William of Ockham, Dialogus,
part 3, tract 2, book 3, chapters 5-7

Corrected text by John Kilcullen and John Scott.

Copyright (c) 1999, The British Academy

CAP. V.

How can the Emperor have the right to elect a pope?

Discipulus: Si imperatori potest competere ius eligendi summum Pontificem, dic secundum opinionem illam unde hoc habet.

Magister: Questio tua potest duplicter intelligi: uno modo ut sit sensus, Unde habet imperator ut sit capax huiusmodi potestatis sive iuris?, alio modo ut sit sensus, Unde habet hoc ius, scilicet ius eligendi summum pontificem? Si intelligatur primo modo -- scilicet, Unde habet imperator quod sit capax huius potestatis sive iuris? -- respondetur quod talem capacitatem habet ex hoc ipso quod est Christianus catholicus et discretus et Romanus. Si enim esset imperator et non esset Christianus, non esset capax huius iuris, quia nullus praeterquam Christianus potest habere ius eligendi summum pontificem; per illos enim qui foris sunt illa quae religionis Christianae sunt tractari non debent (hoc excepto, quod in casu necessitatis posset etiam alius quam Christianus baptizare). Si etiam esset imperator et Christianus, sed non catholicus sed haereticus, quamdiu talis existeret potestatem seu ius eligendi summum pontificem non haberet, quia nullus haereticus manens haereticus est capax huius iuris. Si etiam esset imperator Christianus et catholicus, sed non discretus (hoc est, non habens usum rationis sed in furorem versus), quamdiu talis existeret non esset capax huiusmodi iuris vel potestatis, saltem ut posset in actum exire. Quamvis enim si prius haberet huiusmodi potestatem sive ius et in furorem postea verteretur non eo ipso huiusmodi potestatem vel ius amitteret, tamen si primo esset alienatus a sensu sibi non deberet huiusmodi potestas sive ius conferri, nec etiam posset sibi conferri sic ut posset stante alienatione actum potestatis huiusmodi exercere.

Si autem interrogatio tua intelligatur secundo modo -- a quo scilicet imperator habet vel habere potest huiusmodi potestatem sive ius -- respondetur dupliciter: uno modo quod imperator huiusmodi potestatem seu ius potest habere a summo pontifice, quia summus pontifex ius eligendi papam posset concedere clerico vel clericis, laico vel laicis, prout sibi placuerit. Quod probatur tripliciter, primo sic. Qui est caput in spiritualibus omnium Christianorum habet disponere et statuere a quo sit caput omnium eligendum, praesertim cum Christus non ordinavit specialiter et explicite a quo debeat eligi idem caput. Sed papa est caput omnium Christianorum in spiritualibus; igitur ad ipsum pertinet ordinare quis debet eligere summum pontificem, et per consequens a solo papa potest habere imperator ius eligendi summum pontificem.

Secundo sic. Qui potest summum pontificem ordinare potest committere cui vult potestatem eligendi summum pontificem, et eius successor potest concedere cui voluerit ius eligendi successorem. Sed beatus Petrus ordinavit summum pontificem sibi successurum, scilicet beatum Clementum; igitur et successor eius potuit concedere cui voluerit potestatem eligendi summum pontificem.

Tertio sic. Per sacros canones, quorum plures allegati sunt superius, c. 3 huius tertii, papa concessit aliquando regibus aliquando aliis ius eligendi, et non illicite; ergo nullus potest habere ius eligendi summum pontificem nisi a papa.

Aliter dicitur quod imperator eo ipso quod est Christianus catholicus discretus et Romanus habet ius et potestatem eligendi summum pontificem, nisi ipse eidem iuri tacite vel exprese renunciet, vel electio summi pontificis vel potestas concedendi ius eligendi de consensu Romanorum personae vel personis determinatae vel determinatis concessa extiterit, ita ut Romani non habeant a papa potestatem sive ius eligendi summum pontificem; quod tali ratione probatur. Christus taliter ordinavit ecclesiam ut ei in necessariis nequaquam deficeret et ut nullus homo per suam negligentiam vel malitiam quocunque necessario privare posset eandem. Sed inter alia necessaria ecclesiae hoc non est minimum, ut sint aliqui qui, decedente summo pontifice, ius habeant eligendi summum pontificem successurum. In hoc ergo Christus non defecit ecclesiae, nec posuit in potestate cuiuslibet ut posset per negligentiam suam aut malitiam hoc necessario totam ecclesiam Dei privare. Sed si nullus haberet ius eligendi summum pontificem nisi a papa, posset papa per negligentiam suam vel malitiam privare totam ecclesiam dei potestate vel iure eligendi summum pontificem. Posset enim primo, sive ex causa rationabili vel irrationabili, privare illos qui modo habent ius eligendi summum pontificem eodem iure, et antequam idem ius aliis concederet posset praeveniri morte, vel per negligentiam vel per malitiam collationem eiusdem iuris usque ad finem vitae suae differre; et ita penes nullos remaneret ius eligendi summum pontificem. Quare hoc necessario ecclesiae ipsa ecclesia, per praeventionem mortis papae vel per negligentiam aut malitiam eius, privata maneret, ita quod absque miraculo speciali nequaquam posset ecclesia, nec universalis nec particularis, papam habere. Ex quo infertur quod ius eligendi summum pontificem non est et papa, et ideo ius habent eligendi Romani, non a papa, sed eo ipso quod sunt Christiani et catholici.

Discipulus: Per rationem illam probatur quod Romani non habent ius eligendi summum pontificem. Quia si sic, per negligentiam aut malitiam possent Romani privare totam ecclesiam iure eligendi summum pontificem. Possent enim renunciare eidem iuri absque hoc quod ius eligendi summum pontificem aliis quibuscunque concederent; igitur tunc remaneret ecclesia absque iure eligendi summum pontificem.

Item, omnes Romani habentes ius eligendi summum pontificem possent fieri haeretici vel se convertere ad aliam sectam; quo facto ius eligendi papam amitterent. Igitur tota ecclesia Dei remaneret sine iure et potestate eligendi summum pontificem.

Amplius, si Romani non habent ius eligendi a papa, quero quo iure habent ius eligendi summum pontificem? Aut divino aut humano. Non divino, quia non legitur in scripturis divinis quod Deus dederit eis tale ius. Nec iure humano. Quia ius humanum aut est civile aut canonicum; iura civilia sunt iura imperatorum et regum, et iura canonica sunt iura summorum pontificum; igitur Romani haberent ius eligendi ab imperatoribus vel regibus vel a summis pontificibus. Sed non habent ius eligendi ab imperatoribus; ergo a solis summis pontificibus habent huiusmodi ius eligendi. Et ita eligendi ius est a solo papa.

Ista sunt propter quae apparet quod opinio ista et allegata ratio pro ipsa probabilitatem habere non videntur. Sed tamen narra quomodo respondetur ad ipsa.

Magister: Ad primum istorum respondetur quod opinio illa non dicit quod soli Romani in omni casu habent ius eligendi summum pontificem. Ad cuius evidentiam dicitur esse sciendum quod summus pontifex non solum est praelatus et episcopus Romanorum, sed etiam est prelatus et episcopus omnium Christianorum; et ideo, in casu, electio summi pontificis posset spectare ad quoscunque catholicos, quorum est praelatus et episcopus. Cum igitur dicitur quod si Romani haberent ius eligendi summum pontificem possent per negligentiam aut malitiam privare totam ecclesiam Dei iure eligendi summum pontificem, respondetur quod haec ratio concluderet si nulli alii a Romanis in casu nullo haberent ius eligendi summum pontificem: nunc autem, licet Romani quando sunt Christiani et catholici habeant ius eligendi summum pontificem, tamen si renunciarent iuri illi vel efficerentur haeretici, eo ipso alii catholici, quorum etiam papa est episcopus et praelatus, possent eligere summum pontificem.

Discipulus: Si alii catholici habent ius eligendi summum pontificem propter hoc quod summus pontifex est episcopus et praelatus omnium catholicorum, quare non eligunt semper cum Romanis summum pontificem, cum omnes illi debeant praelatum eligere qui habent ius eligendi? Et quare plus eligunt Romani quam alii, si ita habent alii ius eligendi sicut Romani?

Magister: Responsio ad secundum quod quaeris secundum istam opinionem aperit viam respondendi ad primum quod quaeris, ideo secundum opinionem illam primo recitabo qualiter respondetur ad secundum. Ad quod dicitur quod summus pontifex est quodammodo proprius episcopus Romanorum, in quantum videlicet Romani non habent alium episcopum et alii omnes praeter ipsos habent proprios episcopos; et ideo rationabiliter ad solos Romanos pertinet summi pontificis electio, quando sunt catholici. Quia tamen eo ipso quod quis est episcopus Romanorum est episcopus omnium catholicorum, ideo alii, licet pro casu aliquo habeant ius eligendi, non tamen habent ius eligendi cum Romanis, quia, licet semper habeant ius eligendi summum pontificem, non tamen ius eligendi habent nisi pro casu quando electio non spectaret ad Romanos.

Discipulus: Adhuc questioni mee non videtur satisfactum. Hoc enim queritur, quare alii a Romanis non habent ius eligendi nisi pro casu quando electio non spectaret ad Romanos, cum summus pontifex ita sit praelatus immediatus aliorum sicut Romanorum.

Magister: Ad hoc respondetur quod secundum rectam rationem electio praeficiendi semper debet concedi, si fieri potest, paucis qui faciliter possunt convenire, ne, si concederetur multis qui non possent faciliter convenire, propter difficultatem conveniendi differretur electio in notabile detrimentum boni communis et eorum quos habet regere praeficiendus. Quia igitur Romani respectu aliorum catholicorum sunt pauci, et summus pontifex nihilominus, sicut dictum est, est quodammodo proprius episcopus eorum (quia non habent alium episcopum sicut alii catholici), ideo non irrationabiliter alii catholici non habent ius eligendi summum pontificem nisi quando electio non spectaret ad Romanos (quia scilicet Romani vel ex renunciatione iuris sui vel apostasia vel haeretica pravitate carerent iure eligendi).

Per hoc patet responsio ad primum quod quaesisti. Nam ideo alii catholici non eligunt semper cum Romanis quia, licet habeant ius eligendi, non tamen habent ius eligendi pro omni casu, sed solummodo pro casu quando ius eligendi ad Romanos minime pertineret. Ex his concluditur quod Romani, sive possent cedere iuri eligendi summum pontificem sive omnes efficerentur haeretici sive a fide apostatae, non possent privare ecclesiam dei iure eligendi summum pontificem, quia pro tali casu haberent alii catholici ius eligendi.

CAP. VI.

The Romans have the right to elect the highest pontiff by divine law, extending "divine law" to include all natural law

Discipulus: Dic qualiter respondetur ad hoc quod accepi quod Romani nec iure divino nec iure humano habent ius eligendi summum pontificem.

Magister: Ad hoc respondetur quod extendendo ius divinum ad omne ius naturale Romani ex iure divino habent ius eligendi summum pontificem.

Discipulus: Ista responsio obscura mihi videtur; ideo ipsam secundum istam opinionem cupio declarari. Primo autem declara secundum eam quare dicitur "extendendo ius divinum ad omne ius naturale", secundo quare omne ius naturale potest vocari ius divinum.

Three modes of natural law

Magister: Primum dicitur propter tres modos iuris naturalis. Uno enim modo dicitur ius naturale illud quod est conforme rationi naturali quae in nullo casu fallit, sicut est "Non moechaberis", "Non mentieris", et huiusmodi.

Aliter dicitur ius naturale quod servandum est ab illis qui sola aequitate naturali absque omni consuetudine et constitutione humana utuntur, quod ideo dicitur naturale quia contrarium est contra statum naturae institutae et, si homines omnes viverent secundum rationem naturalem aut legem divinam, non esset servandum nec faciendum. Isto modo et non primo modo ex iure naturali omnia sunt communia, quia in statu naturae institutae omnia fuissent communia, et si post lapsum omnes homines secundum rationem viverent, omnia deberent esse communia et nihil proprium; proprietas enim propter iniquitatem est inducta 12, q. 1, c. Dilectissimis. Isto modo loquitur Isidorus 5, libro Ethimologiorum, et ponitur in Decretis, dist. 1, Ius naturale, cum dicit quod secundum ius naturale est "communis omnium possessio et omnium una libertas". Non enim communis omnium possessio et omnium una libertas est de iure naturali primo modo. Tunc enim nullus posset sibi licite aliquid appropriare, nec aliquo iure gentium vel civili posset aliquis fieri servus, quia ius naturale primo modo est immutabile et invariabile ac indispensabile, dist. 5, para. Nunc autem, et dist. 6, para. His itaque respondetur. Constat autem quod aliqui iure gentium licite fiunt servi, teste beato Gregorio, qui, ut legitur 12, q. 2, c. Cum redemptor, ait: "Salubriter agitur, si homines, quos ab initio natura liberos protulit, et ius gentium iugo substituit servitutis, ut in ea natura, qua nati fuerant, manumittentis beneficio liberati reddantur". Ex quibus verbis colligitur quod iure naturali omnes homines sunt liberi, et tamen aliqui iure gentium fiunt servi. Ex quo concluditur quod ius naturale uno modo accepto vocabulo non est immutabile, imo licet contrarium statuere, ut iure fiat contrarium.

Tertio modo dicitur ius naturale illud quod ex iure gentium vel alio, aut ex aliquo facto (divino vel humano), evidenti ratione colligitur, nisi de consensu illorum quorum interest contrarium statuatur. Quod potest vocari ius naturale "ex suppositione", sicut secundum Isidorum, ubi prius, "Ius naturale est deposite rei vel commodatae pecuniae restitutio, violentiae per vim repulsio". Ista enim non sunt iura naturalia primo modo, nec etiam secundo modo, quia nec fuissent in statu naturae institutae, nec essent inter illos qui secundum rationem viventes sola aequitate naturali absque omni consuetudine et constitutione humana essent contenti, quia inter illos nulla res esset deposita vel commodata nec aliquis alteri vim inferret. Sunt ergo iura naturalia ex suppositione, quia, supposito quod res et pecuniae sint appropriatae iure gentium vel aliquo iure humano, evidenti ratione colligitur quod res deposita et pecunia commodata debent restitui, nisi ex causa per illum (vel per illos) cuius (vel quorum) interest contrarium ordinetur. Similiter, supposito quod aliquis violentiam de facto iniuriose inferat alteri, quod non est de iure naturali sed contra ius naturale, evidenti ratione colligitur quod licet per vim violentiam talem repellere.

Propter istos itaque tres modos iuris naturalis dicunt quod Romani ex iure divino habent ius eligendi summum pontificem, extendendo ius divinum ad omne ius naturale. Quia si extenderetur solummodo ad ius naturale primo modo dictum (qualiter accipitur ius naturale dist. 5, para. 1, et dist. 6, para. His itaque respondetur, et di. 8, para. Dignitate vero, et dist. 9 para. 1, et in multis aliis locis), Romani non haberent ex solo iure divino eligendi ius summum pontificem.

Discipulus: Quia istam distinctionem iuris naturalis alias non audivi, volo obiicere contra eam, ut ex solutione obiectionum secundum opinonem istam magis intelligam an contineat aliquid veritatis. Videtur itaque ista distinctio verbis Isidori in praeallegato capitulo Ius naturale apertissime obviare: Tum quia dicit Isidorus, "Ius naturale est commune omnium nationum, eo quod ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur". Ista non possunt competere secundo membro praedictae distinctionis, quia illa quorum contraria possunt esse licita secundum ius gentium non sunt communia omnium nationum nec ubique habentur instinctu naturae, quia non habentur ibi ubi contraria secundum ius gentium observantur. Tum quia ibidem dicit Isidorus, "Hoc, aut si quid huic simile est, nunquam iniustum, sed naturale aequumque habetur". Hoc nec de secundo membro nec de tertio potest veritatem habere. Nam illud, quod dicitur ius naturale secundo modo, potest esse iniustum, ex quo contrarium potest esse de iure gentium; quod enim contrariatur iuri gentium est censendum iniustum. Illud etiam quod dicitur ius naturale tertio modo potest esse iniustum, ex quo contrarium est de iure naturae secundo modo. Quod enim non fiat restitutio commodatae pecuniae nec depositae rei est de iure nature secundo modo, cum de iure nature illo modo sit, quod nulla pecunia commodetur et nulla res deponatur, quia secundum ius nature sic accepto vocabulo omnia sunt communia; et ita secundum illud ius nulla pecunia potest commodari nec aliqua res deponi. Ista sunt, quae movent me contra distinctionem premissam. Tu vero dic qualiter respondetur ad ipsa.

Magister: Ad ista dupliciter respondetur, uno modo quod quaedam verba in praedicto capitulo Ius naturale intelligi debent solummodo de iure naturali primo modo dicto et quaedam de aliis, et ideo verba quae accipis obiciendo de iure naturali primo modo dicto tantummodo debent intelligi, et sic contra praedicta non videntur concludere. Aliter dicitur quod illa verba quae obiiciendo accipis de omni iure naturali dicuntur, sed sane debent intelligi. Cum ergo dicit Isidorus, "Ius naturale est commune omnium nationum", etc., intelligit quod ius naturale primo modo dictum sic est commune omnium nationum quod omnes nationes indispensabiliter obligantur ad ipsum, et ideo instinctu naturae, hoc est rationis naturalis, quae nunquam fallit, habetur. Ius autem naturale secundo modo dictum sic est commune omnium nationum quod omnes nationes, nisi ex causa ratonabili ordinent contrarium tenentur ad ipsum; et ideo est ex instinctu naturae, hoc est rationis naturalis, antequam contrarium statuatur per ordinationem humanam. Ratio enim dictat quod omnia sunt communia, antequam de consensu hominum appropriarentur. Ius vero naturale tertio modo est commune omnium nationum ex suppositione, si scilicet omnes nationes statuerint vel fecerint illud ex quo ius illo modo dictum evidenti ratione colligitur; et ideo instinctu naturae, hoc est naturalis rationis, habetur, illo supposito ex quo tali modo colligitur.

Consimiliter dicitur de illis verbis quae secundo allegas, "Hoc, aut si quid huic simile," etc., quod possunt de secundo membro intelligi, quia tale ius naturale nunquam iniustum est, sed naturale equumque habetur, nisi contrarium aliquo iure humano ex causa rationabili statuatur. Ius etiam naturale tertio modo dictum aliquo modo nunquam iniustum sed semper naturale aequumque habetur, quia, illo supposito ex quo evidenti ratione colligitur, nunquam iniustum sed semper naturale aequumque habetur, nisi per illum vel illos cuius vel quorum interest contrarium ordinetur.

Discipulus: Videtur quod ista sint inconvenienter dicta, quia secundum ista idem verbum semel positum in verbis praemissis Isidori acciperetur aequivoce.

Magister: Hoc non reputatur inconveniens, quia hoc notat Glosa, dist. 63, c. Nosse, dicens, "Nota, verbum semel positum hic aequivoce ponitur, sic 28 dist., Presbyterum".

Discipulus: Declarasti secundum opinionem praescriptam quare dicit Romanos habere ius eligendi summum pontificem ex iure divino, extendendo ius divinum ad omne ius naturale. Nunc dic, secundum eandem opinionem, quare dicit omne ius naturale posse vocari ius divinum.

Magister: Hoc ideo dicunt tum quia omne ius quod est a Deo, qui est conditor naturae, potest vocari ius divinum; omne autem ius naturale est a Deo, qui est conditor naturae; ideo, etc. Tum quia omne ius quod explicite vel implicite continetur in scripturis divinis potest vocari ius divinum, quia "ius divinum in scripturis divinis habetur", dist. 8, Quo iure; omne autem ius naturale in scripturis divinis explicite vel implicite continetur, quia in scripturis divinis sunt quaedam regulae generales ex quibus, vel solis vel cum aliis, colligi potest omne ius naturale et primo et secundo et tertio modo dictum, licet in eis non inveniatur explicite.

Discipulus: Declarasti secundum opinionem praescriptam duo quae mihi videbantur obscura. Nunc dic qualiter, secundum eandem, Romani ex iure divino habent ius eligendi summum pontificem.

Magister: Ad hoc dicitur quod Romani ex iure naturali tertio modo dicto habent ius eligendi summum pontificem. Supposito enim quod aliquibus sit aliquis praelatus vel princeps aut rector praeficiendus, evidenti ratione colligitur quod, nisi per illum vel illos cuius vel quorum interest contrarium ordinetur, illi quibus est praeficiendus habent ius eligendi praeficiendium eis, ut nullus dari debeat ipsis invitis. Hoc innumeris rationibus et exemplis videtur posse probari, sed adducam pauca.

Exemplum est ad hoc quod universitati mortalium nullus praefici debet nisi per electionem et consensum ipsorum.

Amplius, quod omnes tangit, ab omnibus tractari debet; aliquem praefici omnibus omnes tangit; ergo per omnes tractari debet.

Rursus, quorum interest sibi facere iura, illorum est, si voluerint, caput eligere. Sed populus quisque et civitas potest sibi proprium ius facere, quod civile vocatur, dist. 1, ius civile. Ergo et populus et civitas potest sibi caput eligere. Et ita semper spectat ad illos quibus est aliquis praeficiendus praeficiendum eligere, nisi per illum vel illos cuius vel quorum interest contrarium ordinetur. (Quod ideo dicitur, quia illi possunt, saltem in multis casibus, cedere iuri suo et transferre ius suum in alium vel alios; per quem modum, licet populus ex iure naturali tertio modo dicto vel secundo modo habuerit ius condendi leges, illam tamen potestatem transtulit in imperatorem, et ita fuit in potestate eius transferre in aliquem vel aliquos ius eligendi imperatorem.) Similiter si illi quibus est aliquis praeficiendus sunt in huiusmodi subiecti alicui superiori, ille superior potest ordinare quod illi non habeant ius eligendi, licet haberent ius eligendi ex iure nature illo modo dicto, si scilicet nec per ipsos nec per superiorem esset contrarium ordinatum.

Et ita videtur istis quod propositio praeaccepta est evidens reputanda. Sed summus pontifex est specialiter quodammodo praeficiendus Romanis, quia non habent episcopum alium. Ergo ipsi ex iure natura illo modo dicto, scilicet ex iure naturali ex suppositione (ex hoc scilicet supposito quod debent habere episcopum), habent ius eligendi ipsum, nisi per ipsos Romanos, vel alium superiorem Romanis qui habeat in huiusmodi potestatem, contrarium statuatur vel ordinetur. Ipsi enim Romani poterunt cedere iuri suo et transferre ius eligendi summum pontificem in alium; poterant etiam transferre in alium ius instituendi electores summi pontificis. Superior etiam Romanis qui in huiusmodi habuerit potestatem poterat concedere ius eligendi aliis quam Romanis. Sed ille superior fuit Christus, et non papa. Et ideo Christus, et non papa, poterat privare Romanos iure eligendi summum pontificem. Sed Christus non privavit Romanos iure eligendi episcopum suum. Quando enim Christus praefecit beatum Petrum omnibus Christianis, dans sibi potestatem ut ubi vellet sedem eligeret ita ut ibi esset quodammodo proprius illorum episcopus, non privavit illos iure illo, quod omnibus competit quibus est aliqua praeficienda potestas, sive secularis sive ecclesiastica (nisi per illos quibus est praeficienda potestas secularis sive ecclesiastica, vel per superiorem, contrarium ordinetur). Ergo, cum beatus Petrus elegerit sedem Romae, sequitur quod Romani habent ius eligendi successorem beati Petri, qui eis scilicet praeficiendus est in spiritualibus. Et ita Romani ex iure divino, extendendo ius divinum ad quodcunque ius naturale, habent ius eligendi summum pontificem.

Discipulus: Videtur quod secundum istam opinionem melius diceretur quod ex iure gentium Romani habent ius eligendi suum episcopum, quia hoc est de iure gentium quod omnes quibus est aliquis praeficiendus habeant ius eligendi praeficiendum, nisi cedant iuri suo vel superior eis ordinet contrarium.

Magister: Quamvis multa quae spectant ad ius gentium sint iura naturalia tertio modo sumpto iure naturali, tamen secundum istam opinionem magis proprie dicitur quod Romani habent ius eligendi episcopum suum ex iure divino, sive ex iure naturali tertio modo dicto, quam ex iure gentium, pro eo quod ad ius gentium non spectat habere episcopum catholicum, sed hoc spectat ad ius divinum. Praeficiendum etiam eligi ab illis quibus est praeficiendus, licet spectet ad ius gentium, spectat nihilominus ad ius divinum, pro eo quod concludi potest ex illis quae in scripturis sacris habentur, una cum aliis. Et ita illa duo supposita ex quibus colligitur quod Romani habent ius eligendi episcopum suum spectant ad ius divinum, quamvis diversimode; unum autem solum spectat ad ius gentium. Et propter hoc magis proprie dicitur quod Romani habent ius eligendi episcopum suum ex iure divino, sive ex iure naturali tertio modo dicto, quam ex iure gentium.

Isti tamen, quia de verbis non curant contendere, dicunt quod sufficit eis quod Romani habent ius eligendi episcopum suum ex hoc ipso, quod debent habere episcopum, et quod illi quibus est aliquis praeficiendus ab illis eligi debet, nisi cedant iuri suo vel per superiorem contrarium ordinetur. Utrum autem debeat dici proprie loquendo quod Romani habent ius eligendi ex iure divino, vel ex iure naturali tertio modo dicto, vel ex iure gentium, vel simul ex iure divino et iure gentium, magnam vim non faciunt. Apparet tamen nonnullis quod proprie dicitur quod habent ius eligendi simul ex iure divino et iure gentium. Et ideo, cum quaeris an habeant ius eligendi ex iure divino vel ex iure humano, dicunt quod nec ex solo iure divino nec ex solo iure humano, sed ex utroque simul, et hoc extendendo ius humanum ad ius gentium et non solum ad ius civile et canonicum.

CAP. VII.

Discipulus: Ista opinione diffuse aliquantulum declarata, videamus qualiter secundum eam ad allegationes in contrarium adductas superius, 5 ca., respondetur.

Magister: Ad primum respondetur quod, quo ad ea in quibus sufficienter et utiliter iure divino et iure naturali catholicis est provisum, non habet papa potestatem aliquod immutandi in praeiudicium quorumcunque catholicorum et in detrimentum seu periculum boni communis; et ideo caput in spiritualibus omnium Christianorum non habet plenam potestatem ordinandi et statuendi a quibus debeat eligi caput, cum ius eligendi ex iure divino et naturali competat Romanis: praesertim cum si haberet plenam potestatem hoc posset redundare in detrimentum et periculum boni communis, sicut ostensum est prius.

Discipulus: Quare dicunt isti quod papa non habet in hoc plenam potestatem, cum secundum eos nullam habeat potestatem in hoc, ex quo Romani habent ius eligendi ex iure divino.

Magister: Non dicunt quod papa in nullo casu habeat potestatem quo ad hoc; imo volunt quod papa, etiam ex ordinatione Christi et ex potestate collata sibi a Christo, in aliquo casu habeat potestatem ordinandi qui debeant eligere suum successorem. Ad cuius evidentiam dicunt esse sciendum quod Christus sufficienter providit ecclesiae in omnibus necessariis, et ideo committendo ecclesiam beato Petro dedit beato Petro et successoribus eius plenitudinem potestatis in spiritualibus quo ad omnia necessaria ecclesiae suae, salvo iure aliorum quando debito modo volunt et possunt uti iure suo: ita ut papa in omnibus necessariis possit supplere in spiritualibus defectum aliorum qui nolunt vel non possunt uti iure suo; et ideo, quia ex iure divino Romani habent ius eligendi episcopum suum, papa non habet potestatem ordinandi de electione eadem in praeiudicium Romanorum quando Romani vellent et possent ad bonum commune uti iure eodem. Similiter, quia in casu catholici alii habent ius eligendi summum pontificem, ideo etiam papa non haberet potestatem ordinandi de eadem electione quando in tali casu alii catholici vellent opportune uti eodem iure. Sed si Romani et alii catholici nollent aut non possent uti iure eodem, tunc papa haberet potestatem ordinandi de electione successoris sui.

Discipulus: Quare isti dicunt quod papa habet huiusmodi plenitudinem potestatis quo ad necessaria, et non dicunt absolute quod habet plenitudinem potestatis in omnibus?

Magister: Hoc dicunt quia ipsi putant quod Christus dedit legem tam perfectae libertatis quod, revocatis ceremonialibus et legalibus veteris legis, papa super Christianos nullam habet potestatem nisi quo ad illa quae praecepta sunt vel prohibita a Deo et quo ad ille quae de necessitate sunt facienda, non ad illa quae non sunt de necessitate facienda. Unde quod aliquis faciat aliquid quod est supererogationis nulli potest praecipere, nisi in casu quando esset de necessitate faciendum, et tunc non deberet reputari supererogationis, sed necessarium: sicut propter culpam posset alicui imponere ieiunare in pane et aqua vel intrare monasterium vel aliquid hiuusmodi, sed in tali casu non esset illi supererogationis, sed necessarium, quia impletio debitae punitionis est inter necessaria computanda.

Discipulus: Quid dicunt ad hoc quod accepisti, quod Christus non ordinavit explicite a quo debeat eligi caput Christianorum, igitur hoc reliquit papae?

Magister: Dicitur quod quia Christus de hoc nihil ordinavit specialiter vel explicite, ideo voluit quod quo ad hoc quibuslibet conservarentur iura sua quae ex iure gentium, quo scilicet gentes rationabiliter utuntur, habent; et ideo quo ad hoc nullam potestatem commisit papae in praeiudicium Romanorum.

Discipulus: Dic qualiter respondetur ad secundam allegationem inductam superius eodem capitulo quinto.

Magister: Respondetur quod gesta sanctorum non semper ad consequentiam sunt trahenda, et ideo saepe ex exemplis quid debeat fieri de communi lege probari non potest, licet frequenter ex eis quid in casu valeat fieri possit ostendi. Ex hoc igitur quod beatus Petrus sibi successorem instituit, quid papa valeat facere ex ordinatione speciali Christi probari nequit; ex hoc tamen elici potest quid papa posset qui esset talis in omnibus qualis fuit beatus Petrus. Hinc dicit Gratianus, ut habetur 8, q. 1, [para.] His omnibus: "Illud autem beati Petri", quod scilicet dignitatem pontificalem tradidit beato Clementi, "ab illis valet in argumentum assumi qui tales sibi substituunt qualem successorem beatus Petrus quaesivit".

Discipulus: Si papa habet potestatem eandem quam habuit beatus Petrus, quare non potest sibi substituere successorem sicut beatus Petrus substituit?

Magister: Ad hoc dupliciter respondetur. Uno modo respondet glossa, ubi prius, super verbo "beatus", ubi quaerit, "Nunquid papa adhuc posset facere sibi successorem?", et respondet dicens "Non, quia hoc esset immutare statum ecclesiae, ut 25, q. 1, Quae ad perpetuam, et quia statutum facit in illud tempus quo non est futurus iudex".

Discipulus: Nunquid ista responsio placet aliis?

Magister: Non, quia neutra ratio responsionis valet, ut videtur eis. Prima non, quia papa potest immutare statum ecclesiae quo ad ea super quae habet potestatem a Christo. Sicut enim rex potest iubere aliquid quod neque ante ipsum quisquam nec ipse unquam iusserat, 8, dist., Quae contra, ita etiam papa aliquid novi potest iubere et multa quae consueverant fieri ex causa rationabili revocare. Secunda etiam ratio non placet eis, quia per illam rationem probaretur quod nullus episcopus, etiam de licentia papae, posset sibi eligere successorem, cuius contrarium habetur 7, q. 1, Petisti.

Discipulus: Dic aliam responsionem.

Magister: Aliter dicitur quod beatus Petrus fecit sibi successorem ex speciali revelatione vel inspiratione Christi, vel hoc fecit de voluntate et consensu Romanorum catholicorum, qui habebant ius eligendi.

Discipulus: Utrumque istorum, ex quo per scripturas non ostenditur, eadem facilitate contemnitur qua probatur.

Magister: Ad hoc respondetur quod illud quod in scripturis nec explicite nec implicite reperitur, nec etiam patenti ratione convincitur, eadem facilitate contemnitur quo probatur; sed quod alterum praedictorum fuerit patenti ratione convincitur, ideo non utrumque debet contemni.

Discipulus: Dic qualiter respondetur ad tertiam allegationem capitulo quinto adductam.

Magister: Ad hoc respondetur quod, quamvis ius eligendi Romanum episcopum habuerint Romani ex iure naturali tertio modo dicto, istud tamen ius et etiam potestatem instituendi electores poterant in alium vel in alios multipliciter transferre, quemadmodum canonici omnes ecclesiarum cathedralium habent ius eligendi episcopum et tamen possunt alteri illud concedere: quia variis modis possunt concedere potestatem illam uni vel duobus aut pluribus de seipsis, possunt etiam concedere potestatem eligendi alicui extra idem collegium, Extra, De electione, Causam que. Romani igitur potestatem instituendi electores poterant concedere summo pontifici; poterant etiam ius eligendi concedere aliquibus paucis de seipsis. Summus etiam pontifex, sicut dictum est prius, in casu habet potestatem ordinandi de electione successoris. Ipse etiam papa, quamvis vocem in electione papae habere non possit, in quantum tamen Romanus est potest simul cum aliis Romanis tractare et ordinare quibus committi debeat ius eligendi; qui etiam in quantum catholicus in concilio generali quod gerit vicem omnium Christianorum catholicorum potest cum Romanis et aliis catholicis tractare et ordinare quibus vel cui sit potestas eligendi summum pontificem concedenda. Et ita multis modis potest papa habere potestatem concedendi alii vel aliis ius eligendi summum pontifirem, non obstante quod ius eligendi pertinuerit ad Romanos.

Concedendum est igitur quod papa concessit aliquando quibusdam regibus ius eligendi summum pontificem, et aliquando aliis, sed hoc non fecit quia ipse solus semper habuit potestatem huiusmodi ius concedendi, sed quia Romani, vel in eum solum vel in eum et alios simul (aliquos Romanos scilicet qui gesserunt vicem Romanorum et alios), transtulerunt illud ius eligendi. Unde et Adrianus papa, sicut habetur dist. 63, c. Adrianus, non solus sed ipse et Synodus celebrata Romae, in qua plures fuerunt Romani, tradiderunt Carolo regi ius et potestatem eligendi pontificem et ordinandi Apostolicam sedem. Leo etiam papa, ut legitur dist. e., c. In Synodo, non solus sed cum cuncto clero et populo Romano, concessit Ottoni primo regi Theutonicorum potestatem summae sedis Apostolicae pontificem ordinandi: et ita Romani tali concessioni consenserunt, quod facere potuerunt, sicut dictum est prius.

Et ideo, licet imperator ex hoc quod est catholicus et Romanus habuerit ius eligendi cum Romanis aliis, tamen quod solus habuerit ius eligendi absque aliis Romanis, hoc aliquando habuit a papa et aliis Romanis. Quod etiam posset habere a solo papa, si Romani transtulerunt ius suum in papam, vel etiam si Romani in ordinando de electoribus summi pontificis invenirentur in detrimentum ecclesiae negligentes. Et satis probabile est quod Romani tale ius et potestatem transtulerunt in papam, et ideo ex tunc potuit papa solus concedere potestatem eligendi summum pontificem, vel imperatoribus vel vicinis episcopis vel Cardinalibus vel Romano clero vel Canonicis alicuius ecclesiae Romae vel aliis, prout vidisset utilitati ecclesiae expedire.

Discipulus: Si Romani ex iure divino habent ius eligendi Romanum episcopum, quomodo possunt transferre ius in papam, cum nulli liceat venire contra ius divinum?

Magister: Respondetur quod contra illud quod est sic de iure divino quod explicite prohibetur vel praecipitur in iure divino, vel ex solis contentis explicite in iure divino colligitur, nulli licet venire. Sed contra illud quod est de iure divino quod colligitur ex aliquo contento in iure divino implicite et ex iure naturali secundo modo dicto licet venire, ex causa rationabili, sicut ex causa licet venire contra ius naturale secundo modo dictum; quia quamvis, testantibus sanctis patribus, de iure naturae omnia sunt communia, tamen licet res temporales appropriare. Isto modo secundo Romani habent ius eligendi Romanum episcopum, et non primo modo; ideo licet eis ex causa contra hoc ius venire.

Return to Table of Contents