William of Ockham, Dialogus,
pars 1, lib. 7, cap. 39-42

Uncorrected Text of Goldast's edition; not proofread.
(Version 2, March 1996)
Copyright © 1996, The British Academy


 

CAP. XXXVIII

Discipulus Postquam autem discrevisti de episcopis et praelatis divulgantibus et praedicantibus solenniter doctrinam haereticalem Papae per se vel per alios, tracta de episcopis et praelatis, qui sive publicent solenniter doctrinam haereticalem Papae sive non sustinent et permittunt, quod doctrina Papae erronea in suis dioecesibus et inter suos subditos publicetur et doceatur et teneatur. Nec sequaces Papae haeretici talia praesumentes corrigunt vel castigant. Peto enim scire, an literati tales episcopos et praelatos reputant fautores haereticae pravitatis peccare mortaliter, et qua poena sint plectendi. Dic autem primo modo de culpa eorum.

Magister Quidam dicunt quod episcopi et praelati talia sustinentes aut sciunt aut scire tenentur, quod sequentes Papae doctrinam erroneam contra fidem tenent et docent: aut nesciunt nec scire tenentur: quia forte sequaces Papae haeretici ita occulte et secrete procedunt, quod eorum excessus ad noticiam praelatorum pervenire non possunt.

Item aut assertio Papae haeretici est condemnata explicite, aut tantum implicite. Si talis assertio est haeresis implicite tantummodo condemnata, praelati sive sciant sequaces Papae docere et tenere doctrinam Papae haereticam, sive ignorent, non sunt propter hoc, quod non corrigunt taliter tenentes et docentes, fautores pravitatis haereticae reputandi; quemadmodum praelati et episcopi licet sciant theologos in suis dioecesibus (circa ea quae ad fidem spectant) contraria opinari (et per consequens sciunt quod alteri tenent et docent errores) quia non est possibile quod utraque contradictoriarum sit consona catholicae veritati: tamen non tenentur eos corrigere, si neuter docet errorem explicite condemnatum.

Si autem assertio Papae est haeresis damnata explicite, quia videlicet vel sub propria forma est ab ecclesia condemnata, vel eius contradictoria est expresse et patenter in scriptura divina reperta, vel est expresse in determinatione ecclesiae aperta, vel est apud omnes catholicos tanquam catholica divulgata; puta si Papa assereret pertinaciter, vel solenniter diffiniret Christum non fuisse vere passum, aut nullam animam in inferno puniri, vel Christum non elegisse Iudam in apostolum, vel in Christo non fuisse duas voluntates, aut aliquid huiusmodi, in hoc casu episcopi et praelati, qui scirent vel tenentur scire sequaces Papae tenere pertinaciter et docere doctrinam talem Papae haretici, essent fautores haereticae pravitatis, si sequaces Papae haeretici minime cohercerent. Si autem nescirent, nec tenerentur scire, tales sequaces Papae suos subditos taliter informare, nescirent eos esse tales, non essent fautores haereticae pravitatis.

Discipulus Tantummodo tractes praedictam materiam de episcopis et praelatis scientibus, vel qui tenentur scire sequaces Papae esse in suis dioecesibus, qui docent doctrinam Papae explicite condemnatam, quando scilicet est rumor et fama de talibus.

Magister Dicitur quod in hoc casu episcopi sunt fautores haereticae pravitatis, si huiusmodi docentes et tenentes doctrinam Papae haeretici non coherent. Quod enim episcopi in hoc casu damnabiliter peccent, multis sanctorum auctoritatibus videtur aperte posse probari. Ait enim Augustinus ut habetur distinctione 83 et capitulo nemo: ita episcopus qui talia non corrigit magis dicendus est canis impudicus quam episcopus.

Discipulus Sicut ad episcopos non spectat corrigere Papam: ita nec sequaces Papae. Et ideo licet sequaces Papae subditi episcoporum praedicent, doceant et teneant doctrinam Papae haeretici haereticalem, non sunt per episcopos cohercendi.

Magister Ista ratio putatur tam stulta, quod reprobatione non indiget: et tamen multipliciter reprobatur. Primo sic: quia ex hac ratione sequeretur, quod quamvis aliqui praedicarent, docerent et tenerent fidem Christianam esse falsam, et Christum fuisse prophetam falsum: non essent per episcopos corrigendi, sed tolerandi. . Quod autem hoc absurdum sequatur, patet aperte. Quia possibile est, quod aliquis Papa futurus teneat et solenniter diffiniat fidem Christianam esse falsam, et Christum fuisse falsum prophetam: quia nescitur an Antichristus erit Papa futurus. Si ergo episcopi non debeant corrigere sequaces Papae haeretici, ipsi non debent in hoc casu corrigere publice praedicantes et docentes fidem Christianam esse falsam, et Christum fuisse falsum prophetam. Quod omnes aures ecclesiae horrerent.

Discipulus Si Papa haereticus tam enormiter deviaret a fide, sequaces eius essent per episcopos cohercendi et corrigendi. Sed si erraret in aliis, non essent sequaces eius per episcopos corrigendi.

Magister Ista responsio videtur nulla: quia ita episcopi tenentur corrigere unam haeresim explicite damnatam, sicut aliam. Omnem enim haeresim damnatam explicite debent episcopi extirpare de suis dioecesibus. Et per consequens omnes haereticos docentes, praedicantes seu tenentes quamcunque haeresim damnatam explicite cohercere tenentur. Quare sequaces Papae haeretici quamcunque haeresim damnatam explicite praedicantes, docentes, seu manifeste tenentes, sunt per episcopos castigandi. Quia idem videtur esse de magnis et de his quae haereses parvae videntur.

Discipulus Improbasti uno modo responsionem meam ad auctoritatem beati Augustini improba aliter.

Magister Quod sequaces Papae haeretici sint per episcopos corrigendi, ostenditur sic. Propter pravitatem haereticam Papae nullus est a iurisdictione episcoporum exemptus. Sed praedicantes et docentes quamcunque haeresim damnatam explicite essent per episcopos castigandi, si Papa esset catholicus. Ergo propter hoc, quod sunt sequaces Papae haeretici, non sunt a iurisdictione episcoporum exempti, et per consequens ita sunt per episcopos corrigendi, sicut si non essent sequaces Papae haeretici. Item sequaces Papae non sunt magis exempti a iurisdictione episcoporum, quam ipsemet Papa haereticus. Sed cum Papa haereticus sit omni dignitate privatus (eo ipso quod fit haereticus) esset ratione delicti de iurisdictione episcopi, in cuius dioecesi moraretur, sicut superius multipliciter ostensum est. Ergo sequaces Papae haeretici sunt per episcopos cohercendi. Discipulus Quid si episcopus attentaret corrigere sequaces Papae haeretici, et ipsi ad Papam appellarent, nunquid episcopus appellationi tali deferre deberet.

Magister Respondetur quod tali appellationi esset minime deferendum: tum quia a correctione appellare non licet, nisi corrigens modum correctionis crederet: tum quia ad haereticum appellare non licet. Et ita appellationi quae fit ad Papam haereticum est minime deferendum.

Discipulus Quid si tales appellarent ad concilium generale.

Magister Respondetur, quod cum tales tenerent haeresim damnatam explicite, non esset deferendum appellationi eorum.

Discipulus Alias auctoritates vel rationes ad conclusionem principalem adducas.

Magister Quod episcopi, qui tales sequaces Papae haeretici negligunt castigare, damnabiliter peccent, et sunt fautores haereticae pravitatis, probatur per easdem auctoritates, quibus supra capitulo 32 et 33. Est ostensum, quod qui tacent, cum possunt crimen pravitatis haereticae corrigere, et qui consentiunt pravitati haereticae, sunt fautores haereticae pravitatis. Quia quamvis auctoritates aliae et consimiles possent de subditis intelligi, tamen principalius intelligendae sunt de praelatis. Praeter illas etiam sunt multae aliae ex quibus evidenter ostenditur, quod praelati qui negligunt sequaces Papae haeretici castigare damnabiliter peccant, et sunt merito inter fautores haereticae pravitatis computandi.

Leo enim Papa ut habetur distinctione 86 capitulo 1 ait: Inferiorum ordinum culpae ad nullos magis sunt referendae quam ad desides negligentisque correctores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant adhibere medicinam. Ex quibus verbis infertur, quod culpae sequacium Papae haeretici docentium haereses damnatas explicite in dioecesibus episcoporum ipsis episcopis sunt imputandae, si sequaces Papae haeretici negligunt castigare: imo fautores pravitatis haereticae sunt censendi: quia illi, qui nutriunt pravitatem haereticam, sunt fautores pravitatis haereticae. Tales autem episcopi (ut ex verbis colligitur) nutriunt pravitatem haereticam, quae est gravis pestilentia, dum austeram dissimulant adhibere medicinam. Ergo merito fautores pravitatis haereticae sunt censendi.

Item Gregorius ut legitur distinctione 43 Ephesiis ait: Ephesiis Paulus dixit, mundae sunt manus meae a sanguine omnium vestrum, non enim subterfugi quo minus anunciarem vobis omne consilium Dei. Munudus ergo a sanguine eorum non esset, si eis Dei consilium annunciare noluisset. Quia eum increpare delinquentes noluerit, eos proculdubio tacendo pastor occidit. Ex quibus verbis dupliciter patet, quod episcopi, qui non corrigunt sequaces Papae haeretici, damnabiliter peccant.

Primo: quia ille damnabiliter peccat, qui non est mundus a sanguine subditorum. Sed episcopi negligentes corrigere subditos sequaces papae haeretici a sanguine eorum non sunt mundi: quia consilium Dei hoc est dictu catholicam veritatem non eis annunciant. Ergo non sunt mundi a sanguine eorum: et per consequens damnabiliter peccant.

Item, ille damnabiliter peccat, qui alios occidit. Sed episcopi qui non corrigunt eos tacendo occidunt, secundum sententiam beati Gregorii. Ergo damnabiliter peccant.

Item, pastores qui gregem sibi commissum non defendunt a lupis crudeliter invadentibus, damnabiliter peccant. Sed episcopi et praelati si non corrigunt et cohercent sequaces papae haeretici manifestas haereses praedicantes et docentes ac tenentes, et ad tenendum alios inducentes, non defendunt gregem dominicum a lupis sibi commissum, sed teste Esa.# propheta sunt canes muti non volentes latrare. Sunt etiam iuxta vocem dominicam mercenarii, non pastores: quia veniente lupo fugiunt, dum sequaces papae haeretici atrociter per pravitatem haereticam greges sibi commissos conantibus iugulare sub silentio se abscondunt. Ergo damnabiliter peccant: et merito (si greges sibi commissi pravitate inficiantur haeretica) est eis tandem infectio imputanda.

Item, illi sunt per episcopos cohercendi, cum quibus nec ipsi nec subditi communicare debent. Sed nec ipsi episcopi, nec eorum subditi communicare debent cum haereticis sequacibus papae haeretici, 34 quaestione 3 capitulo illud et capitulo clericus et capitulo cum quibus; quia excommunicati sunt, extra de haereticis, absolvendum, et capitulo excommunicamus. Ergo sequaces papae haeretici sunt per episcopos cohercendi.

Quinto, principaliter videtur posse probari eadem conclusio, sic. Putridae carnes sunt a corpore resecandae per illum qui corporis curam gerit: ne totum corpus penitus corrumpatur. Et similiter ovis scabiosa et morbida repellenda est a caulis per illum qui curam caularum gerit ne totus grex inficiatur: teste Hieronymo qui, ut habetur 24 quaestione 2 capitulo resecandae, ait: Resecandae sunt putridae carnes et ovis scabiosa a caulis repellenda est, ne tota domus massa et corpus et pecora ardeat et corrumpatur et putrescat et intereat acrius. In Alexandria una scintilla fuit: sed quoniam non statim oppressa est, totum orbem eius flamma populata est.

Sed sequaces papae haeretici sunt putridae carnes reliquas partes corporis corrumpentes et sunt oves scabiosae et morbidae inficientes gregem, teste Hieronymo qui, ut legitur distinctione 45 capitulo illud, ait: Sicut ex una ove morbida universus grex inficitur: sic etiam ex uno fornicante vel aliud quodcunque scelus committente (et per consequens uno haeretico doctrinam papae haeretici publice praedicante) plebs universa polluitur. Ergo sequaces papae haeretici tanquam putridae carnes et oves scabiosae sunt per episcopos a corpore resecandi, et a caulis fidelium repellendi.

Sexto, episcopi et praelati voce prophetica iubentur ab omnibus malis spiritualiter recedere et exire, et eos omnino non tangere, teste Esa.# qui 52 capitulo recedite, ait: recedite, exite inde, pollutum nolite tangere. Quod exponens beatus Augustinus in libro de verbis domini, et habetur 23 quaestione 4 capitulo 1 ait: tolerandi sunt quidem mali pro pace, nec corporaliter ab eis recedendum est, sed spiritualiter. Et idem, ut habetur causa et quaestione praedictis, capitulo ecce, inquit: dicit propheta, recedite et exite inde, ne immundum tetigeritis quoquomodo. Ergo malos pro pace tolerabimus, a quibus exire et recedere iubemur, ne tangamus immundum. Istam recessionem spiritualiter intelligimus.

Ex quibus verbis patet aperte, quod praelati ab universis malis spiritualiter tenentur recedere. Cum igitur a sequacibus papae haeretici spiritualiter non recedunt, nisi eos corrigendo et cohercendo, si possunt: ergo episcopi et praelati sequaces papae haeretici debent corrigere et arcere. Quod autem episcopi et praelati spiritualiter non recedant a talibus sequacibus, nisi cum eos (quando possunt) corrigunt et castigant, patet aperte per beatum Augustinum qui, ut habetur 23 quaestione 4 capitulo ecce, ait: spiritualiter autem exire est facere quod pertinet ad correctionem malorum quantum licet pro gratia cuiuslibet salva pace. Et infra: hoc ergo est ore non parcere, immundum non tangere, voluntate non consentire.

Item, ut habetur causa et quaestione praedictis, capitulo ecce, ait: clamamus nos et dicimus vobis, recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis, scilicet tactu cordis tantummodo, non corporis. Quid est enim tangere immundum, nisi consentire peccatis? Quid est enim exire inde, et nisi facere quod pertinet ad correctionem, quod pro uniuscuiusque gratia atque persona salva pace fieri potest. Et infra: quicquid inter nos malorum esse noscitis, quantum potestis, improbate ut corde recedatis, redarguite ut exeatis mente, et nolite consentire, immundum ne tangatis.

Item idem Augustinus ut habetur causa et quaestione eisdem capitulo recedite, ait: quid est etiam exire inde, nisi facere quod pertinet ad correctionem malorum quantum pro uniuscuiusque gratia atque persona salva pace fieri posset, displicuit tibi quod quisque peccaverat: non tetigisti immundum, redarguisti, corripuisti, monuisti, adhibuisti etiam (si res exigit) congruam et quae veritatem non violet disciplinam, existi inde. Et infra: hoc est exire inde, hoc est immundum non tangere, et voluntate non consentire, et ore non parcere. Ex quibus verbis, ut videtur, colligitur evidenter, quod a malis quibuscunque et per consequens a sequacibus papae haeretici praelati spiritualiter non recedunt, nisi faciant quod spectat ad correctionem eorum: nisi ore non parcant, nisi redarguant, nisi corripiant, nisi moveant, et quando possunt congruam adhibeant disciplinam. Quare patenter infertur, quod sequaces papae haeretici sunt per episcopos et praelatos arcendi.

Discipulus Ex praedictis verbis Augustini colligitur, quod sequaces papae haeretici, quando salva pace nequeunt coherceri, sunt aequanimiter tolerandi. Ergo non est semper necesse, quod episcopi et praelati eos corrigant et castigent.

Magister Ad hoc dupliciter respondetur. Primo, quia secus est de crimine haeresis, et de aliis minoribus, quia haeretici totam salutem nituntur extinguere. Et ideo ipsis resistendum est etiam usque ad mortem, quia in decretis 7 quaestione 1 capitulo adversitas, # hic tunc, vel # cum vero, sic legitur: cum vero non praelatorum tantum sed totius ecclesiae salus impugnatur (scilicet fides) necesse est ut ex adverso ascendant, et in die belli seipsos ut murum opponant pro domo Dei, et animas suas pro ovibus suis ponant, ut exemplo suae passionis attendant, quos sermone doctrinae diutius confirmare non valent. Ex quibus verbis colligitur, quod cum sequaces papae haeretici totius ecclesiae salutem quaerunt destruere, fidemque impugnant, necesse est quod praelati se eis opponant etiam usque ad mortem resistendo, et quantum vires suppetunt compescendo.

Unde cum haereticis nullo modo in damnum fidei est pax habenda. Pro istis enim dicit Christus Matthaei 19 nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Et Luce 12 Putatis quia pacem veni mittere in terram, non dico vobis, sed separationem. Ex quibus verbis colligitur, quod cum haereticis non est pax habenda, ut propter eam praelati ab eorum correctione desistant.

Aliter dicitur, quod ubi cernerent episcopi evidenter, quod de cohertione haereticorum nullus fructus neque fidei neque fidelium proveniret, et gravis oriretur catholicorum turbatio, episcopi possent a correctione cessare ad tempus. Quod intelligendum est non tantum respectu sequacium papae haeretici, sed respectu quorumcunque haereticorum. Et ita aequaliter omnino coerceri debent sequaces papae haeretici, sicut sequaces imperatoris haeretici vel alterius divitis et potentis. Ubi enim praelati viderent, quod ex cohertione sequacium imperatoris haeretici grave fidei periculum immineret, absque omni fructu possunt a correctione cessare.

Ita est etiam sciendum, ut videtur, de sequacibus papae haeretici vel imperatoris, vel propter aliquam aliam causam, quae ita reputari potest in sequacibus imperatoris haeretici, sicut papae. Nec ratione imperii, nec ratione regni est cessandum a cohertione papae haeretici, sed ratione periculi, vel propter aliquam aliam causam, quae ita reperiri potest in sequacibus papae haeretici vel imperatoris haeretici, ratione cuius licet quandoque abstinere.

Discipulus Prolixitatem quantum possumus evitemus, auctoritates tam scripturae divinae quam sanctorum patrum, ex quibus possunt accipi argumenta ad probandum eandem conclusionem, allega, rationes ab eis non formando.

Magister Pro hac conclusione exhortari videtur Esa.# 45 capitulo dicens: clama ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam et annuncia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum.

Item Hiere.# 23 scribitur: ve pastoribus qui dispergunt et dilacerant gregem pascuae meae, dicit dominus. Et post: vos dispersistis gregem meum et eiecistis eos et non visitastis eos. Item Ezech.# 24 sic loquitur: ve pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos, nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis, et lanis operiebamini. Et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit, non consolidastis. Et quod aegrotum erat, non sanastis. Quod fractum est non alligastis. Et quod abiectum est non reduxistis, quod perierat non quaesistis, sed cum austeritate eis imperabatis, et cum potentia dispersae sunt oves meae eo quod non esset pastor, et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, sequacium scilicet papae haeretici totam fidem devastantium orthodoxam.

Item Threnorum secundo: prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent. Item praelati huiusmodi increpantur Ezech.# 13 cum dicit dominus: non ascendistis ex adverso, neque posuistis vos murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in domo domini. Et 33 capitulo sic habetur: Si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccinam, et populus non custodierit se, veneritque gladius, et tulerit de eis animam, ipse quidem in iniquitate sua captus est: sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram.

Item Exod.# 22 maleficos non patieris vivere. Item Deuteronomio 13 Si surrexerit in medio tui propheta et caetera quaere supra libro 6 capitulo 99. Item ibidem: Si tibi voluerit persuadere frater tuus. Quaere ubi prius. Item ibidem: Si audieris in una urbium tuarum, et caetera, quaere ubi supra. Item Deuteronomio 16 cum reperti fuerint et caetera quaere ubi prius. Hier.# 3 dicit dominus dabo vobis pastores iuxta nomen meum et pascent vos doctrina et scientia. Et Hiere.# 6 Pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt. Item Mala.# 2 labia sacerdotis custodiunt sententiam et caetera. Et Ezech.# 3 Si dicente me ad impium morte morieris non annunciaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.

Et ad Titum 1 oportet episcopum sine crimine esse et prius amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere. Et post: increpa illos dure, ut sani sint in fide. Item primo Corinth.# 5 auferte malum ex vobis ipsis. Item infra ad Titum 3 peccantes coram omnibus arguentur, ut caeteri timorem habeant. Item ad Gala.# 2 cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem et restiti, quia reprehensibilis erat.

Discipulus Sufficiant istae auctoritates ex divinis scripturis acceptae: ideo aliquas auctoritates sanctorum patrum ad eandem conclusionem adducas.

Magister Huic Hieronymus consentire videtur, cum dicit in prologo Bibliae: sancta quippe rusticitas solum sibi prodest. Et quantum aedificat ex vitae merito ecclesiam Christi, tantum nocet si destruentibus non resistat. Item Innocentius 39 ut legitur extra de simonia capitulo licet Heli, ait: licet Heli summus sacerdos in se bonus existeret, quia tamen filiorum suorum excessus efficaciter non corripuit et in se pariter et in ipsis animadversionis divinae vindictam accepit, dum filius eius in bello peremptus est, et ipse corruens de sella fractis cervicibus expiravit. Ad corrigendos ergo excessus subditorum tanto diligentius debet praelatus assurgere, quanto damnabilius eorum offensas deserit# incorrectas. Et illa ultima sententia sub eodem verbo ponitur extra de accusationibus qualiter et quando.

Item idem extra de officio iudicis ordinarii capitulo inrefragabili, in consilio generali ait: inrefragabili constitutione sancimus, ut ecclesiarum praelati ad corrigendum subditorum excessus, maxime clericorum et formandos mores prudenter ac diligenter intendant, ne sanguis eorum de suis manibus requiratur. Ubi Glossa dicit: durum verbum est illud praelatis negligentibus subditorum correctionem. Item Anacletus scribens cunctis, ut legitur 83 distinctione capitulo nihil, ait: nihil illo pastore miserius, qui luporum gloriatur laudibus, quibus si placere voluerit atque ab his amari delegerit, erit et hinc ovibus magna pernicies. Nullus igitur pastorum placere lupis et gregibus ovium potest.

Item papa Nicolaus, ut legitur distinctione 43 capitulo dispensatio, ait: Dispensatio est nobis coelestis seminis iniuncta. Ve si non sparserimus, ve si tacuerimus. Quod cum electionis vas formidet, et clamet, quanto magis cuilibet exiguo metuendum est. Metuendum est ergo, si non leve discrimen incumbit pontificibus silvisse quod congruit et caetera. Item Gregorius ut legitur distinctione 43 ait: sicut incauta locutio in errorem detrahit, ita indiscretum silentium eos qui erudiri poterant in errore derelinquit. Saepe namque doctores rectores improvidi humanam amittere gloriam formidantes loqui libere recta pertimescunt.

Cui concordat Hieronymus ut legitur distinctione 45 capitulo sed illud, dicens: sed illud non ociose transcurrendum est, quod uno peccante ira Dei super omnem populum venit, hoc quoque accidit, quando sacerdotes qui populo praesunt erga delinquentes benivoli videri volunt et illi verentes peccantium linguas ne forte de eis male loquantur sacerdotalis severitatis immemores nolunt complere, quod scriptum est: peccantem coram omnibus argue. Et infra: dum uni parcunt, universae ecclesiae moliuntur interitum, quae est ista misericordia, quae ista bonitas, uni proficere et omnes in discrimen adducere?

Item Anacletus, ut legitur distinctione 43 capitulo scimus, ait: Scimus autem multos ob illud infestare doctores suos ut eos perdant et placita propriae voluntatis adimpleant: non propterea tamen doctores inquantum vires suppetunt a recta aemulatione et bona intentione recedere debent, scientes quia beati qui persecutionem patiuntur propter iusticiam.

Item Leo papa, ut habetur 24 quaestione 3 illud sane, ait: illud sane plurimum mihi displicere significo, quod interdictionis tuae clerici quidam esse dicuntur, qui adversariorum conveniant pravitati et vesaniae vasis misericordiae vasa misceantur, quibus investigandis et severitate congrua cohercendis debet diligentia tua vigilanter insistere, ut his quibus prodesse non poterit correctio, non parcat abscissio. Oportet et enim vos evangelici meminisse mandati, quod ab ipsa veritate praecipitur, ut si vos oculus aut pes aut dextra scandalisaverit manus, a compage corporis auferatur, quia melius sit his in seculo carere membris, quam cum ipsis in aeterna supplicia ire. Nam superfluo extra ecclesiam positis resistimus, si ab his qui intus sunt in eis quos decipiunt vulneramur, abiicienda prorsus pestifera haec a sacerdotali vigore patientia est, quae sibimet peccatis aliorum parcendo non parcit.

Item Gregorius in Registro, ut legitur extra de regulis iuris capitulo quamvis, ait: non potest esse pastorum excusatio, si lupus oves comedit, et pastor nescit. Item Cornelius, ut habetur distinctione 47 capitulo quo ad nos pertinet: Conscientiae nostrae convenit semper dare operam, ne quis culpa nostra de ecclesia pereat.

Discipulus Plures allegasti auctoritates, ex quibus accipere nescio argumentum ad probandum, quod episcopi et praelati debent cohercere sequaces pseudopapae haeretici. Quare da mihi vias, quibus auctoritates ad propositum valeam applicare.

Magister Tribus propositionibus tanquam certis suppositis, satis potest conclusio suprascripta ex auctoritatibus allegatis inferri: quarum prima est haec, quod non minus deberent episcopi et praelati corrigere haereticos sibi subiectos, quam alios criminosos. Secunda est, quod omnes praelati et episcopi omnes sibi subditos haereticos vel catholicos debent per se vel per alios non criminosos de veritate fidei informare, extra, de officio iudicis ordinarii inter caetera, quod maxime veritatem habet, quando haeretici greges praelatorum a veritate nituntur avertere. Tertia est, quod sequaces papae haeretici propter hoc a iurisdictione episcoporum et praelatorum minime sunt exempti, cum ipsemet papa haereticus propter hoc, quod fit haereticus, iudicio catholicorum reddatur subiectus.

CAP. XXXIX

Discipulus Nunc mihi apparet, quod ex omnibus auctoritatibus tam scripturae divinae quam sanctorum patrum praescriptis scio sumere argumentum ad probandum, quod episcopi et praelati sequaces pseudopapae haeretici cohercere tenentur, si possunt. Ideo nunc dic, qua poena si episcopi et praelati subditos suos sequaces papae haeretici neglexerint cohercere, sint merito percellendi.

Magister Respondetur, quod sint excommunicationis vinculo alligati, et ab officio suspendendi, et ab episcopali officio et ab omni alio deponendi. Quod sint excommunicationis vinculo innodati, patet: cum sint fautores haereticorum, quos non corrigunt et castigant, cum debent, et etiam haereticae pravitatis, quam de suis iurisdictionibus non extirpant. Tales autem fautores sunt excommunicationis sententia innodati, extra, de sententia excommunicationis, noverit. Et extra, de haereticis, excommunicamus. Sunt etiam ab officio suspendendi, quia non minus ab officio est suspendendus, qui non impugnat haereticos sequaces pseudopapae haeretici, quam qui non impugnant fornicatores. Sed qui non impugnat fornicatores, est ab officio suspendendus, teste Gregorio qui, ut legitur distinctione 83 capitulo si quis, ait: Si quis episcopus fornicationem presbyterorum, diaconorum vel crimen incestus in parochia sua precio vel precibus interveniente concesserit, vel commissum auctoritate efficit non impugnaverit, ab officio suspendetur. Ergo episcopus, qui haereticos sequaces papae haeretici non impugnat, multo fortius est ab officio suspendendus.

Quod vero episcopi, qui tales non cohercent, sint ab episcopali officio deponendi, testatur concilium generale sub Innocentio 3 celebratum, in quo, ut habetur extra, de haereticis capitulo excommunicamus, sic legitur: Si qus autem episcopus super expurgando de sua dioecesi haereticae pravitatis fermento negligens fuerit vel remissus, cum illud certis indicis apparuerit, et ab episcopali officio deponatur, et in locum ipsius alter substituatur idoneus, qui velit et possit haereticam confundere pravitatem. Quibus verbis clare videtur asserere, quod episcopus negligens suam dioecesim de pravitate haeretica expurgare est penitus deponendus. Quare cum sequaces papae haeretici a iurisdictione episcoporum nullatenus sint exempti, episcopus, qui eos non cohercet, est omnino deponendus.

Discipulus Verba concilii generalis non sunt intelligenda de episcopo non cohercente sequaces papae haeretici, quia talis episcopus non est deponendus a papa, quia papa haereticus talem episcopum magis confirmaret: nec ab aliquo alio archiepiscopo vel primate vel patriarcha, quia nullus eorum potest episcopum ab episcopali officio deponere.

Magister Respondetur, quod episcopus qui negligit sequaces papae haeretici cohercere deponendus est a papa catholico, quandocunque fuerit canonice ad papatum assumptus. Unde accusandus est a catholicis coram papa catholico. Et qui fuerit papa catholicus habet ipsum deponere.

Discipulus Quid facient interim subditi talis episcopi?

Magister Respondent quidam, quod subditi vitabunt ipsum tanquam haereticum, et expectabunt papam futurum catholicum, qui deponet eum. Idem facient de tali episcopo quod facerent de episcopo, qui propter abnegationem spontaneam fidei vel propter occasionem alterius episcopi vel sacerdotis manifeste et publice incurreret excommunicationis sententiam.

CAP. XL

Discipulus Dic breviter et in summa, quid secundum priorem sententiam episcopis est agendum, si in suis dioecesibus sequaces papae haeretici doctrinam eius erroneam praedicarent, docerent et tanquam catholicam divulgarent.

Magister Respondetur, quod si episcopo per famam constiterit, quod papa in haereticam inciderit pravitatem, dubitare debet, ne aliquis de grege suo perfidiam papae sequatur. Quia pusillanimes et ambitiosi, quorum magnus, imo forte infinitus est numerus, errorem capitis vel ut placeant vel ut non displiceant de facili amplectuntur, iuxta illud Eccl.# 10 secundum iudicem populi, sic et ministri eius. Et qualis rector est civitatis, tales inhabitantes in ea. Iuxta illud, quod scribitur 6 quaestione 1 capitulo sunt plurimi # verum: Capite languescente facile reliqua corporis membra inficiuntur, sicut scriptum est. Omne caput languidum et omne cor moerens a planta pedis usque ad verticem capi et caetera.

Et ita papa labe haeretica maculato timendum est, ne populum labe consimili inficiat. Quare cum episcopus officium gerit speculatoris, cuius est diligentissime circumspicere, ne hostes appropinquent, sollicite debet inquirere an fama de perfidia papae haeretici contineat veritatem: et qua haeresi est infectus. Qua comperta scrutari per se et per alios debet attente, qualiter fidei obvient orthodoxae.

Quo facto consequenter investiget, an aliqui haeresim papae in gregem suum introducere moliantur, praesertim si fama est, quod aliqui in sua dioecesi doctrinam papae haeretici imitantur, docent, publicant et praedicant et divulgant, tanquam catholicam, et tenendam, iuxta praeceptum Innocentii tertii qui, ut habetur extra de haereticis capitulo excommunicamus, ait: Addicimus insuper quod quilibet archiepiscopus vel episcopus per se aut per archidiaconum aut per alias idoneas et honestas personas bis aut semel saltem in anno parochiam propriam,in qua fama fuerit haereticos habitare, circumeat: et ibi tres vel plures boni testimonii viros et etiam si expedire videbitur totam viciniam iurare compellat. Quod si quis ibidem haereticos sciverit vel alios occulta conventicula celebrantes seu a communi conversatione fidelium, vita et moribus decedentes, eos episcopo studeant intimare. Ipse autem episcopus ad provinciam suam convocet accusatos, qui nisi ab obiecto reatu se purgaverint, vel si post purgationem exhibitam in pristinam fuerint relapsi perfidiam, canonice puniantur.

Ex quibus verbis colligitur, quod si fama est, quod in aliqua dioecesi sint aliqui haeretici sequaces papae, episcopus debet eos cum diligentia debita investigare, et contra eos procedere secundum quod ordo iuris requirit. Si autem per se eos nequiverit cohercere, auxilium invocet brachii secularis. Si enim praelatus ecclesiae pro defensione pauperum postulare debet auxilium seculare, ut legitur 23 quaestione 3 capitulo Maximianus et capitulo ab imperatoribus et quaestione 5 capitulo administratores: multomagis pro defensione fidei Christianae contra haereticos sequaces papae haeretici auxilium seculare debet cum instantia postulare.

Ad quod faciendum publicae potestatis debent iuramento ligari, sicut legitur extra, de haereticis, excommunicamus # moneantur. Insuper cum episcopi sciverint papam haeretica pravitate respersum circa reparationem errorum suorum per se vel per alios debent insistere diligenter: tenenturque veritatem modis quibus possunt congruentibus publicare, et quantum possunt manifestare et occulte auribus omnium inculcare, ac reges et principes aliosque seculi divites et potentes sanctis exhortationibus et consiliis animare, ut causam fidei defendant universaliter et potentes. Omnia praedicta multis modis, ut habetur, possunt demonstrative probari.

Discipulus Tange breviter aliqua media, quibus praescripta probari appareant.

Magister Argumenta ad probandum praedicta fundantur in quatuor propositionibus, quarum prima est haec: quod episcopi et praelati nullam causam debent magis defensare, quam fidem Christi. Secunda est, quod sine fide recta nullum est spirituale bonum proficiens ad salutem. Et tertia est, quod episcopi et praelati pro salute gregis debent animam suam ponere. Quarta est, quod pro veritate usque ad mortem certare tenentur.

CAP. XLI

Discipulus Satis concipio, quomodo ex his possunt accipi argumenta ad probandum illa, quae in capitulo praecedenti sunt asserta. Ideo illis omissis circa episcopos et praelatos tracta de illis, qui impugnatores papae haeretici et doctrinae suae erroneae molestarent, persequerentur, et graviter infestarent.

Magister De talibus tenetur a multis, quod sunt fautores haereticae pravitatis. Si enim episcopi et praelati, qui tacent, et non corrigunt sequaces papae haeretici, sunt fautores pravitatis haereticae computandi: sunt etiam tales proditores catholicae veritatis et totius Christianitatis. Nam si proditor est veritatis ille, qui non libere veritatem pronunciat, quam pronunciare oportet 11 quaestione 3 capitulo nolite, multo fortius proditor est veritatis et totius Christianitatis, qui persequitur vel molestat defensores catholicae veritatis et totius Christianitatis, quam papa haereticus reprobat et confundit, persequitur et impugnat.

Discipulus Quod episcopi et praelati non debent persequi quoquomodo impugnatores papae haeretici, videtur ex tractatis supra libro 6 ubi de impugnantibus papam pro pravitate haeretica defendendis dependere videtur. Si enim impugnatores papae haeretici sunt a catholicis defendendi, non sunt ab eis aliqualiter impugnandi. Quare nolo amplius hic probari, quod episcopi et praelati qui sciunt vel scire tenentur papam esse haereticum, impugnatores papae haeretici infestare non debent. Sed dic qua poena episcopi et praelati, qui impugnatores papae haeretici persequuntur et infestant, sunt merito feriendi.

Magister Sunt quidam dicentes, quod omnes tales poena fautorum haereticae pravitatis sunt plectendi, ultra quam poenam diversi pro diversis et specialibus modis persequendi et molestandi impugnatores papae haeretici sunt diversis poenis et specialibus percellendi: quia pro diversis iniuriis eis illatis sunt inferentes diversimode puniendi. Contingit enim eis iniuriari et in iudicio et extra iudicium multis modis: scilicet verbo et facto. Verbo quidem cum diffamatione, detractione, contumeliis, derisione et maledictione. Facto etiam tam in iudicio quam extra iudicium contingit eis multas iniurias inferri: quia possunt spoliari rebus suis, officiis et honoribus. Et iterum possent incarcerari, detineri, mutilari, et occidi.

Discipulus Cerno quod multae iniuriae secundum istam opinionem possunt impugnatoribus papae haeretici per episcopos et praelatos inferri. De quibus tantum quatuor prosequere. Primo autem dic de spoliatione sive rerum sive officiorum.

Magister Respondetur, quod si episcopi et praelati impugnatores papae haeretici rebus vel officiis duxerint spoliandos, ultra poenam fautoriam haereticae pravitatis ad restitutionem rerum et officiorum sunt astricti: quia omne iniuste ablatum debet restitui 10 quaestione 1. Unde et tales spoliatores illorum, qui impugnant papam haereticum, sunt raptores et praedones censendi. Quia nisi res ablatas restituerint, si possunt, sunt ecclesiastica sepultura privandi, extra de raptoribus capitulo super eo.

Discipulus Dic de diffamatione.

Magister Dicitur quod si episcopi et praelati quoquomodo, sive per se sive per alios sive legendo sive publicando processus papae haeretici defendendo contra impugnatores errorum suorum sive quocunque alio modo, diffamaverunt impugnatores eosdem vocando eos haereticos vel schismaticos vel crimen aliud quodcunque, quod non est probatum legitime, eis imponendo: de necessitate salutis tenentur famam restituere eorundem, dicendo publice, si publice diffamaverunt; vel occulte, si occulte falsum se dixisse. Quia non minus tenetur quis restituere famam, quam iniuste abstulit alteri, quam rem temporalem aliquam ablatam iniuste, cum fama sit temporalibus preciosior. Et ideo sicut nunquam est extra peccatum mortale, qui non restituerit rem alterius quam abstulit iniuste si potest, ita semper est in peccato mortali qui famam alterius abstulit vel denigrat iniuste et si non restituerit si potest. Sed praelati diffamantes impugnatores papae haeretici, abstulerunt famam illorum iniuste. Ergo eandem famam eis restituere de necessitate salutis sunt astricti.

Discipulus Dic de violentia.

Magister Dicitur, quod si impugnatores papae haeretici sunt clerici vel religiosi, quicunque in eos manus iniecerit violentas capiendo, detinendo, incarcerando, vel quocunque alio modo, sententiam excommunicationis incurrunt: et ab eodem sunt absolvendi a quo absolvendi essent, si ex alia causa in eosdem iniecerint manus violentas. Et propter idem quicunque sunt in potestate constituti et eisdem non defendunt, sententiam excommunicationis incurrunt, extra, de sententia excommunicationis, quantae.

Discipulus Dic de morte.

Magister Dicitur quod quicunque episcopus vel alius sive fuerit legatus sive alio quocunque fungens officio impugnatorem papae haeretici propter hoc curiae tradiderit seculari, vel aliquid aliud fecerit vel mandaverit, aut ratum habuerit, ex quo sequitur mors alicuius impugnatoris papae haeretici, irregularis efficitur, et omnem poenam incurrit, quam incurreret si manibus propriis occidisset innocentem. Hoc probatur sic. Qui causam proximam dat homnicidio, irregularis efficitur, teste Alexandro tertio qui extra, de homicidio, de caetero, ait: de caetero noveris quod diaconus, qui homicidio caussam proximam dedisse videtur, non videtur ad sacerdotium promovendus. Qui autem impugnatorem papae haeretici tradit curiae seculari, vel aliquid aliud facit vel mandat fieri, ex quo mors sequitur corporalis, dat caussam proximam homicidio. Ergo irregularis efficitur, et omnem poenam incurrit, quam homicida incurreret.

Discipulus Per istam rationem omnis praelatus, qui quemcunque clericum haereticum vel alium tradit curiae seculari, irregularis efficitur: quia causam proximam dat homicidio. Sed constat quod tales non efficiuntur irregulares. Ergo ista ratio non procedit.

Magister Ad hoc in simili, Glossa extra de homicidio capitulo continebatur, respondere videtur, ubi rationem assignat, quare unus ex cuius ludo mors sequitur, irregularis efficitur, et alius ex cuius ludo etiam mors secuta est, irregularis non sit. Unde obiiciens contra illud per id quod habetur in capitulo continebatur, super verbo rationem, ait: infra capitulo proximo contra. Ibi libere promovens ad ordines superiores, hic non sine licentia papae. Et idem casus videtur. Quid ergo fines fecit diversos? Et respondens ait: solum hic dabat operam illicitae rei ludendo cum laico: quod non licet. Vel si etiam licitum fuisset, non adhibuit diligentiam, quam debuit, quia cum sciret ludi conditionem, non reliquit falcem a se. Unde fuit in culpa: quare promoveri ad superiores non debet sine licentia papae, ut hic dicit. In capitulo sequenti, ludebat cum clerico et licito ludo: et de illo cutello non sperabatur aliquid mortale, et ille potius ingessit se proiiciendo alium ad terram: et sic non fuit in culpa.

Ex quibus verbis colligitur, quod si clerici dant operam rei licitae, et debitam diligentiam adhiberent, quamvis ex facto eorum mors sequatur, irregularitatem nequaquam incurrunt. Si vero clericus dederit operam rei illicitae, vel dando operam rei licitae, diligentiam debitam non adhibuit: si ex opere suo mors sequatur, irregularis efficitur. Cum ergo episcopi et praelati tradendo impugnatores papae haeretici curiae seculari non dent operam rei licitae: quia non licet eis quomodo libet molestare impugnantes haereticam pravitatem: si mors secuta fuerit, irregularitatem incurrunt. Episcopi autem et praelati tradendo haereticos et quosdam alios malefactores curiae seculari, non dant operam rei illicitae: quia hoc incumbit eorum officio. Et ideo si debitam diligentiam adhibent, non efficiuntur irregulares, quamvis mors sequatur.

Return to Table of Contents