenent pro firmo: quod si papa nunc incurreret haereticam pravitatem esset de iure papatu et omni ecclesiastica dignitate privatus. Prima enim tenet quod esset de iure divino papatu privatus. Secunda et tertia tenent quod esset iure humano privatus. Pro primo istorum argumentatum est multipliciter supra cap. 68. Secundum probatur sic: Concilium generale habet potestatem deponendi et damnandi papam haereticum sicut probatum est supra ergo si sententia vel damnatio generalis concilii indistincte lata fuerit contra haereticos est ad papam haereticum extendenda. Ubi enim canon generalis concilii non distinguit nec nos debemus distinguere. Sed omnes haeretici nullo excepto sunt per generale concilium condemnati teste generali concilio sub Innocentio tertio celebrato qui ut habetur extra de haereticis excommunicamus ait: Excommunicamus itaque et anathematizamus omnes haeresim extollentem se adversus hanc orthodoxam et catholicam fidem condemnantes universos haereticos quibuscunque nominibus censeantur. Sententiam etiam huiusmodi contra omnes haereticos indistincte tulit concilium Carthaginense quartum quod ut legitur 24. q. 3. c. clericus ait: Clericus haereticorum ac schismaticorum tam convivia quam sodalitates evitet aequaliter eorum conventicula non ecclesia sed concilia sunt appellanda cum eis neque orandum est neque psallendum. His etiam concordat concilium Martini papae ut habetur 7. quaest. 1. cap. non liceat ait: Non liceat clericis vel laicis ab haereticis eulogia id est benedictiones accipere: quia maledictiones sunt magis quam benedictiones neque liceat aut cum haereticis aut cum schismaticis orare.
Item concilium Affricanum ut habetur extra de haereticis ait: Si quis episcopus haeredes instituerit extraneos a consanguinitate sua vel haereticos vel consanguineos aut paganos praetulerit saltem post mortem eius anathema dicatur:
Item in eodem concilio ut habetur 2. c. in eos sic loquitur: In eos qui catholici non sunt etiam si consanguinei episcopi fuerint praelati vel presbyteri nihil conferant.
Item in concilio Laoduensi ut habetur 1. quaest. 1. c. non oportet haereticorum benedictiones accipere quoniam maledictiones sunt magis quam benedictiones. Ex quibus aliisque quampluribus colligitur quod in omnes haereticos indistincte per generalia concilia sententiae plures sunt prolatae. Ergo omnia illa concilia generalia et alia sunt ad papam haereticum extendenda. Quod Gloss. super praeallegatum capitulum si quis episcopus videtur asserere manifeste dicens: Idem iuris est de paganis et de haereticis idem de omnibus qui catholici non sunt. Cum ergo paganus non sit verus papa nec haereticus est verus papa. Et ita papa haereticus est papatu privatus et per consequens sententia divina vel humana lata est contra ipsum. Secundo probatur eadem conclusio sic: Quicunque in haeresim damnatam semel labitur eius damnatione seipsum incoluit 4. q. Achatius. Sed papa haereticus incidit in antiquam haeresim per generale concilium damnatam explicite vel implicite quia omnis haeresis est explicite per generalia concilia iam condemnata. Ergo papa haereticus incidit in haeresim iam damnatam. Ergo si eius damnatione involvitur per generalia concilia papa haereticus est damnatus.
Discipulus Secundum esta ad damnandum papam haereticum non oporteret generale concilium convocari: quia ad damnandum haeresim iam damnatam non est necesse generale concilium convocari: imo nulla est convocanda congregatio ex quo iam damnatus est papa haereticus: cuius tam# oppositum videtur veritatem habere. Nam ad inquirendum de papa super crimine haeresis diffamato oportet alique concilium generale vel aliud convocari: exemplo istorum qui ad inquirendum de beato MArcellino quondam idololatra convenerunt. Ergo etiam ad deponendum papam haereticum oportet concilium convocari.
Magister Ad hoc respondetur sic quod papa haereticus vel iure divino secundum primam opinionem vel iure humano concilii videlicet generalis secundum alias opiniones est damnatus et papatu privatus quia omni ecclesiastica dignitate est nudatus. Et ideo ad deponendum papam de iure non est necesse concilium congregari. Oportet tamen in casu concilium convocari ad potenter pellendum papam haereticum de Apostolica sede ac ecclesiam Dei salubriter disponendam vel ad audiendam causam et accusationem papae haeretici et ad probandum ipsum esse haereticum. Sicut enim episcopi convenerunt ad inquirendum de beato Marcellino non quia fuisset damnatus si fuisset haereticus: sed quia volebant inquirere veritatem quem si invenissent esse haereticum pronunciassent ipsum esse damnatum.
Discipulus Est ne aliquod exemplum de aliquo papa haeretico qui absque convocatione novi concilii generalis fuerit ab ecclesia haereticus condemnatus.
Magister Exemplum ponitur de Anastasio quem clerici Romani absque congregatione novi concilii generalis reputabant condemnatum et se ab eius communione laudabiliter abegerunt ut habetur dist. 19. Anastasius ut notat Glos. quod clerici illi non recesserunt ante sententiam quia inciderat scilicet Anastasius in haeresim iam damnatam. Ex quibus verbis patenter habetur quod ad damnandum papam haereticum non est necesse concilium generale noviter congregari. Quia quemadmodum verberans clericum ipso facto nulla denunciatione nova vel sententia expectata imo si ipse solus esset conscius facti sui excommunicationis sententia est ligatus quia incidit in canonem latae sententiae: ita papa haereticus ipso facto nulla alia expectata sententia vel convocatione est iure divino vel humano damnatus.
Discipulus Exemplum istud non videtur esse ad propositum: quia Anastasius inciderat in haeresim iam damnatam posset autem papa effici haereticus licet non incideret in haeresim iam damnatam.
Magister Respondetur quod ista instantia dictum exemplum non impedit: quia omnis haeresis est damnata ut supra 2. huius est ostensum. Et ideo quicunque papa efficeretur haereticus incideret in haeresim iam damnatam licet possit incideret in haeresim iam damnatam licet possit incidere in haeresim damnatam implicite. Inter haeresim autem damnatam implicite et damnatam explicite non est differentia: ad hoc quod incidens in haeresim damnatam solummodo implicite sit damnatus. Sed quantum ad hoc potest esse differentia quod incidens in haeresim explicite non solum est damnatus sed etiam pro damnato est habendus. Incidens autem pertinaciter in haeresim damnatam solummodo implicite quamvis esset damnatus non tamen esset pro damnato habendus: sed ad habendum ipsum pro damnato oporteret concilium generale congregari. Anastasius autem secundus incidit in haeresim iam damnatam explicite et ideo non solum fuit damnatus sed etiam pro damnato fuit habendus. Est ergo exemplum ad propositum quantum ad hoc quod papa quantumcunque efficeretur haereticus esset damnatus: non est tamen ad propositum quantum ad hoc quod sit pro damnato habendus nisi incidat in haeresim damnatam explicite cuiusmodi est omnis haeresis quae in eisdem terminis alicui veritati scripturae divinae contradicit aut quae contradicit alicui veritati quae patenter omnibus iudicio rationis utnetibus sequitur ex contento vel contentis in scriptura divina vel contradicit veritati quae est apud omnes catholicos tanquam catholica divulgata.
Magister Respondetur quod papa haereticus omnibus poenis est subditus et subdendus quibus alii haeretici saltem episcopi involvuntur vel sunt involvendi. Quia sicut dictum est papa haereticus non gaudet privilegio speciali nec in taxatione poenarum haereticorum papa pravitate haeretica irretitus excipitur. Quare cum sit damnatus sive iure divino sive iure humano omnibus poenis haereticis indistincte per ius divinum et ius naturale per generalia concilia et canones summorum pontificum inflictis noscitur subiacere.
Discipulus Aperte video quod si papa haereticus est damnatus sive a iure divino et a statutis generalium conciliorum quod poenis inflictis haereticis a iure divino et a statutis generalium conciliorum involvitur. Sed dic quomodo subiacet poenis illatis haereticis per summos pontifices.
Magister Sic probatur si papa haereticus est damnatus sive per ius divinum sive per canonem conciliorum generalium factus est inferior summo pontifice si alius papa catholicus eligatur. Ex quo sequitur quod omnibus poenis quas idem summus pontifex de novo electus diceret indistincte haereticis imponendas papa haereticus est plectendus. Praedecessores novi summi pontificis fuerunt eiusdem auctoritatis cuius est iste ergo si papa haereticus subiaceret poenis per suum successorem impositis ita subieceret omnibus poenis praedecessorum suorum haereticis indistincte inflictis.
Return to Table of Contents