William of Ockham, Dialogus,
part 3, tract 2, prologue and book 1, chapters 1-5

Corrected text by John Kilcullen and John Scott.

Copyright (c) 1999, The British Academy

PROLOGUS

Discipulus: Scripturae divinae Romanos pro tempore quo mundi imperium acquirere laborarunt multis et magnis laudum praeconiis noscuntur extollere, prout in libris Machab. legimus manifeste. Proinde post tractatum de potestate Papae et cleri tractatus de iuribus Romani Imperii, quae nonnulli literati ex sacris literis nituntur elicere subnectatur: praesertim cum occasione Romani Imperii quidam -- quorum gesta, sicut et multorum aliorum, in tractatibus secuturis, ad quos isti duo primi tertiae partis nostri dialogi sunt praeparatorii et praeambuli, nitemur discutere -- de fide altercari coeperint orthodoxa. Praesens autem tractatus quinque libros contineat, quorum primus inquirat an toti generi humano expediat unum Imperatorem universo orbi praeesse, quibus excellentiis seu gratiis moribus et virtutibus Imperator mundi debeat praefulgere, a quo Romanum processit imperium, et an de iure destrui seu cassari minui dividi valeat vel transferri. Secundus quae iura habeat Imperator Roman. super temporalia investiget. Tertius perscrutetur an Imperator Roman. super spiritualia aliquam habeat potestatem vel sit capax super spiritualia potestatis. Quartus indaget an quicunque fuerit imperator Romanorum iura Romani imperii contra quemcumque impugnatorem invasorem vel quomodolibet impeditorem, etiam contra papam, cardinales et clerum, si iura Romani imperii impugnaverint invaserint vel impedierint, non obstante quacunque sententia ordinatione constitutione vel processu papae et cardinalium vel quorumcunque aliorum, armis et potentia, si non potest aliter, de necessitate salutis teneatur defendere, et si turbata fuerint restaurare. Quintus tractet de rebellibus proditoribus destructoribus divisoribus usurpatoribus Romani imperii vel alicuius partis ipsius.

Magister: Eorum perfecta cognitio quae tractanda commemoras ex libris sacrae theologiae, utriusque iuris (canonici videlicet et civilis), philosophiae moralis, et ex historiis Romanorum atque imperatorum et summorum pontificum ac aliarum gentium, esset patentius extrahenda et solidius munienda, de quibus solummodo Bibliam et decretum cum quinque libris decretalium spem habeo obtinendi; quare, ne opus imperfectum, imo ridiculosum, forsitan faciamus, videtur consultius totaliter desistendum.

Discipulus: Quamvis his diebus opus perfectum facere nequeamus, quia tamen de materia tam necessaria, ut pote quae totum tangit genus humanum, opus speciale ut aestimo est nullatenus ab aliis attentatum, utile erit penitus non silere, ut alios copiam librorum habentes ad facienda perfecta opera provocemus. Puto enim quod ex disputatione nostra futura veritatis et iustitiae rei publicae zelatores advertent aperte veritates quamplurimas circa praemissa in detrimentum communis boni latere illos qui alios regendo consulendo vel informando seu erudiendo gubernant, animabunturque periti qui eorum quae iusta sunt et utilia fuerint amatores de praefatis opera facere exquisita, falsa quae recitabimus efficaciter reprobando et vera quae narrabimus rationibus ac auctoritatibus irrefragabilibus fulciendo. In hoc enim tractatu sicut et in toto isto dialogo nihil nisi recitando dicemus, propter quod circa quaerenda sententias seu opiniones veras et falsas solidas et fantasticas recitabis, quas fortius munire coneris. Non solum enim verorum assertio et declaratio, verum etiam pro falsis et fantasticis sententiis allegationes apparentes, licet sophisticae, ad manifestationem divulgationem et exaltationem saepe occasionaliter conferunt veritatis, quia et per eas studiosorum exercitantur ingenia et ex ipsarum irrationabilitate veritas contraria clarius elucescit: cum opposita iuxta se posita magis appareant et veritas exagitata magis splendescat in lucem, ac querendo opponendo disputando et ad allegationes contrarias respondendo veritas lucidetur. Nequaquam igitur propter librorum penuriam est opus tam utile dimittendum, praesertim cum in praenominatis libris, quos potes habere, plura quae tangunt discutienda valeas reperire, et plurima quae legisti, quae sicut opinor a tua memoria non penitus exciderunt, vel verba vel sententiam recitando possis cum opportunitas fuerit allegare.

Magister: Importunitate me vincis, ut tecum tractatum aggrediar: qui non dubito in praeiudicium veritatis et iustitiae detrimentum nimias esset passurus calumnias malignorum, si in ipso quid circa investiganda sentiam explicarem. Ideoque, sicut tu vis, quam de opinionibus recitandis reputem approbandam in hoc tractatu nullatenus indicabo; per hoc enim veritas non incurret periculum sed vitabit, eo quod propter approbationem meam, ut arbitror, nullus veritati firmius adhaereret, sed plures, ut timeo, ex odii invidiae et rancoris malitia ipsam verbis et factis acerbius et nequius impugnarent: quod de aliis a quibusdam, stimulante invidia, mihi fieri non ignoro. Veruntamen si unquam advertero quod quid teneam exprimendo veritas quiverit exaltari, hoc expressis verbis non differam divulgare. Tu, igitur, cum velis omnino hunc componi tractatum, ipsum accelera exordiri.

CAP. I

Discipulus: Romani iura imperii non iura sed iniuriae et iniustitiae ac crudeles tyrannides non indigne censeri deberent, si nullatenus expediret unum imperatorem seu principem cunctas mundi provincias gubernare, cum Romani super universum orbem sibi usurpaverint principatum. Quo circa de iuribus Romani imperii plurima quaesiturus, ante omnia interrogare decrevi an ad totius generis humani commodum et utilitatem pertineat totum orbem terrarum in temporalibus uni imperatori seu principi seculari subesse. Circa quod diversas et adversas narra sententias.

Magister: Circa interrogationem quam proponis est una opinio quod per unum principem secularem, qui non incongrue imperatoris nomine censeretur, mundus quo ad temporalia optime regeretur, nec sufficienter paci et quieti totius societatis humanae potest per aliud regimen provideri.

Discipulus: Pro ista opinione allegare conare.

Magister: Ista opinio videtur multipliciter posse probari. Nam illud regimen est maxime universo mundo expediens per quod mali facilius iustius severius et efficacius ac salubrius coercentur et boni vivunt quietius inter malos. Ob hoc enim sunt rectores et principes principaliter constituti, teste beato Petro, qui canonica sua prima, c. 2, duces asserit missos a regibus "ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum". Cui concordat beatus Paulus, ad Rom., 13, docens potestates seculares esse a Deo ad terrorem malorum et securitatem bonorum, dicens: "Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malefeceris, time. Non enim sine causa gladium portat." Horum sanctorum apostolorum sententiam secutus est beatus Augustinus, qui, ut legitur 23, q. 5, c. Non frustra, ait: "Non frustra sunt instituta potestas regis, ius cognitoris, ungula carnificis, arma militis, disciplina dominantis, severitas etiam boni patris. Habent ista omnia modos suos, causas, rationes, utilitates. Haec cum timentur, et mali coercentur et boni quieti inter malos vivunt." Ab his ratio minime discrepare videtur. Nam propter idem factae sunt leges et instituti sunt principes seculares. Unde etiam principes ministri sunt legis et imperator lex animata vocatur. Sed leges factae sunt ut malorum coerceatur audacia et boni tute vivant, dist. 4, Factae sunt leges, et Extra, in prologo, ibi Ideoque lex proditur. Ergo ut coerceantur mali et boni quiete vivant est regimen principum institutum. Sed per regimen unius principis secularis qui super universum orbem habeat potestatem mali facilius iustius, severius et efficacius ac salubrius coercentur et boni quietius vivunt inter malos: Tum quia talis princeps mundi esset maioris potentiae secularis ad malos fortius comprimendos et bonos potentius defendendos, sine qua ut in pluribus nec mali coercentur nec boni sunt tuti. Tum quia pauciores essent oppressores bonorum et fautores malorum. Tum quia si non esset unus princeps mundi sed plures superiorem non habentes, quam plurimi essent audaciores et proniores ad suscitandum guerras et bella quam si omnes uni principi obedirent (unde et videmus, ut saepius, periculosiores et difficiliores ad sedandum ac crudeliores guerras inter reges et principes ac communitates qui et que uni principi obtemperare recusant quam inter subditos uni principi seculari parentes: tempore autem guerrarum et bellorum insolescunt mali et boni multipliciter turbantur). Ergo quod unus sit rector et princeps mundi qui super omnes mortales habeat potestatem orbi expedit universo.

Amplius, sicut spiritualia per sacerdotes et viros ecclesiasticos ita temporalia per principes seculares et laicos disponuntur, teste b. Petro, qui, in ordinatione Clementis, ut habetur 11, q. 1, c. Sicut enim, ait: "Sicut enim impietatis crimen est tibi, O Clemens, neglectis verbi Dei studiis, sollicitudines seculares suscipere, ita unicuique laicorum crimen est nisi invicem sibi etiam in hiis quae ad communis usum vitae pertinent operam fideliter dederint". Et idem, ut habetur eadem causa et q., c. Te quidem, ait ad eundem Clementem: "Neque enim iudicem neque cognitorem secularium negociorum hodie te ordinare vult Christus, ne, praefocatus praesentibus hominum curis, non possis verbo Dei vacare. Haec vero opera quae tibi minus congruere diximus exhibeant sibi invicem vacantes laici." Quam doctrinam beati Petri beatus Paulus confirmare videtur, 1 ad Corinth., 6, dicens: "Secularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiliores qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum". Quibus verbis videtur innuere quod per contemptibiliores in ecclesia, qui sunt laici, secularia iudicia sunt tractanda, quemadmodum spiritualia sunt per clericos disponenda. Hanc doctrinam apostolicam sancti patres et doctores in suis scriptis postmodum tenuerunt. Nicolaus enim Papa, ut legitur in Decretis, dist. 96, c. Cum ad verum, ait: "Cum ad verum ventum est, ultra sibi nec imperator iura pontificatus arripiat nec pontifex nomen imperatoris usurpet, quoniam idem mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, actibus propriis et distinctis officia potestatis utriusque discrevit, ut et Christiani imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legibus uterentur, quatenus spiritualis actio a carnalibus distaret incursibus, et Deo militans minime se negociis secularibus implicaret, ac vicissim non ille rebus divinis praeesse videretur qui esset negociis secularibus implicatus". Hanc eandem sententiam fere sub omnibus eisdem verbis ponit beatus Cyprianus, ut legitur dist. 10, c. Quoniam idem. Praedictus etiam Nicolaus Papa, ut habetur eadem dist., c. Imperium, ait: "Imperium vestrum suis publicae rei quotidianis administrationibus debet esse contentum, non usurpare quae sacerdotibus solummodo conveniant". Ex quibus aliisque innumeris sanctorum assertionibus et sacris canonibus qui habentur in Decretis, dist. 10, c. Certum et c. Suscipitis, et dist. 96, c. Denique et c. Duo sunt et c. Si imperator, et dist. 88, c. Episcopus, et aliis locis quampluribus, colligitur quod sicut spiritualia per clericos ita temporalia sunt per laicos disponenda. Sed quamvis totus mundus esset ad fidem conversus, universitati fidelium expediret uni summo pontifici in spiritualibus, non solum inquantum spiritualia concernunt clericos, sed etiam in quantum concernunt laicos et principes seculares, subesse. Ergo et universitati mortalium expedit in temporalibus, non solum inquantum temporalia concernunt laicos, sed etiam inquantum concernunt clericos et summum pontificem, uni principi seculari subesse.

Rursus, simile iudicium habendum est de toto et de parte, de magnis et de parvis, sicut idem iuris est in toto et in parte, in magnis et parvis, Extra, De appellationibus, c. De appellationibus, 14, q. ult., c. ult., Extra, De praebendis, c. Maioribus. Sed cuilibet regno partiali, quod est pars mundi, expedit ut uni principi seculari sit subiectum; alioquin omnia regna mundi iniqua vel inutilia aut nociva essent habenda. Ergo similiter expedit ut totus mundus uni seculari principi sit subiectus.

Adhuc, omnes qui communionem in temporalibus habent adinvicem, vel habere possunt, ut quilibet possit cuilibet subvenire pariter et nocere, non optime gubernantur nisi uni summo principi quo ad temporalia sint subiecti: Tum quia omnes tales unum populum constituunt; sed secundum Salomonem, Proverbiorum 11, "ubi non est gubernator populus corruet"; ergo si omnibus talem communionem habentibus non est unus gubernator praepositus, de eorum ruina et dissipatione probabiliter est timendum (dicens enim Salomon "ubi non est gubernator", non "ubi non sunt gubernatores", "populus corruet", insinuare videtur quod nullus populus unus, quantumcunque magnus, poterit absque uno gubernatore consistere). Tum quia omnes communionem habentes adinvicem uni ovili et uni gregi comparantur; ubi autem est unum ovile et unus grex debet esse unus pastor, ipsa veritate testante, quae Iohan. 10 ait, "Fiet unum ovile et unus pastor"; et ait, Matthaei 26, "Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis": dicendo autem "pastorem" et non "pastores" videtur innuere quod unus grex seu ovile unum pastorem principalem, non plures, debet habere. Tum quia omnes qui communionem habent adinvicem vel habere possunt unum corpus, unam civitatem, unum collegium, unam gentem, unum regnum efficiunt vel efficere possunt, et nisi efficiant bene sunt nullatenus ordinati; sed monstruosum est corpus et etiam civitas et collegium et gens atque regnum quod nulla (vel quae nullum) vel plura capita habet; quare omnes qui communionem habere possunt adinvicem in temporalibus uni principi seculari debent esse subiecti nec poterunt aliter optime gubernari. Sed omnes mortales quocunque spacio terrarum distantes ab invicem possunt communionem habere adinvicem, ita ut unum populum, unum ovile, unum gregem, unum corpus, unam civitatem, unum collegium, unam gentem, unum regnum efficiant vel efficere debeant, nisi eos disiungat malitia. Hinc Apostolus ad Romanos, 12, ait, "Unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra", manifeste insinuans quod sicut omnes mortales, non solum fideles sed etiam infideles, abrenunciando diabolo, per fidem et amorem debent Christo firmius adhaerere, ita omnes si bene fuerint ordinati unum corpus esse debent. Hinc etiam Salomon, Proverbiorum 18, ait, "Frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma", innuens quod sicut omnes mortales sunt fratres, ita nisi malitia obviet unam debent omnes efficere civitatem. Hinc etiam, Sapient. 6, sapiens increpans reges iniquos ait, "Data est a Domino potestas vobis et virtus ab altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur, quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis", etc. Quibus verbis datur intelligi quod, quamvis propter peccata malorum multi sint reges a Domino constituti, qui etiam, ut legitur Job 34, "propter peccata populi regnare facit hypocritam", tamen totus mundus unum regnum est; quare quo ad temporalia unum principem secularem debet habere.

Item, illud regimen est optimum per quod potissime et perfectissime, quantum est possibile pro praesenti vita, discordia ab universitate mortalium removetur et tollitur ac concordia et iustitia praecipue conservatur. Sed si universitas mortalium fuerit uni principi seculari subiecta, efficacius tolletur inter mortales discordia quam si plures fuerint principes superiorem non habentes: tum quia ubi pluralitas ibi discordia; tum quia sicut unum regnum partiale per discordiam contra se divisum desolabitur, teste veritate ipsa, Matthaei 12, ita si universitas mortalium, habendo plures principes nequaquam uni subiectos, fuerit per discordiam contra se divisa, desolationem incurret. Ergo expedit universitati mortalium uni principi seculari obedire.

Item, illud regimen est expediens universitati mortalium per quod iurgia et litigia, ad quae prona est natura mortalium, aequius et convenientius deciduntur. Sed convenientius iurgia et litigia inter litigantes si unum habuerint iudicem vel dominum aut principem deciduntur quam si habuerint plures qui uni minime sint subiecti. Si enim litigantes quorum unus alteri damnum vel nocumentum intulit ac ius suum negavit pluribus regibus vel principibus superiorem non habentibus sint subiecti, de facili poterit periclitari iustitia, nec apparet sub quo iudice tutum sit utrique parti litigare. Quia aut offensus litigabit sub domino proprio vel iudice per dominum proprium constituto, aut litigabit sub rege proprio offendentis vel iudice per illum deputato. Si offensus litigabit coram domino seu rege proprio vel iudice constituto per ipsum, ille merito poterit esse suspectus offendenti, Extra, De officio iudicis delegati, c. Causam que, et c. Insinuante. Periculosum autem est sub suspecto iudice litigare; unde et "quodammodo naturale est suspectorum iudicum insidias declinare", 3, q. 5, Quia suspecti. Ergo non est tutum utrique parti litigare sub rege seu domino offensi vel iudice constituto per illum. Nec est etiam tutum utrique parti litigare sub rege seu domino offendentis vel iudice constituto per ipsum, quia ille poterit esse suspectus offenso per iura praedicta. Et ita si litigantes habuerint plures dominos superiorem non habentes, de facili poterit periclitari iustitia. Quare universitati mortalium expedit unum principem supremum habere, ad quem tanquam ad communem iudicem possint quicunque litigantes recursum habere, in quo par dominium tam offenso quam offendenti suspicionem non irrationabiliter amovebit.

Praeterea, illud regimen seu dominium est expediens universitati mortalium per quod non solum inferiores sed etiam superiores, si deliquerint, iuste poterunt castigari. Aliter enim nec pax societatis humanae (quae tam dulcis est, ut propter ipsam etiam bella gerantur, secundum Augustinum, ut habetur 23, q. 1, c. Noli) poterit conservari nec iustitia (quam colere est summum bonum in rebus, secundum Gregor., ut habetur 12, q. 2, c. Devotissimam) tenebitur, nisi quantum possibile est caveatur ne superiores delinquere valeant insolenter, ut ex verbis Innocentii 3 quae ponuntur Extra, De accusationibus, Qualiter et quando, potest colligi, ut videtur. Si enim fuerint multi reges seu principes in diversis mundi partibus superiorem non habentes, libere et impune pacem et iura minorum perturbare valebunt. Sed si omnes reges et principes fuerint uni imperatori subiecti, non solum inferiores sed etiam superiores si deliquerint poterunt legitime castigari. Ergo toti mundo est expediens ut unus imperator regibus et principibus praesideat universis et super universos mortales iurisdictionem habeat coactivam.

Amplius, inter omnes mortales talis debet esse connexio ut quilibet respectu alterius sit inferior vel superior, aut ambo inferiores respectu eiusdem, ut inter omnes vera fiat concordia et quilibet cuilibet reverentiam vel dilectionem impendat. Hoc colligitur ex auctoritate Gregor. et Bonifacii papae quae ponitur dist. 89, c. Ad hoc, ubi sic legitur: "Ad hoc divinae dispensationis provisio gradus diversos et ordines constituit esse distinctos, ut dum reverentiam minores potioribus exhiberent et potiores minoribus dilectionem impenderent, et vera fieret concordia et ex diversitate connexio, et recte officiorum gereretur administratio singulorum; neque universitas alia poterat ratione subsistere". Sed talis non est inter cunctos mortales connexio nisi unus praesideat omnibus aliis. Ergo expedit universitati mortalium ut mundus per unum principem gubernetur.

Rursus, illud regimen quod Deus inter mortales propter peccatum multitudinis non permittit sed aufert est melius illo quod Deus propter peccata multitudinis punienda introducit. Sed quod supra universitatem mortalium non dominetur unus princeps sed multi ordinat Deus propter peccata mortalium punienda, teste Salomone, qui, Proverbior. 28, ait, "Propter peccata terrae multi principes eius". Ergo simpliciter universitati mortalium expediret quod omnes uni essent subiecti.

Item, si non expedit universitati mortalium uni imperatori subesse, aut hoc erit propter insufficientiam humanam, quia nullus poterit sufficiens reperiri pro universo orbe regendo, aut propter nimiam potentiam temporalem unius domini totius mundi qua posset ad libitum in subiectos debacchari. Sed insufficientia non impedit, sicut insufficientia humana non impedit quin unus debeat (etiam si universitas mortalium conversa esset ad fidem) toti mundo in spiritualibus praesidere. Nec nimia potentia impedit, quia proportionaliter ita potest totus mundus resistere crudelitati unius imperatoris totius orbis sicut potest unum regnum partiale resistere regi. Nec maiorem haberet potentiam imperator totius mundi super totum mundum quam habet unus rex super regnum partiale; sed potentia regis non impedit quin unus rex debeat praeesse uni regno; ergo nec potentia imperatoris impedit quin debeat universo mundo praeesse.

Praeterea, si non expedit universo mundo unum imperatorem praeesse, non est iustum ut unus omnibus dominetur; si autem non est iustum nec expediens, est iniquum. Sed non est iniquum unum omnibus aliis dominari, quia si esset iniquum esset contra ius: aut ergo contra ius naturale aut contra ius positivum. Sed non est contra ius naturale, quia tunc semper fuisset iniquum, et ita nunquam aliquis fuisset verus imperator mundi, quia imperium usurpatum contra ius naturale non est verum imperium. Nec est etiam contra ius positivum, quia ius positivum quo caveretur ne aliquis esset imperator totius mundi non posset institui nisi ab universitate mortalium, sed universitas mortalium hoc nunquam instituit sed magis contrarium. Ergo non est iniquum unum super universum orbem habere imperium; quare expediens est censendum.

CAP. II

Discipulus: Puto quod pro assertione praedicta fortiora tetigisti motiva, quae copiam librorum habentes poterunt maiorum sententiis multipliciter communire. Ideo circa interrogationem meam aliam opinionem enarra.

Magister: Alia est opinio contraria, quod non expedit mundo ut universitas mortalium uni imperatori seu principi seculari sit subiecta.

Discipulus: Istius opinionis audire desidero motiva.

Magister: Pro ista opinione potest multipliciter allegari. Nam illud cuius contrarium est ordinatum a Deo non est mundo expediens; omne enim contrarium ordinationi divinae perniciosum et malum, non expediens, est censendum. Sed divisio regnorum ita ut diversis regibus non habentibus superiorem subsint est a Deo. Deus enim, ut patet 3 Reg., 11 et 12, voluit filios Israel duos reges habere, quorum neuter alteri esset subiectus et qui superiorem regem non haberent. Ergo unum principem secularem cunctis mortalibus dominari non est expediens iudicandum.

Amplius, idem iuris est in magnis et in parvis, in toto et in parte, sicut per plures sacros canones superius est ostensum. Sed quemcunque regem seu principem secularem parti mortalium, etiam illi qui iustissimis utitur legibus, praesidere non est expediens. Illud enim quod displicet Deo non est expediens; sed populum Israeliticum, qui erat pars mortalium et iustissimis utebatur legibus (quia divinis), esse subiectum regi seu principi seculari displicebat Deo, ita ut diceret Samueli, ut habetur 1 Reg. 8, quando populus praedictus regem petebat: "Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi. Non enim te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos". Ergo multo magis unum principem secularem regnare super universum orbem (etiam si conversus esset totus ad fidem) non est expediens.

Adhuc, illud regimen est magis expediens universitati mortalium in statu culpae quod magis assimilatur regimini quod fuisset si homines in statu innocentiae permansissent, quia illud quod magis assimilatur meliori est magis expediens. Sed si homines in statu innocentiae permansissent, unus non fuisset imperator omnium aliorum. Ergo nec in statu culpae est expediens ut unus omnibus aliis dominetur.

Rursus, quod iuri gentium obviat et repugnat non est expediens reputandum, cum ius gentium sit ius naturale. Quia, ut habetur dist. 1, Ius gentium, ius gentium est idem apud omnes gentes; quale est solummodo ius naturale, cui nulla valet consuetudo aut multitudo vel ius positivum quomodolibet derogare, Extra, De consuetu., Cum tanto. Sed universitatem mortalium uni principi seu imperatori subesse iuri gentium obviat et repugnat: Tum quia bella et captivitates sunt de iure gentium, dist. 1, Ius gentium, quae cessarent si unus imperator potenter universitati mortalium imperaret. Tum quia de iure gentium connubia inter alienigenas prohibentur, eadem distinctione et capitulo, quod non potest intelligi de quibuscunque alienigenis, quia tunc essent connubia inter quoscunque diversarum provinciarum prohibita; ergo intelligitur de alienigenis qui nullam communionem debent habere adinvicem, quales non sunt quicunque qui sunt uni imperatori vel domino subiecti -- omnes enim qui uni domino sunt subiecti possunt et in multis casibus debent communionem habere adinvicem, se mutuo adiuvando et invicem defendendo. Ergo non est expediens neque aequum universitatem mortalium uni imperatori seu principi obedire.

Item illi non debent uni imperatori seu principi obedire qui nec idem iugum ducere debent, nec inter se communionem seu societatem pacificam habere tenentur, nec licite ad eundem iudicem pro iudicio suscipiendo recurrunt. Mortalium autem quidam sunt fideles et quidam infideles; sed fideles cum infidelibus non debent idem iugum ducere, Apostolo prohibente, qui 2 ad Corinth., 6, ait, "Nolite iugum ducere cum infidelibus". Nec debent cum eis communionem seu societatem habere pacificam, ipso rege regum et domino dominantium attestante, qui dicit, Matthaei 10, "Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum", etc. Deuternomii etiam 7 praecipitur expresse fidelibus ut infideles percutiant usque ad interemptionem, nec ineant cum eis foedus, nec misereantur earum. Quod etiam docet Apostolus, 2 [ad] Corinth., 6, dicens: "Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli?" Quibus concorditer dicit Sapiens Ecclesiastic. 13, inquiens, "Quae communicatio homini sancto ad canem?" Nec etiam debent fideles ad iudicem infidelem pro iudicio suscipiendo recurrere, testante Apostolo, qui, ut habetur 1 ad Corinth., 6, fideles qui coram infidelibus litigabant acriter reprehendit, dicens: "Ad verecundiam vestram dico: sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem et fratrem suum? Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles". Ex quibus colligitur quod fideles ab infidelibus, et quantum ad litigationem in iudicio et quantum ad omnem pacificam participationem, debent penitus separari. Ergo uni imperatori seu principi seculari non debet universitas mortalium esse subiecta.

Praeterea, ille non debet universitati mortalium praesidere qui eorum non potest debitam gerere curam. Sed nullus unus potest debitam gerere curam universitatis mortalium, cum etiam quilibet sit insufficiens ex se unius parvi regni (respectu totius mundi) curam habere, testante Salomone, qui, ut legitur 2 Paralip. 1, loquens ad Deum, ait, "Quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, iudicare?", quasi diceret, "Nullus". Ergo multo fortius nemo poterit digne universitatem mortalium iudicare.

CAP. III

Discipulus: Aliam recita opinionem circa interrogationem praedictam.

Magister: Alia est opinio quod expediret unum principem, non secularem sed ecclesiasticum, universitati mortalium praesidere.

Discipulus: Pro ista opinione possumus invenire multa in tractatu de potestate papae et cleri; ideo pauca pro eius confirmatione adducas.

Magister: Pro ista opinione potest taliter allegari. Inter caeteras excellentias quibus debet princeps, etiam qui in temporalibus praesidet, subditos superare, sapientia videtur esse praecipua. Unde et Salomon, qui sapientiam postulavit a Deo ut digne posset regere populum Dei in temporalibus, a Deo legitur magnifice commendatus, cum dixit sibi Deus, ut habetur 2 Paral. 1: "Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias et substantiam et gloriam, neque animas eorum qui te oderunt, sed nec dies vitae plurimos; petisti autem sapientiam et scientiam ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem, sapientia et scientia datae sunt tibi; divitias autem et substantiam dabo tibi". Et idem Salomon, Proverbiorum 1, ait, "Intelligens gubernacula possidebit". Ex quibus datur intelligi quod principi necessaria est praecipue sapientia. Sed maior sapientia reperitur in viris ecclesiasticis quam in secularibus. Ergo non secularis princeps, sed ecclesiasticus, dignus est toti mundo praeesse.

Discipulus: Ista ratio non videtur procedere. Quia qui aliis praeest in temporalibus debet alios praecedere in sapientia mundana et peritia negotiorum secularium, non autem in sapientia divina. Sed seculares praecellunt in sapientia mundana, licet ecclesiastici praecellant in sapientia divina. Ergo qui praesidet in temporalibus debet esse secularis et non ecclesiasticus, laicus et non clericus.

Magister: Istam responsionem quidam reprobare nituntur. Quia, ut ex scripturis divinis colligitur, qui praeest aliis in temporalibus non solum in sapientia mundana sed etiam in sapientia divina et in lege Dei debet esse peritior, eo quod rex, qui in temporalibus praeest, debet in lege Dei assidue meditari, dicente Deo, qui, loquens de rege, Deut. 17, ait, "Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in volumine, et accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticae tribus, habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae". Iosue etiam, qui in temporalibus praesidebat, praecepit Dominus, dicens, "Non recedat volumen legis huius de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo". Ex quibus colligitur quod in temporalibus praesidens, non solum in sapientia mundana et secularium negotiorum peritia, sed etiam in sapientia divina, debet alios superare.

CAP. IV

Discipulus: Adhuc aliam opinionem circa interrogationem meam audire desidero.

Magister: Sunt quidam dicentes quod non est expediens unum principem, neque secularem neque ecclesiasticum, universitati mortalium praesidere, nec etiam est expediens plures principes seculares vel ecclesiasticos superiorem non habentes in diversis provinciis aut regnis diversis mortalibus dominari, sed mundus optime regeretur si plures simul mundi dominium obtinerent, quemadmodum in pluribus civitatibus et communitatibus non unus solus sed plures regere dignoscuntur.

Discipulus: Pro ista opinione aliquod motivum adducas.

Magister: Ista opinio videtur taliter posse fulciri. Illud regimen vel dominium est mundo universo utilius in quo pauciores errores accidunt et peccata, quia per tale regimen seu dominium iustitia, pax et concordia omnium melius procuratur et etiam conservatur. Sed si plures sapientes et virtuosi dominarentur universitati mortalium pauciores errores fierent et peccata in regendo quam si unus solus omnes alios gubernaret, quia sicut veritas iustitiae quae a multis quaeritur facilius invenitur ita multi difficilius errant quam unus solus. Hinc Salomon, Proverbiorum 11 et 24, asserit salutem esse ubi multa sunt consilia. Hinc etiam in laudem Romanorum, 1 Machabaeorum 8 ca., dicitur quod "curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes de multitudine, ut quae digna sunt gerant". Ergo magis expedit universitati mortalium plures simul praesidere omnibus quam unum solum.

CAP. V

Discipulus: Si est alia opinio circa interrogationem meam, enarra.

Magister: Alia est opinio quod secundum diversitatem et qualitatem et necessitatem temporum expedit regimina et dominia mortalium variari, ita ut aliquando sit expediens unum principem secularem, vel ecclesiasticum, universis mortalibus dominari, interdum autem expediat plures simul, seculares vel ecclesiasticos, omnes alios gubernare, nonnunquam vero sit utile plures principes superiorem non habentes diversis mundi regionibus praesidere.

Discipulus: Istam opinionem nitere aliquibus allegationibus communire.

Magister: Ista opinio pluribus modis posse fulciri videtur. Nam sicut leges "pro communi utilitate" debent institui, dist. 4, Erit autem, sic principes, rectores et domini, tam seculares quam ecclesiastici, pro communi utilitate sunt caeteris praeponendi, quam ipsi etiam magis quam propriam procurare tenentur (si enim utilitati propriae communem postposuerint, non rectores seu principes vel domini, sed tyranni, sunt censendi). Utilitas autem communis aliquando per unum principem, secularem vel ecclesiasticum, qui universis dominaretur melius procuraretur quam per plures non habentes superiorem, sive simul regentes sive in diversis provinciis presidentes, eo quod interdum multitudo mortalium equanimius sustineret dominium unius principis secularis vel ecclesiastici qui sapientia iustitia et aliis virtutibus quae requiruntur in principe praefulgeret quam multorum. Nonnunquam autem magna multitudo mortalium nullatenus sustineret dominium unius, sed voluntarie se subderet dominio multorum, vel simul regentium vel diversarum provinciarum curam gerentium, et per consequens tunc per plures melius procuraretur communis utilitas quam per unum solum. Quare pro diversitate et necessitate temporum expedit unum vel plures mortalibus dominari.

Amplius, illo modo regitur optime universitas mortalium qui magis assimilatur illo modo regendi quo Deus disposuit populum aliquando regi sibi per veram fidem subiectum. Sed Deus disposuit populum Israeliticum sibi subiectum aliquando regi per unum principem secularem (David enim et etiam Salomon super totum populum Dei regnavit), interdum per unum sacerdotem (Hely enim sacerdos totum populum Israeliticum iudicavit), nonnunquam per plures reges quorum nullus esset alteri subiectus (Roboam enim et Ierobeam super populum Israeliticum in diversis regionibus regnaverunt). Ergo secundum diversitatem et necessitatem temporum est expediens ut universitas mortalium uni vel pluribus principibus sive rectoribus sit subiecta.

Rursus, ille modus regendi universitatem mortalium qui aliquando fuit iustus et licitus est expediens reputandus, quia omne iustum et licitum est iudicandum expediens. Sed aliquando mundus iuste et licite regimini unius principis, interdum regimini plurium, subdebatur. Ergo adhuc talis modus varius regendi universitatem mortalium secundum diversitatem et qualitatem ac necessitatem temporum est expediens aestimandus.

Return to Table of Contents